Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 4
1  Anno ab urbe condita DCCLXVII post mortem Augusti Caesaris Tiberius Caesar imperium adeptus est mansitque in eo annis viginti et tribus. 2  hic per semet ipsum nulla bella gessit, sed ne per legatos quidem aliqua gravia, nisi quod tantum aliquantis in locis praecogniti cito gentium tumores conprimebantur. 3  sane quarto imperii eius anno Germanicus Drusi filius Caligulae pater de Germanis, ad quos ab Augusto sene missus fuerat, triumphavit. 4  ipse autem Tiberius plurima imperii sui parte cum magna et gravi modestia reipublicae praefuit, adeo ut quibusdam praesidibus augenda provinciis tributa suadentibus scripserit boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. 5  at postquam passus est Dominus Christus atque a mortuis resurrexit et discipulos suos ad praedicandum dimisit, Pilatus, praeses Palaestinae provinciae, ad Tiberium imperatorem atque ad senatum rettulit de passione et resurrectione Christi consequentibusque virtutibus, quae vel per ipsum palam factae fuerant vel per discipulos ipsius in nomine eius fiebant, et de eo, quod certatim crescente plurimorum fide deus crederetur. 6  Tiberius cum suffragio magni favoris rettulit ad senatum, ut Christus deus haberetur. senatus indignatione motus, cur non sibi prius secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusavit edictoque constituit, exterminandos esse urbe Christianos; praecipue cum et Seianus praefectus Tiberii suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret. 7  Tiberius tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem comminatus est. itaque paulatim immutata est illa Tiberii Caesaris laudatissima modestia in poenam contradictoris senatus; nam regi, quaecumque voluntate faciebat, voluptas erat, atque ex mansuetissimo principe saevissima bestia exarsit. 8  nam plurimos senatorum proscripsit et ad mortem coegit; viginti sibi patricios viros consilii causa legerat: horum vix duos incolumes reliquit, ceteros diversis causis necavit; Seianum praefectum suum res novas molientem interfecit; 9  filios suos Drusum et Germanicum, quorum Drusus naturalis, Germanicus adoptivus erat, manifestis veneni signis perdidit; filios Germanici filii sui interfecit. 10  referre singillatim facta eius horret pudetque; tanta libidinis et crudelitatis rabie efferbuit, ut, qui spreverant Christo rege salvari, rege Caesare punirentur. 11  huius tamen imperii anno duodecimo nova et incredibilis clades apud Fidenatium urbem accidit: amphitheatri cavea populo gladiatorium munus spectante conlapsa est et plus quam viginti milia hominum occidit. 12  dignum sane posteris tantae correptionis exemplum, tunc ad spectandas hominum mortes avidos homines convenisse, quando pro salute hominum providenda Deus homo esse voluisset. 13  deinde anno eiusdem septimo decimo cum Dominus Iesus Christus voluntarie quidem se tradidit passioni, sed impie a Iudaeis apprehensus et patibulo suffixus est, maximo terrae motu per orbem facto saxa in montibus scissa, maximarumque urbium plurimae partes plus solita concussione ceciderunt. 14  eadem quoque die ad horam diei sextam sol in totum obscuratus tetraque nox subito obducta terris est et, sicut dictum est,
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
15  usque adeo autem neque lunam lumini solis neque nubes obstitisse manifestum est, ut quartam decimam ea die lunam, tota caeli regione interiecta, longissime a conspectu solis afuisse et stellas tunc diurnis horis vel potius in illa horrenda nocte toto caelo fulsisse referatur. quod non solum sanctorum Evangeliorum fides, sed etiam aliquanti Graecorum libri adtestantur. 16  iam hinc post passionem Domini, quem Iudaei quantum in ipsis fuit persecuti sunt, continuae clades Iudaeorum, donec exinaniti dispersique deficiant, incessabiliter strepunt. 17  Tiberius siquidem iuventutem eorum per speciem sacramenti in provincias gravioris caeli relegavit, reliquos gentis eiusdem vel similia sectantes urbe submovit sub poena perpetuae servitutis, nisi obtemperassent. 18  sane Asiae civitates illo terrae motu dirutas tributo dimisso propria etiam liberalitate donavit. hic ambiguis signis veneni obiit.