Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 41
1  Multa nunc mihi de huiuscemodi rebus loquendi facultas foret, si non secundum omnes homines apud unius cuiusque mentem conscientia secreta loqueretur. 2  inruptae sunt Hispaniae, caedes vastationesque passae sunt: nihil quidem novum, hoc enim nunc per biennium illud, quo hostilis gladius saeviit, sustinuere a barbaris, quod per ducentos quondam annos passae fuerant a Romanis, quod etiam sub Gallieno imperatore per annos propemodum duodecim Germanis evertentibus exceperunt. 3  verumtamen quis non se, qui sui suorumque actuum vel etiam cogitationum conscius iudicia Dei metuit, iuste omnia passum vel etiam parva sustinuisse fateatur? aut qui se non intellegit Deumque non metuit, quomodo non iuste ista et quidem parva sustinuit? 4  quae cum ita sint, illud tamen clementia Dei eadem pietate, qua dudum praedixerat, procuravit, ut secundum evangelium suum, quo incessabiliter commonebat: cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, quisque egredi atque abire vellet, ipsis barbaris mercennariis ministris ac defensoribus uteretur. 5  hoc tunc ipsi ultro offerebant; et qui auferre omnia interfectis omnibus poterant, particulam stipendii ob mercedem servitii sui et transvecti oneris flagitabant. et hoc quidem a plurimis factum est. 6  qui autem non crediderunt evangelio Dei quasi contumaces, vel si etiam non audierunt dupliciter contumaces, non dederunt locum irae, iuste a superveniente ira conprehensi et oppressi sunt. 7  quamquam et post hoc quoque continuo barbari exsecrati gladios suos ad aratra conversi sunt residuosque Romanos ut socios modo et amicos fovent, ut inveniantur iam inter eos quidam Romani, qui malint inter barbaros pauperem libertatem, quam inter Romanos tributariam sollicitudinem sustinere. 8  quamquam si ob hoc solum barbari Romanis finibus inmissi forent, quod vulgo per orientem et occidentem ecclesiae Christi Hunis Suebis Vandalis et Burgundionibus diversisque innumeris credentium populis replentur, laudanda et adtollenda misericordia Dei videretur, quandoquidem, etsi cum labefactione nostri, tantae gentes agnitionem veritatis acciperent, quam invenire utique nisi hac occasione non possent. 9  quid enim damni est Christiano ad vitam aeternam inhianti, huic saeculo quolibet tempore et quoquo pacto abstrahi? quid autem lucri est pagano in medio Christianorum adversus fidem obdurato, si paulo diutius diem protrahat, quandoque morituro, cui desperata conversio est? 10  Et quia ineffabilia sunt iudicia Dei, quae nec scire omnia nec explicare quae scimus possumus, breviter expresserim, correptionem iudicis Dei, quoquo pacto accidat, iuste sustinere qui sciunt, iuste sustinere qui nesciunt.