Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 38
1  Interea comes Stilico, Vandalorum inbellis avarae perfidae et dolosae gentis genere editus, parvi pendens quod sub imperatore imperabat, Eucherium filium suum, sicut a plerisque traditur, iam inde Christianorum persecutionem a puero privatoque meditantem, in imperium quoquo modo substituere nitebatur. 2  quamobrem Alaricum cunctamque Gothorum gentem, pro pace optima et quibuscumque sedibus suppliciter ac simpliciter orantem, occulto foedere fovens, publice autem et belli et pacis copia negata, ad terendam terrendamque rempublicam reservavit. 3  praeterea gentes alias copiis viribusque intolerabiles, quibus nunc Galliarum Hispaniarumque provinciae premuntur, hoc est Alanorum Sveborum Vandalorum ipsoque simul motu inpulsorum Burgundionum, ultro in arma sollicitans, deterso semel Romani nominis metu suscitavit. 4  eas interim ripas Rheni quatere et pulsare Gallias voluit, sperans miser sub hac necessitatis circumstantia, quia et extorquere imperium genero posset in filium et barbarae gentes tam facile comprimi quam commoveri valerent. 5  itaque ubi imperatori Honorio exercituique Romano haec tantorum scelerum scaena patefacta est, commoto iustissime exercitu occisus est Stilico, qui ut unum puerum purpura indueret, totius generis humani sanguinem dedidit; 6  occisus Eucherius, qui ad conciliandum sibi favorem paganorum restitutione templorum et eversione ecclesiarum inbuturum se regni primordia minabatur, paucique cum isdem satellites tantarum molitionum puniti sunt. ita minimo negotio paucorumque poena ecclesiae Christi cum imperatore religioso et liberatae sunt et vindicatae. 7  Itaque post haec tanta augmenta blasphemiarum nullamque paenitentiam ultima illa diuque suspensa urbem poena consequitur.