Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 28
1  Igitur mortuo, ut dixi, Constantio in Britanniis Constantinus imperator creatus, primus imperatorum Christianus excepto Philippo, qui Christianus annis admodum paucissimis ad hoc tantum constitutus fuisse mihi visus est, ut millesimus Romae annus Christo potius quam idolis dicaretur. 2  a Constantino autem omnes semper Christiani imperatores usque in hodiernum diem creati sunt excepto Iuliano, quem impia, ut aiunt, machinantem exitiabilis vita deseruit. 3  haec est lenta illa paganorum poena sed certa; hinc sani insaniunt, hinc non vulnerati conpunguntur, hinc ridentes gemunt, hinc viventes deficiunt, hinc secreto excruciantur, quos nemo persequitur, hinc iam paucissimi remanserunt, qui numquam aliquo persequente puniti sunt. 4  verumtamen qualis tunc persecutores illos, de quorum impunitate non solum gloriari sed etiam insultare conantur, finis mansit, expediam. 5  Constantino in Galliis strenuissime rempublicam procurante praetoriani milites Romae Maxentium filium Herculii, qui privatus in Lucania morabatur, Augustum nuncupaverunt. 6  Maximianus Herculius, iam ex Augusto privatus et adhuc publicus persecutor, occasione filii sollicitatus, qui imperium abiecerat, arripuit tyrannidem. 7  Galerius Augustus Severum Caesarem adversus Maxentium Romam cum exercitu misit. 8  Severus cum urbem obsideret, militum suorum scelere desertus et proditus atque ex eo fugiens Ravennae interfectus est. 9  Herculius Maximianus, persecutor et ex Augusto tyrannus, confirmatum iam in imperio filium veste ac potestate regia spoliare conatus, conviciis autem ac tulmultibus militum palam conterritus in Galliam profectus est, ut Constantino genero aeque dolis iunctus auferret imperium. 10  sed per filiam deprehensus et proditus, deinde in fugam versus Massiliae oppressus et interfectus est. 11  porro Galerius occiso Severo Licinium imperatorem creavit. 12  cumque persecutionem a Diocletiano et Maximiano missam ipse atrocioribus edictis adcumulavisset ac postquam per annos decem omni genere hominum exhausit provincias, putrefacto introrsum pectore et vitalibus dissolutis, cum ultra horrorem humanae miseriae etiam vermes eructaret neque medici ultra iam foetorem ferentes crebro iussu eius occiderentur: 13  a quodam medico constantiam ex desperatione sumente increpitus, iram Dei esse poenam suam atque ideo a medicis non posse curari, edictis late missis Christianos de exiliis revocavit. ipse autem cruciatus non sustinens vim vitae suae adtulit. 14  ita respublica tunc sub novis quattuor principibus fuit Constantino et Maxentio, filiis Augustorum, Licinio autem et Maximino, hominibus novis. 15  Constantinus pacem ecclesiis post decem annos quam a persecutoribus vexabantur indulsit. 16  deinde inter Constantinum et Maxentium bellum civile exortum est. Maxentius, saepe multis proeliis fatigatus, ultime ad pontem Mulvium victus et interfectus est. 17  Maximinus, persecutionis Christianorum incentor exsecutorque infestissimus, apud Tharsum, dum civile bellum contra Licinium disponit, interiit. 18  Licinius, repentina rabie suscitatus, omnes Christianos e palatio suo iussit expelli. mox bellum inter ipsum Licinium et Constantinum efferbuit. 19  sed Constantinus Licinium, sororis suae virum, in Pannonia primum vicit, deinde apud Cibalas oppressit universaque Graecia potitus Licinium crebris bellis terra marique adsurgentem et repressum tandem ad deditionem coegit; 20  sed Herculii Maximiani soceri sui motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem reipublicae sumeret, privatum iussit occidi; 21  quamvis omnibus iam ministris nefariae persecutionis extinctis hunc quoque in quantum exerere potuit persecutorem digna punitio flagitaret. 22  Constantini filii, Crispus et Constantinus et Licinius adulescens, Licini Augusti filius, Constantini autem ex sorore nepos, Caesares sunt creati. 23  His diebus Arrius, Alexandrinae urbis presbyter, a veritate fidei catholicae devians, exitiabile plurimis dogma constituit. 24  qui simul ut primum Alexandriae vel notus vel notatus inter confusos vulgo sectatores insectatoresque factus est, ab Alexandro, eiusdem tunc urbis episcopo, pulsus ecclesia est. 25  cumque homines, quos in errorem seduxerat, etiam in seditionem excitaret, apud Nicaeam urbem Bithyniae conventus trecentorum decem et octo episcoporum factus est, per quos Arrianum dogma exitiabile et miserum esse evidentissime deprehensum, palam proditum ac reprobatum est. 26  sed inter haec latent causae, cur vindicem gladium et destinatam in impios punitionem Constantinus imperator etiam in proprios egit affectus. nam Crispum filium suum et Licinium sororis filium interfecit. praeterea multas gentes diversis proeliis subegit. 27  urbem nominis sui Romanorum regum vel primus vel solus instituit. quae sola expers idolorum ad hoc brevissimo tempore condita a Christiano imperatore provecta est, ut sola Romae, tot saeculis miseriisque provectae, forma et potentia merito possit aequari. 28  tum deinde primus Constantinus iusto ordine et pio vicem vertit: edicto siquidem statuit citra ullam hominum caedem paganorum templa claudi. 29  mox Gothorum fortissimas et copiosissimas gentes in ipso barbarici soli sinu, hoc est in Sarmatarum regione, delevit. 30  Calocaerum quendam in Cypro adspirantem novis rebus oppressit. tricennalibus suis Dalmatium Caesarem legit. 31  cumque bellum in Persas moliretur, in villa publica iuxta Nicomediam, dispositam bene rempublicam filiis tradens, diem obiit.