Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 25
1  Anno ab urbe condita MXLI Diocletianus tricesimus tertius ab exercitu imperator electus annis viginti fuit; statimque ut potestatis copiam habuit, Aprum interfectorem Numeriani manu sua interfecit. Carinum deinde, quem Carus Caesarem in Dalmatia reliquerat, flagitiose viventem difficillimo bello et maximo labore superavit. 2  dehinc cum in Gallia Amandus et Aelianus collecta rusticanorum manu, quos Bacaudas vocabant, perniciosos tumultus excitavissent, Maximianum cognomento Herculium Caesarem fecit misitque in Gallias: qui facile agrestium hominum imperitam et confusam manum militari virtute conposuit. 3  deinde Carausius quidam, genere quidem infimus sed consilio et manu promptus, cum ad observanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus plus in perniciem quam in provectum reipublicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis sed sibi soli vindicando accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret, quamobrem a Maximiano iussus occidi purpuram sumpsit ac Britannias occupavit. 4  igitur per omnes Romani imperii fines subitarum turbationum fragores concrepuerunt, Carausio in Britanniis rebellante, Achilleo in Aegypto, cum et Africam Quinquegentiani infestarent, Narseus etiam rex Persarum orientem bello premeret. 5  hoc periculo Diocletianus permotus Maximianum Herculium ex Caesare fecit Augustum, Constantium vero et Maximianum Galerium Caesares legit. Constantius Herculii Maximiani privignam Theodoram accepit uxorem, ex qua sex filios fratres Constantini sustulit. 6  Carausius, Britannia sibi per septem annos fortissime vindicata ac retenta, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit: quem Asclepiodotus praefectus praetorio oppressit Britanniamque post decem annos recepit. 7  Constantius vero Caesar in Gallia primo proelio ab Alamannis profligato exercitu suo, vix ipse subreptus est; secundo autem secuta est satis secunda victoria: nam paucis horis sexaginta milia Alamannorum caesa referuntur. 8  at Maximianus Augustus Quinquegentianos in Africa domuit. porro autem Diocletianus Achilleum obsessum per octo menses apud Alexandriam cepit et interfecit. sed inmoderata victoria usus Alexandriam direptioni dedit, Aegyptum totam proscriptionibus caedibusque foedavit. 9  praeterea Galerius Maximianus cum duobus iam proeliis adversus Narseum conflixisset, tertio inter Gallinicum et Carras congressus et victus, amissis copiis ad Diocletianum refugit: a quo arrogantissime exceptus, ita ut per aliquot milia passuum purpuratus ante vehiculum eius cucurrisse referatur, 10  verumtamen hac contumelia quasi cote ad virtutem usus est, per quam detrita regii fastus robigine aciem mentis expediit. itaque mox per Illyricum et Moesiam undique copias contraxit raptimque in hostem reversus, Narseum magnis consiliis viribusque superavit. 11  extinctis Persarum copiis ipsoque Narseo in fugam acto, castra eius invasit, uxores sorores liberosque cepit, immensam vim gazae Persicae diripuit, captivos quamplurimos Persarum nobilium abduxit. reversus in Mesopotamiam a Diocletiano plurimo honore susceptus est. 12  postea per eosdem duces strenue adversus Carpos Basternasque pugnatum est. Sarmatas deinde vicerunt: quorum copiosissimam captivam multitudinem per Romanorum finium dispersere praesidia. 13  Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente vastari ecclesias, adfligi interficique Christianos decimo post Neronem loco praeceperunt: quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque immanior fuit, nam per decem annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est. 14  sequitur terrae motus in Syria, ex quo apud Tyrum et Sidonem passim labentibus tectis multa hominum milia prostrata sunt. secundo persecutionis anno Diocletianus ab invito exegit Maximiano, ut simul purpuram imperiumque deponerent ac iunioribus in rempublicam substitutis ipsi in privato otio consenescerent. itaque sub una die Diocletianus apud Nicomediam, Maximianus apud Mediolanium potestatem imperii simul cultumque deposuerunt. 15  Galerius et Constantius Augusti primi Romanum imperium in duas partes diviserunt: Galerius Maximianus Illyricum Asiam et orientem, Constantius Italiam Africam et Gallias obtinuit; sed Constantius vir tranquillissimus, Gallia tantum [Hispaniaque] contentus, Galerio ceteris partibus cessit. 16  Galerius duos Caesares legit: Maximinum, quem in oriente constituit, et Severum, cui permisit Italiam, ipse in Illyrico constitutus. Constantius vero Augustus summae mansuetudinis et civilitatis in Britannia mortem obiit. qui Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit.