Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 9
1  Tunc Caesar in Germaniam facto ponte transgreditur, Sugambros et Ubios obsidione liberat; Suebos maximam et ferocissimam gentem, quorum esse centum pagos et populos multi prodidere, totamque Germaniam adventu suo terret; mox in Galliam rescisso ponte concedit. 2  inde ad Morinos venit, unde in Britanniam proximus et brevissimus transitus est. navibus circiter onerariis atque actuariis octoginta praeparatis in Britanniam transvehitur. ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde adversa tempestate correptus plurimam classis partem et non parvum numerum militum, equitum vero paene omnem disperdidit. 3  regressus in Galliam legiones in hiberna dimisit ac sescentas naves utriusque commodi fieri imperavit. 4  quibus iterum in Britanniam primo vere transvectus dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naves in anchoris stantes tempestate correptae vel conlisae inter se vel harenis inlisae ac dissolutae sunt: ex quibus quadraginta perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae sunt. 5  Caesaris equitatus primo congressu a Britannis victus ibique Labienus tribunus occisus est. secundo proelio cum magno suorum discrimine victos Britannos in fugam vertit. 6  inde ad flumen Tamesim profectus, quem uno tantum loco vadis transmeabilem ferunt. in huius ulteriore ripa Cassovellauno duce immensa hostium multitudo consederat ripamque fluminis ac paene totum sub aqua vadum acutissimis sudibus praestruxerat. 7  quod ubi a Romanis deprehensum ac vitatum est, barbari legionum impetum non ferentes silvis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos graviter ac saepe lacerabant. 8  interea Trinobantum firmissima civitas cum Mandubragio duce datis quadraginta obsidibus Caesari sese dedidit. 9  quod exemplum secutae urbes aliae conplures in foedus Romanorum venerunt isdemque demonstrantibus Caesar oppidum Cassovellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper silvarum munitum omnibusque rebus confertissimum tandem gravi pugna cepit.