Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 8
1  Igitur Caesar magnis in Gallia rebus gestis cum in Italiam proficisci decrevisset, Galbam cum legione duodecima ad Veragros Sedunosque misit. 2  qui cum hiemandi causa in vico Veragrorum, cui nomen erat Octodurus, consedisset mediamque oppidi partem, quae torrente distinguebatur, accolis concessisset, quadam die eosdem discessisse per noctem ac proximo insedisse colli videt. 3  quippe illi paucitatem vix mediae legionis despectui habentes ultroneam sibi praedam nullo cessuram negotio arbitrabantur finitimosque suos in hanc caedis ac praedae societatem vocaverant. 4  igitur Galba tam praesentibus periculis circumsaepto ac trepido atque inter varias consultationes certi consilii incerto, repente Galli descensu montis effusi castra inperfecta circumdant, raros per vallum propugnatores saxis telisque onerant. 5  cumque iam castra inrumperentur, Pacuvii primipilaris et Voluseni tribuni consilio cuncti Romani portis eruperunt incautosque subito adgressi hostes primum perturbaverunt, deinde in fugam versos miserabili strage fuderunt. nam amplius triginta milia barbarorum tunc caesa referuntur. 6  Igitur Caesar cum iam pacatas universas Galliarum gentes putaret, ad novum et maximum bellum retractus est. 7  namque dum P. Crassus adulescens cum legione septima Oceano tenus apud Andicavos hiemat, Veneti ceterique confines repente in arma coniurant, legatos Romanorum vinciunt eosque ita demum se reddituros, si obsides suos recipiant, Romanis indicant. 8  socios sibi ad id bellum Osismos Lexovios Namnetes Ambivaritos Morinos Diablintes et Menapios adsciscunt; auxilia quoque a Britannia arcessunt. 9  Caesar per Crassum de rebellione dediticiarum gentium certior factus, quamvis intellegeret quanta ineundi belli difficultas esset, tamen rem tanti negotii non neglegendam ratus, ne ceteris exemplo eiusmodi audendi licentia laxaretur, 10  itaque terrestri proelio persequi hostes frustra adgressus - quippe cum hostes per interfusa ex Oceano aestuaria atque inaccessos recessus tutis terrarum sinibus munirentur - naves longas aedificari in Ligeri fluvio iubet: 11  per quem in Oceanum deductae mox ut hostibus visae sunt, continuo ducentae viginti naves eorum paratae atque omni genere armorum instructissimae progressae portu ex adverso constiterunt. 12  Bruto circumspicienti imparem longe navium esse conflictum, quia barbarorum naves solido robore intextae cavernisque praevalidis obduratae saxorum modo adactos rostratarum ictus retundebant, 13  hoc primum auxilio fuit quod falces acutissimas non pertinaciter contis praefixas funibus autem subnexas paraverat, quibus cum opus esset adprehensos eminus rudentes subductis hastilibus per funem falcem retrahendo succiderent. 14  his celeriter expeditis disrumpi hostilium antemnarum armamenta praecepit: ita antemnis ruentibus conplures ilico naves velut captas immobiles reddidit. 15  alii hoc periculo territi, suspensis velis qua ventus intenderet fugere conati, cessante mox vento destituti ludibrio fuere Romanis; 16  itaque incensis omnibus navibus interfectisque his qui pugnaverant Gallis, reliqui sese omnes dediderunt. 17  sed Caesar maxime ob iniuriam legatorum et ut genti ad omnia consilia mobili terribilis exempli notam inureret, cunctis principibus per tormenta interfectis reliquos sub corona vendidit. 18  isdem diebus Titurius Sabinus Aulercos Eburovices Lixoviosque, qui primates suos, cur auctores belli resuscitandi esse nollent, interfecerant, eruptione facta incredibili caede delevit. 19  Publius vero Crassus cum in Aquitaniam pervenisset, bello exceptus est. namque Sontiates magno equitatu pedestribusque copiis praevalidis Romanos adorti diu graviter turbaverunt; 20  post victi atque in oppidum Sontiatum coacti obsessique, cum se expugnari viderent, armis traditis in deditionem recepti sunt. 21  Aquitani clade permoti undique exercitum contrahunt; de citeriore quoque Hispania auxilia accersunt; duces bello maxime eos praeficiunt, qui cum Sertorio militaverant. 22  hi omnes dum obsidionem Crasso parant, in castris suis Crasso obruente deleti sunt. nam ex Aquitanis et Cantabris, quorum quinquaginta milia tunc in auxilium venerant, triginta et octo milia caesa referuntur. 23  Caesar Germanos, qui Rhenum cum immensis copiis transmiserant, simul et totas Gallias subicere sibi parabant, bello adortus usque ad internecionem cecidit. quorum fuisse numerum ad quadringenta quadraginta milia ferunt.