Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 6
1  Anno ab urbe condita DCLXXXVIIII M. Tullio Cicerone et C. Antonio consulibus Pompeius occisi Mithridatis nuntio accepto Syriam Coelen et Phoenicen bello adgressus, Ituraeos primum Arabasque perdomuit urbemque eorum, quam Petram nominant, cepit; 2  hinc ad Iudaeos, quibus Aristobulus expulso fratre Hyrcano primus ex sacerdote rex praeerat, atque ad Hierosolymam urbem eorum Gabinium cum exercitu mittit. ipse continuo subsecutus et a patribus urbe susceptus sed a plebe muro templi repulsus expugnationem eius intendit. 3  id non solum natura loci, verum etiam ingenti muro fossaque maxima munitum, cum alias aliis legiones dies noctesque succedere sine requie cogeret, vix tertio mense expugnavit. tredecim milia ibi Iudaeorum caesa narrantur, cetera multitudo in fidem venit. 4  Pompeius muros civitatis everti aequarique solo imperavit et, cum aliquantos principes Iudaeorum securi percussisset, Hyrcanum sacerdotio restituit, Aristobulum captivum Romam duxit. hoc bellum orientis cum viginti et duobus regibus sese gessisse ipse Pompeius pro contione narravit. 5  Interea coniuratio Catilinae adversus patriam per eosdem dies in urbe habita et prodita, in Etruria vero civili bello extincta est; Romae conscii coniurationis occisi sunt. 6  sed hanc historiam agente Cicerone et describente Sallustio satis omnibus notam nunc a nobis breviter fuisse perstrictam sat est. 7  motus etiam in Paelignis ortus a Marcellis patre et filio per L. Vettium proditus patefacta Catilinae coniuratione quasi succisa radice compressus est, et de utroque per Bibulum in Paelignis, per Ciceronem in Bruttiis vindicatum est.