Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 3
1 Eodem anno apud Romam Catilina incesti accusatus, quod cum Fabia virgine Vestali commisisse arguebatur, Catuli gratia fultus evasit.
2 Lucullus Sinopem expugnaturus obsederat; hanc Seleucus archipirata et Cleochares spado, qui praesidii causa praeerant, expilatam atque incensam reliquerunt.
3 Lucullus miserorum hostium intestina clade permotus celeri occursu inmissum restinxit incendium. ita misera civitas versa vice hostium sociorumque unde defendenda disperdita et unde disperdenda servata est.
4 at vero M. Lucullus, qui Curioni in Macedonia successerat, totam Bessorum gentem bello adpetitam in deditionem recepit.
5 Eodem tempore Metellus Siciliae praetor cum foedissima illa C. Verris praetura Siciliam adflictam invenisset, maxime Pyrganione archipirata nefariis praedis et caedibus dilacerante, qui pulsa classe Romana Syracusanum portum obtinuerat - quem mox navali terrestrique proelio comminutum Sicilia decedere conpulit.
6 praeterea Lucullus transgressus Euphraten et Tigrim, apud Tigranocertam urbem cum Mithridate et Tigrane congressus parvissima suorum manu magnum hostium numerum occidit; nam triginta milia hominum in eo bello caesa referuntur.
7 Tigranes vix centum quinquaginta equitibus comitatus aufugit diademate et tiara ne agnosceretur abiectis. tunc ad Lucullum totius paene orientis supplices venere legati; imminente hieme per Armeniam in Mesopotamiam regressus Nisibin urbem illis tunc locis inclitam expugnavit et cepit.