Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 14
1  Igitur Romani status agitur semper alterna mutatio et velut forma Oceani maris, quae omni die dispar nunc succiduis per VII dies attollitur incrementis nunc insequentibus totidem diebus naturali damno et defectu interiore subducitur. 2  ut enim de proximis ordiar, Cimbris Tigurinisque vincentibus cum apud Rhodanum flumen Romanus exercitus periit, artissimas Roma sensit angustias; refusa continuo clade Cimbrorum, magnis elata provectibus priorum oblita defectuum est. 3  hanc deinde recentissimae prosperitatis iactantiam Italicum bellum et dilaceratio Syllana castigat. rursus post hanc domesticam intestinamque perniciem, qua usque ad medullas paene eviscerata et exesa est, paribus propemodum spatiis temporum non solum reparata, verum etiam extenta est, cum Lucullus Asiam, Pompeius Hispaniam, Caesar Galliam perdomuit Romanumque imperium usque ad extremos propemodum terrae terminos propagatum est. 4  hanc nunc amplissimam dilatationem vastissima ruina consequitur. apud Parthos enim consul Romanus occiditur exercitusque deletur, atrocissimum illud Pompei atque Caesaris bellum civile conseritur et inter haec Roma ipsa repentino correpta incendio concrematur. 5  Anno siquidem ab urbe condita DCC incertum unde concretus plurimam urbis partem ignis invasit, neque umquam antea tanto incendio correptam ac vastatam civitatem ferunt. nam quattuordecim vicos cum vico Iugario consumptos fuisse memoriae proditum est. hinc iam bellum civile committitur, quod magnis iamdudum dissensionibus ac molitionibus parabatur.