Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 9
1 Gracchus cum eniteretur, ut ipse tribunus plebi subsequenti anno permaneret, cumque comitiorum die seditiones populi accenderet, auctore Nasica inflammata nobilitas fragmentis subselliorum plebem fugavit.
2 Gracchus per gradus, qui sunt super Calpurnium fornicem, detracto amiculo fugiens ictus fragmento subsellii conruit rursusque adsurgens alio ictu clavae cerebro inpactae exanimatus est.
3 ducenti praeterea in ea seditione interfecti eorumque corpora in Tiberim proiecta sunt; ipsius quoque Gracchi inhumatum cadaver extabuit.
4 orta praeterea in Sicilia belli servilis contagio multas late infecit provincias. nam et Minturnis CCCCL servi in crucem acti et Sinuessae ad quattuor milia servorum a Q. Metello et Cn. Servilio Caepione oppressa sunt;
5 in metallis quoque Atheniensium idem tumultus servilis ab Heraclito praetore discussus est; apud Delon etiam servi novo motu intumescentes oppidanis praevenientibus pressi sunt, absque illo primo Siciliensis mali fomite, a quo istae velut scintillae emicantes, diversa haec incendia seminarunt.
6 in Sicilia enim post Fulvium consulem Piso consul Mamertium oppidum expugnavit, ubi octo milia fugitivorum interfecit, quos autem capere potuit, patibulo suffixit.
7 cui cum Rutilius consul successisset, idem quoque Tauromenium et Hennam, firmissima fugitivorum refugia, bello recepit: amplius quam XX milia tunc servorum trucidata referuntur.
8 Misera profecto talis belli et inextricabilis causa. pereundum utique dominis erat, nisi insolescentibus servis ferro obviam iretur. sed tamen in ipsis quoque infelicissimis damnis pugnae et infelicioribus lucris victoriae quanti periere victi tantum perdidere victores.