Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 21
1  Sylla mox atque urbem victor intravit, tria milia hominum, qui se per legatos dediderant, contra fas contraque fidem datam inermes securosque interfecit. plurimi tunc quoque, ut non dicam innocentes, sed etiam ipsius Syllanae partis occisi sunt, quos fuisse plus quam novem milia ferunt. ita liberae per urbem caedes, percussoribus passim vagantibus ut quemque vel ira vel praeda sollicitabat, agitabantur. 2  igitur cunctis iam quod singuli timebant aperte frementibus Q. Catulus palam Syllae dixit: cum quibus tandem victuri sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? 3  tunc Sylla auctore L. Fursidio primipilari primus infamem illam tabulam proscriptionis induxit. prima proscriptio octoginta hominum fuit, in quibus quattuor consulares erant Carbo Marius Norbanus et Scipio et inter eos Sertorius tunc maxime pertimescendus. 4  item alia cum quingentis nominibus proposita est, quam cum Lollius, quippe securus nihilque sibi conscius, legeret, ubi suum repente nomen offendit, dum se trepidus adoperto capite foro subtrahit, interfectus est. 5  sed ne in ipsis quidem tabulis fides ac finis malorum videbatur. namque alios quos proscripserant iugulabant, alios autem postquam iugulaverant proscribebant. 6  nec ipsius mortis erat via simplex aut una condicio, ut in nece civium saltem ius hostium servaretur, qui nihil a victis praeter vitam exigunt. 7  M. Marium siquidem de caprili casa extractum vinciri Sylla iussit ductumque trans Tiberim ad Lutatiorum sepulchrum effossis oculis membrisque minutatim desectis vel etiam fractis trucidari. 8  post hunc P. Laetorius senator et Venuleius triumvir occisi. M. Marii caput Praeneste missum: quo viso C. Marius ultima desperatione correptus, ubi a Lucretio obsidebatur, ne in manus incideret inimicorum, cum Telesino mutua morte concurrit. 9  dumque violentius ipse in concurrentem manus adigit, circa suum vulnus manum percutientis hebetavit. ita eo interfecto, ipse leviter vulneratus cervices servo suo praebuit. 10  Carrinatem praetorem Sylla iugulavit. inde Praeneste profectus omnes Marianae militiae principes, hoc est legatos quaestores praefectos et tribunos iussit occidi. 11  Pompeius Carbonem a Cossura insula in Aegyptum fugere conantem, in Siciliam ad se retractum conpluresque cum eo socios eius occidit. 12  Sylla dictator creatus est, ut dominationis et crudelitatis libido honesti praecipuique nominis reverentia et armaretur et velaretur. 13  Pompeius in Africam transgressus eruptione circa Uticam facta decem et octo milia hominum interfecit. quo bello Domitius dux Marianus dum inter primores pugnat, occisus est. 14  idemque Pompeius Hiertam Numidiae regem persecutus, fugientemque a Bogude Bocchi Maurorum regis filio spoliari omnibus copiis fecit: quem continuo Bullam reversum tradito sibi oppido interfecit.