Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 15
1  Anno ab urbe condita DCXXXV P. Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus Iugurthae Numidarum regi bellum consensu populi Romani senatus indixit. 2  Sed ego de Iugurtha ordinis tantum loco et causa commemorationis breviter perstrinxerim, quia ut de natura eius varia atque intolerabili ita et de rebus tam dolose quam strenue gestis propter opimam scriptorum luculentiam satis sufficiens apud omnes notitia est. 3  Igitur Iugurtha, Micipsae Numidarum regis adoptivus heresque inter naturales eius filios factus, primum coheredes suos, id est Hiempsalem occidit, Adherbalem bello victum Africa expulit. 4  Calpurnium deinde consulem adversum se missum pecunia corrupit atque ad turpissimas condiciones pacis adduxit. 5  praeterea cum Romam ipse venisset, omnibus pecunia aut corruptis aut adtemptatis seditiones dissensionesque permiscuit; quam cum egrederetur infami satis notavit elogio dicens: O urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit! 6  Insequenti anno A. Postumium, Postumii consulis fratrem, quem is quadraginta milium armatorum exercitui praefecerat, apud Calamam urbem thesauris regiis conditis inhiantem bello oppressit adque victo ignominiosissimum foedus exegit. universam paene Africam a Romanis deficientem regno suo iunxit. 7  postea tamen Metelli consulis integritate et disciplina coercitus, duobus etiam proeliis victus vidit praesente se et vastari Numidiam suam et non posse defendi: a quo ad deditionem coactus trecentos obsides dedit, frumentum atque alios commeatus persoluturum sese spopondit, tria milia amplius perfugarum reddidit. 8  exim cum incertus in pace improbos non cohiberet excursus, C. Marii consulis non minore paene, quam ipse praeditus erat, astutia Romanisque viribus fractus est, maxime postquam Marius urbem Capsam, ab Hercule Phoenice ut ferunt conditam, regiis tunc thesauris confertissimam dolo circumvenit et cepit. 9  diffidens deinde propriis rebus et viribus Iugurtha societatem cum Boccho Maurorum rege fecit, cuius equitatu in immensum auctus Marianum exercitum creberrimis incursionibus fatigavit. 10  postremo apud Cirtam, urbem antiquam, Masinissae regiam, adversum Romanos expugnationem eius parantes sexaginta milibus equitum instructus occurrit. 11  numquam ulla Romano militi tumultuosior pugna et terribilior fuit, adeo ut discursu et fremitu circumcursantium et impetentium equitum suscitatus pulvis caelum subtexuerit, diem ademerit noctemque obduxerit, tantus autem telorum nimbus ingruerit, ut nulla pars corporis ab ictu tuta esset, quippe quibus et visus ad prospiciendum impedimento caliginis et expeditio ad cavendum compressione multitudinis deerat. 12  nec laborabat eques Maurus ac Numida, ut bene conlocatum hostem opportuno teli impetu rimaretur, sed potius in incertum pila mittebant certi quod vulnera incerta non essent. ita coacti in unum Romani pedites densabantur. intercapedinem tanti periculi nox interveniens dedit. 13  eadem postera die et belli et periculi facies: erumpere in hostem quamvis stricto miles gladio non valebat, eminus enim iaculis repellebatur; fugere non poterant, undique enim velocior ad persequendum eques incluserat. 14  iam tertia dies et nullum undecumque suffragium, dira undique mortis facies obiciebatur: tandem Marius consul forti desperatione spei viam fecit, universo simul agmine prorupit e vallo campoque sese simul et proelio dedit. 15  et cum iterum circumfusi hostes non solum agminis extrema laniarent, verum etiam media excussis procul telis caederent turbatosque Romanos insuper etiam aestus solis, intolerantia sitis, mortis circumstantia usque ad extremum desperationis defetigaret, subito notum illud Romanorum adversus Afros tempestatum imbriumque suffragium caelo missum insperatae saluti fuit. 16  siquidem repentina pluvia sitientibus Romanis et aestuantibus refrigerium potumque praebuit, porro autem Numidis hastilia telorum, quae manu intorquere sine ammentis solent, lubrica ac per hoc inutilia reddidit; 17  scuta etiam, quae elephanti corio extento atque durato habilia et tuta gestabant - cuius ea natura est, ut acceptum imbrem tamquam spongia ebibat ac per hoc intractabile repentino pondere fiat - quia circumferri non poterant, defendere nequiverunt. ita ex insperato conturbatis destitutisque Mauris ac Numidis Bocchus ac Iugurtha fugerunt. 18  post hoc nonaginta milia armatorum novissimo bello ab isdem regibus obiecta; haec quoque usque ad internecionem Romanis vincentibus caesa referuntur. ex eo Bocchus spem belli abiciens, pacem petivit atque in pretium pacis Iugurtham dolo captum catenisque obrutum per Syllam legatum misit ad Marium. 19  qui in triumpho ante currum cum duobus filiis suis actus et mox in carcere strangulatus est. 20  Isdem diebus obscenum prodigium ac triste visum est. L. Helvius eques Romanus cum uxore et filia de Roma in Apuliam rediens, tempestate correptus cum filiam consternatam videret, ut citius propioribus tectis succederent, relictis vehiculis arreptisque equis filiam virginem equo insidentem in medium agmen accepit. 21  puella continuo ictu fulminis exanimata est, sed omnibus sine scissura aliqua vestimentis ademptis ac pectoris pedumque vinculis dissolutis, monilibus etiam anulisque discussis, ipso quoque corpore inlaeso, nisi quod obscenum in modum nuda et lingua paululum exerta iacuit; equus quoque ipse, quo utebatur, straturis frenis et cingulis dissolutis passim ac dispersis exanimis procul iacuit. 22  Parvo post hoc intercessu temporis L. Veturius eques Romanus Aemiliam virginem Vestalem furtivo stupro polluit. duas praeterea virgines Vestales eadem Aemilia ad participationem incesti sollicitatas contubernalibus sui corruptoris exposuit ac tradidit. indicio per servum facto supplicium de omnibus sumptum est. 23  Isdem praeterea Iugurthini belli temporibus L. Cassius consul in Gallia Tigurinos usque Oceanum persecutus rursusque ab isdem insidiis circumventus occisus est; 24  Lucius quoque Piso vir consularis, legatus Cassii consulis, interfectus. C. Publius alter legatus, ne residua exercitus portio, quae in castra confugerat, deleretur, obsides et dimidiam partem rerum omnium Tigurinis turpissimo foedere dedit: qui Romam reversus, a Caelio tribuno plebi die dicta eo quod Tigurinis obsides dederat, in exilium profugit. 25  Caepio proconsule capta urbe Gallorum, cui nomen est Tolosae, centum milia pondo auri et argenti centum decem milia e templo Apollinis sustulit: quod cum ad Massiliam, amicam populo Romano urbem, cum praesidiis misisset, interfectis clam - sicut quidam contestantur - quibus ea custodienda et pervehenda commiserat, cuncta per scelus furatus fuisse narratur. unde etiam magna quaestio post Romae acta est.