Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 11
1  M. Plautio Hypsaeo M. Fulvio Flacco consulibus vixdum Africam a bellorum excidiis quiescentem horribilis et inusitata perditio consecuta est. 2  namque cum per totam Africam inmensae lucustarum multitudines coaluissent et non modo iam cunctam spem frugum abrasissent herbasque omnes cum parte radicum, folia arborum cum teneritudine ramorum consumpsissent, verum etiam amaras cortices atque arida ligna praeroderent, repentino abreptae vento atque in globos coactae portataeque diu per aerem, Africano pelago inmersae sunt. 3  harum cum inmensos acervos longe undis urguentibus fluctus per extenta late litora propulissent, taetrum nimis atque ultra opinionem pestiferum odorem tabida et putrefacta congeries exhalavit, unde omnium pariter animantum tanta pestilentia consecuta est, ut avium pecudum ac bestiarum corruptione aeris dissolutarum putrefacta passim cadavera vitium corruptionis augerent. 4  at vero quanta fuerit hominum lues, ego ipse, dum refero, toto corpore perhorresco: siquidem in Numidia, in qua tunc Micipsa rex erat, octingenta milia hominum, circa oram vero maritimam, quae maxime Carthaginiensi atque Uticensi litori adiacet, plus quam ducenta milia perisse traditum est, apud ipsam vero Uticam civitatem triginta milia militum, quae ad praesidium totius Africae ordinata fuerant, extincta atque abrasa sunt. 5  quae clades tam repentina ac tam violenta institit, ut tunc apud Uticam sub una die per unam portam ex illis iunioribus plus quam mille quingentos mortuos elatos fuisse narretur. 6  Verumtamen pace et gratia omnipotentis Dei dixerim, de cuius misericordia et in cuius fiducia haec loquor: quamvis et temporibus nostris exoriantur aliquando et hoc diversis partibus lucustae et plerumque etiam sed tolerabiliter laedant, numquam tamen temporibus Christianis tanta vis inextricabilis mali accidit, ut pernicies lucustarum, quae nullo modo ferri viva potuisset, mortua plus noceret et qua diu vivente peritura erant omnia, ea perdita pereuntibus magis omnibus optandum fuerit, ne perisset.