Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 9
1  Igitur anno ab urbe condita CCCCVIIII Romani bellum Latinis rebellantibus intulerunt Manlio Torquato et Decio Mure consulibus. in quo bello unus consul interfectus est, alter exstitit parricida. 2  Manlius enim Torquatus filium suum, iuvenem, victorem, interfectoremque Maecii Tusculani, nobilis equitis et tum praecipue provocantis atque insultantis hostis, occidit. 3  alius vero consul cum iterato conflictu illud cornu, cui praeerat, caedi atque adfligi videret, in confertissimos hostes sponte prolapsus occubuit. 4  Manlius quamvis victor occursum tamen nobilium iuvenum Romanorum, qui legitime exhiberi solet, triumphans parricida non meruit. 5  Anno autem post hunc subsequente Minucia virgo Vestalis ob admissum incestum damnata est vivaque obruta in campo, qui nunc sceleratus vocatur.