Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 6
1  Anno ab urbe condita CCCLXXXVIII iterum terribilis Gallorum inundatio iuxta Anienem fluvium ad quartum ab urbe lapidem consedit, facile sine dubio pondere multitudinis et alacritate virtutis perturbatam occupatura civitatem, nisi otio et lentitudine torpuisset. 2  ubi atrocissimam pugnam Manlius Torquatus singulariter inchoavit, T. Quintius dictator cruentissima congressione confecit. fugati ex hoc proelio plurimi Galli, instauratis iterum copiis in bellum ruentes a C. Sulpicio dictatore superati sunt. 3  post paululum quoque Tuscorum pugna sub C. Marcio consecuta est: ubi conici datur quantum hominum caesum sit, quando octo milia sunt capta Tuscorum. 4  Tertio autem in isdem diebus Galli se in praedam per maritima loca subiectosque campos ab Albanis montibus diffuderunt; adversum quos, novo militum dilectu habito conscriptisque legionibus decem, LX milia Romanorum, negatis sibi Latinorum auxiliis, processerunt. 5  confecit hanc pugnam M. Valerius, auxiliante corvo alite, unde postea Corvinus est dictus. occiso enim provocatore Gallo, hostes territi sparsimque fugientes graviter trucidati sunt.