Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 16
1  Apud Athenienses vero cum diu domestica discordia agitaretur, imminente periculo summa imperii ad senatum populi voluntate transfertur: quippe otio discordiae nutriuntur, at ubi necessitas incubuit, postpositis priuatis causis atque odiis in commune consulitur. 2  sed hoc ipsum cum propter insitam genti superbiam et tyrannicas libidines perniciosum foret, tandem Alcibiades exul ab exercitu revocatur et dux classis constituitur. 3  quo conperto principes primo Spartanis urbem prodere moliti sunt; deinde, cum id frustra cogitassent, in exilium sponte cesserunt. igitur Alcibiades patria liberata classem in hostes dirigit. 4  commisso proelio victoriam Athenienses capessunt. porro autem maior pars Spartani exercitus caesa, duces quoque paene omnes interfecti et octoginta naves captae absque his, quae in conflictu incensae demersaeque perierunt. 5  rursus bellum in terram translatum Spartanis aeque infeliciter cessit. quibus rebus fracti Lacedaemonii petiere pacem, nec tamen impetrare potuerunt. 6  praeterea Syracusana praesidia in Siciliam audita Carthaginiensis belli infestatione revocata sunt. quamobrem Alcibiades classe victrici totam Asiam pervagatur, bellis incendiis caedibus rapit sternitque omnia; urbes, quae dudum a societate defecerant, capit recipitque quamplurimas. 7  Sic Alcibiades magni nominis factus Athenas cum admiratione et gaudio omnium victor ingreditur. 8  parvo post intervallo auget vires, exercitum classemque numero provehit rursusque Asiam petit. Lacedaemonii vero Lysandrum ducem classi belloque praeficiunt. 9  Cyrus etiam frater Darii, in locum Tissafernis Ioniae Lydiaeque praepositus, magnis eos opibus auxiliisque confirmat. Lysander itaque Alcibiadis exercitum praedae intentum ac per hoc ubique dispersum ac vagum repentino incursu opprimit, sine aliquo conflictu vincit caeditque fugientem. 10  magna haec clades Atheniensibus, et multo hoc atrocius vulnus, quam dudum inflixerant, susceperunt. quo conperto Athenienses opinati sunt Alcibiaden antiquum exilii sui dolorem isto scelere proditionis vindicare curasse, 11  ideoque in locum eius Cononem constituunt, cui residuam manum et summam belli committunt. 12  qui supplere saltem numero exhaustas copias volens, senes ac pueros legit exercitumque conscripsit. sed huiusmodi manus moram bello non attulit: quippe quod robore, non numero confici solet. 13  itaque statim inbellis manus vel capta vel caesa est, tantaque strages occisorum illo proelio facta est, ut deletum non solum regnum, sed etiam nomen Atheniensium videretur. 14  at illi desperatis rebus statuunt urbem peregrinis dare - ut, qui per totam Asiam paulo ante dominati sunt, nunc ex hac conluvie muros saltem libertatemque tueantur - et, quamvis vel suo iudicio ad haec tuenda etiam obiectis muris non sufficiant, iterum tamen experiri navale proelium parant. 15  expers consilii furor dolorem virtutem putat, quantumque meditatur ira, tantum promittit audacia. 16  itaque omnibus partim captis partim interfectis de ipsis quoque reliquiis nihil reliqui factum est. solus dux Conon superstes bello et populo, timens civium crudelitatem, ad Cyrum regem concessit. 17  Evacoras autem dux Lacedaemoniorum ademptis omnibus civitatibus nihil Atheniensibus praeter inanem urbem reliquit; nec hoc diu, nam et ipsam urbem postea obsidione circumdedit. agebat intrinsecus fames desolatio et morbus obsessos, 18  et cum post omnia miseriarum abominamenta, quae etiam dicere horror est, nihil spei praeter mortem occurreret, pacem petivere.