Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 15
1  Igitur Athenienses, biennio apud Siciliam non sine Lacedaemoniorum damno conflictati, aliis domi malis circumveniuntur. Alcibiades enim, dux pridem adversus Syracusas pronuntiatus, mox ad iudicium pro quadam insimulatione detentus, 2  voluntario exilio Lacedaemonem se contulit inpulitque Spartanos, ut turbatis Atheniensibus novo rursus bello insisterent, neque eis respirandi spatium, quin opprimerentur, relaxarent. 3  cui incepto ita Graecia omnis adstipulata est, quasi ad commune incendium restinguendum bono publico congestis viribus consuleretur. 4  Darius etiam rex Persarum, memor paterni avitique in hanc urbem odii, per Tissafernen praefectum Lydiae cum Lacedaemoniis foedus paciscitur eisque sumptus belli et copias pollicetur. 5  mirum dictu, Atheniensium tantas ea tempestate opes fuisse, ut, cum adversus eos, hoc est adversus unam urbem, Graeciae Asiae totiusque orientis viribus incursum sit, pugnando saepe nec umquam cedendo consumpti magis videantur fuisse quam victi. 6  principio enim Alcibiades omnes socios deficere ab his ad Lacedaemonios coegit, sed et ab his quoque per invidiam insidiis adpetitus aufugit et ad Tissafernen [in Mediam] concessit. 7  cui statim accommodato ingenio et apti eloquii gratia familiarior factus persuadet, ne Lacedaemonios tam profusis opibus iuvet; eum potius istius certaminis arbitrum spectatoremque fieri debere, integrasque Lydiae vires adversum victorem reservandas. 8  quamobrem Tissafernes partem classis cum aliquanta manu deduci Lacedaemonam iubet, ne vel abundantes suffragiis alieno tuti periculo dimicarent vel in totum destituti susceptum certamen omitterent.