Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 13
1  Anno qui proximus trecentesimo ab urbe condita fuit, dum legati ad Athenienses propter Solonis leges transferendas missi exspectantur, arma Romana fames pestilentiaque compescuit. 2  Ipso autem trecentesimo anno, hoc est olympiade nonagensima quinta, potestas consulum decemviris tradita constituendarum legum Atticarum gratia magnam perniciem reipublicae invexit. 3  nam primus ex decemviris cedentibus ceteris solus Appius Claudius sibi continuavit imperium, statimque aliorum coniuratio subsecuta est, ut more contempto, quo insigne imperii penes unum potestas autem communis erat, omnes omnia propriis libidinibus agitarent. 4  itaque inter cetera, quae insolentissime cuncti praesumebant, repente singuli cum duodenis fascibus ceterisque imperatoriis insignibus processerunt: 5  et novo improbae ordinationis incepto, ablegata religione consulum emicuit agmen tyrannorum, duabus tabulis legum ad decem priores additis, agentes insolentissimo fastu plurima, die, quo deponere magistratus mos erat, cum isdem insignibus processerunt. 6  maximam etiam Appii Claudii libido auxit invidiam, qui ut Verginiae virgini stuprum inferret, prius servitutis causam intulit; quamobrem adactus Verginius pater dolore libertatis et pudore dedecoris protractam ad servitutem filiam in conspectu populi pius parricida prostravit. 7  qua populus necessitatis atrocitate permotus et periculo libertatis admonitus montem Aventinum occupavit armatus. nec tueri libertatem armis destitit, nisi postquam se coniuratorum conspiratio ipsis quoque honoribus abdicavit. 8  Tertia et quinta post centesimam olympiade per totum fere annum tam crebri tamque etiam graves in Italia terrae motus fuerunt, ut de innumeris quassationibus ac ruinis villarum oppidorumque adsiduis Roma nuntiis fatigaretur, 9  deinde ita iugis et torrida siccitas fuit, ut praesentis tunc futurique anni spem gignendis terrae fructibus abnegarit, 10  isdemque temporibus cum Fidenates hostes maximorum auxiliorum manu stipante terribiles Romanis arcibus imminerent, Aemilius tertium dictator magnam mali molem ipsis Fidenis vix captis depulit et sanavit. 11  tanta in ipsis erat malorum animorumque contentio, ut vel domesticas clades superfusa forinsecus bella oblitterarent vel post damna bellorum indutias relaxatas diversae pestes caelo terraque excandescentes incessabili infestatione corrumperunt.