Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 11
1  At vero Mardonius, cui reliqua belli Xerxes commiserat, adflatus primum successu brevi mox in extrema deiectus est. Olynthum siquidem Graeciae oppidum expugnavit. 2  Athenienses varia sollicitatione adducere in spem pacis adgressus, ubi inexpugnabilem eorum libertatem videt, incensa urbis parte in Boeotiam omnem belli apparatum deducit. 3  illuc quoque eum centum milia Graecorum insecuta sunt et commisso sine mora proelio Mardonium deletis copiis ipsius velut e naufragio nudum cum paucis fugere conpulerunt; castra regiis opibus referta ceperunt, non parvo quidem antiquae industriae damno: nam post huius praedae divisionem aurum Persicum prima Graeciae virtutis corruptio fuit. 4  urguet igitur inceptus miseros extrema perditio. nam forte eodem die, quo in Boeotia Mardonii copiae deletae sunt, pars Persici exercitus in Asia sub monte Mycale navali proelio dimicabat. 5  ibi novus repente rumor utriusque classis et populi inplevit aures, Mardonii exstinctas copias, Graecos exstitisse victores. mira divini iudicii ordinatio, in Boeotia oriente sole bellum fuisse commissum, in Asia meridianis horis sub eadem die tantis spatiis maris terraeque interiacentibus nuntiatum! 6  qui rumor ei vel maxime rei adstipulatus est, quod Persas, audita clade sociorum primum dolore dehinc desperatione correptos, nec bello expeditos nec fugae habiles reddidit. atque ita consternatos profligatosque constantior factus hostis successu felicitatis invasit. 7  Xerxes, bello in Graecia infeliciter gesto contemptibilis suis factus, per Artabanum praefectum suum in regia circumventus occiditur. 8  O tempora desiderio et recordatione dignissima! o dies illos inoffensae serenitatis, qui nobis veluti e tenebris respiciendi proponuntur! quibus brevissimo intervallo de visceribus unius regni decies novies centena milia virorum tribus proximis regibus tria bella rapuerunt; ut taceam de infelicissima tunc Graecia, quae totum hunc, de quo nunc hebescimus, numerum moriendo superavit. 9  Leonida ille clarissimus Lacedaemoniorum in bello isto adversus Xerxen, quod supremum ipsi atque hostibus fuit, cum sescentis suis famosissima illa incitamenta dixisset: "Prandete tamquam apud inferos cenaturi", auxiliaribus tamen, quos excedere bello iubebat, misericorditer suasit, ut se ad meliora tempora reservarent. 10  ecce cum ille promisit futura meliora, isti adserunt meliora praeterita, quid aliud colligi datur utroque in suis detestante praesentia, nisi aut semper bona esse sed ingrata aut numquam omnino meliora?