Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 6
1 Itaque nunc si placet hi, qui in Christum, quem nos iudicem saeculorum ostendimus, quantum in ipsis est sputa coniciunt, inter Sodomam et Romam discernant causas et conferant poenas; quae a me vel maxime ob hoc retractandae non sunt, quia omnibus notae sunt.
2 et tamen quam libenter sententias eorum acciperem, si illi fideliter ita ut sentiunt faterentur.
3 quamquam quia de temporibus Christianis rari et hoc in angulis murmurent, non usque adeo moleste accipiendum putem, cum totius populi Romani consona voce parique iudicio sensus ac sermo sit cognitus.
4 adeo autem parvo quodam et levi motu haesitasse erga se parumper consuetudinem voluptatum indubitatissime contestatus est, ut libere conclamaret, Si reciperet circum, nihil esse sibi factum, hoc est, nihil egisse Romae Gothorum enses, si concedatur Romanis spectare circenses.
5 nisi forte, ut se habet apud plerosque hoc praecipue tempore, qui ex longa requie vel parvam obortam sollicitudinem intolerabilem laborem putant, hasce clementissimas admonitiones quibus omnes aliquando perstringimur aliorum punitionibus auditis lectisque praeponunt.
6 quos saltem de hoc ipso exitu Sodomorum et Gomorraeorum moneo, ut discere atque intellegere queant, qualiter Deus peccatores punierit, qualiter punire possit, qualiter puniturus sit.