LIBER III
|
| 1 | Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus |
| 2 | pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei. |
| 3 | Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, |
| 4 | omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum |
| |
| 5 | aut inlaudati nescit Busiridis aras? |
| 6 | Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos |
| 7 | Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno, |
| 8 | acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim |
| 9 | tollere humo victorque virum volitare per ora. |
| |
| 10 | Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, |
| 11 | Aonio rediens deducam vertice Musas; |
| 12 | primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, |
| 13 | et viridi in campo templum de marmore ponam |
| 14 | propter aquam. Tardis ingens ubi flexibus errat |
| |
| 15 | Mincius et tenera praetexit arundine ripas. |
| 16 | In medio mihi Caesar erit templumque tenebit: |
| 17 | illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro |
| 18 | centum quadriiugos agitabo ad flumina currus. |
| 19 | Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi |
| |
| 20 | cursibus et crudo decernet Graecia caestu. |
| 21 | Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae |
| 22 | dona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas |
| 23 | ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos, |
| 24 | vel scaena ut versis discedat frontibus utque |
| |
| 25 | purpurea intexti tollant aulaea Britanni. |
| 26 | In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto |
| 27 | Gangaridum faciam victorisque arma Quirini, |
| 28 | atque hic undantem bello magnumque fluentem |
| 29 | Nilum ac navali surgentis aere columnas. |
| |
| 30 | Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten |
| 31 | fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, |
| 32 | et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea |
| 33 | bisque triumphatas utroque ab litore gentes. |
| 34 | Stabunt et Parii lapides, spirantia signa, |
| |
| 35 | Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis |
| 36 | nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. |
| 37 | Invidia infelix Furias amnemque severum |
| 38 | Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis |
| 39 | immanemque rotam et non exsuperabile saxum. |
| |
| 40 | Interea Dryadum silvas saltusque sequamur |
| 41 | intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa. |
| 42 | Te sine nil altum mens incohat; en age segnis |
| 43 | rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron |
| 44 | Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum |
| |
| 45 | et vox adsensu nemorum ingeminata remugit. |
| 46 | Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas |
| 47 | Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, |
| 48 | Tithoni prima quot abest ab origine Caesar. |
| 49 | Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae |
| |
| 50 | pascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos, |
| 51 | corpora praecipue matrum legat. Optuma torvae |
| 52 | forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, |
| 53 | et crurum tenus a mento palearia pendent; |
| 54 | tum longo nullus lateri modus; omnia magna, |
| |
| 55 | pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures. |
| 56 | Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, |
| 57 | aut iuga detractans interdumque aspera cornu |
| 58 | et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, |
| 59 | et gradiens ima verrit vestigia cauda, |
| |
| 60 | Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos |
| 61 | desinit ante decem, post quattuor incipit annos; |
| 62 | cetera nec feturae habilis nec fortis aratris. |
| 63 | Interea, superat gregibus dum laeta iuventas, |
| 64 | solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus, |
| |
| 65 | atque aliam ex alia generando suffice prolem. |
| 66 | Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi |
| 67 | prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus |
| 68 | et labor, et durae rapit inclementia mortis. |
| 69 | Semper erunt, quarum mutari corpora malis: |
| |
| 70 | semper enim refice ac, ne post amissa requiras, |
| 71 | ante veni et subolem armento sortire quotannis. |
| 72 | Nec non et pecori est idem dilectus equino. |
| 73 | Tu modo, quos in spem statues submittere gentis, |
| 74 | praecipuum iam inde a teneris impende laborem. |
| |
| 75 | Continuo pecoris generosi pullus in arvis |
| 76 | altius ingreditur et mollia crura reponit; |
| 77 | primus et ire viam et fluvios temptare minaces |
| 78 | audet et ignoto sese committere ponti |
| 79 | nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix |
| |
| 80 | argutumque caput, brevis alvus obesaque terga, |
| 81 | luxuriatque toris animosum pectus. Honesti |
| 82 | spadices glaucique, color deterrimus albis |
| 83 | et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere |
| 84 | stare loco nescit, micat auribus et tremit artus |
| |
| 85 | collectumque premens volvit sub naribus ignem. |
| 86 | Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo; |
| 87 | at duplex agitur per lumbos spina, cavatque |
| 88 | tellurem et solido graviter sonat ungula cornu. |
| 89 | Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis |
| |
| 90 | Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae, |
| 91 | Martis equi biiuges et magni currus Achilli. |
| 92 | Talis et ipse iubam cervice effundit equina |
| 93 | coniugis adventu pernix Saturnus et altum |
| 94 | Pelion hinnitu fugiens implevit acuto. |
| |
| 95 | Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis |
| 96 | deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae. |
| 97 | frigidus in Venerem senior, frustraque laborem |
| 98 | ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est, |
| 99 | ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, |
| |
| 100 | incassum furit. Ergo animos aevumque notabis |
| 101 | praecipue; hinc alias artis prolemque parentum |
| 102 | et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. |
| 103 | Nonne vides, cum praecipiti certamine campum |
| 104 | corripuere ruuntque effusi carcere currus, |
| |
| 105 | cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit |
| 106 | corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto |
| 107 | et proni dant lora, volat vi fervidus axis; |
| 108 | iamque humiles, iamque elati sublime videntur |
| 109 | aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras; |
| |
| 110 | nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae |
| 111 | tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum: |
| 112 | tantus amor laudum, tantae est victoria curae. |
| 113 | Primus Erichthonius currus et quattuor ausus |
| 114 | iungere equos rapidusque rotis insistere victor |
| |
| 115 | Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere |
| 116 | impositi dorso atque equitem docuere sub armis |
| 117 | insultare solo et gressus glomerare superbos. |
| 118 | Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri |
| 119 | exquirunt calidumque animis et cursibus acrem, |
| |
| 120 | quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis |
| 121 | et patriam Epirum referat fortisque Mycenas |
| 122 | Neptunique ipsa deducat origine gentem. |
| 123 | His animadversis instant sub tempus et omnis |
| 124 | impendunt curas denso distendere pingui, |
| |
| 125 | quem legere ducem et pecori dixere maritum; |
| 126 | florentisque secant herbas fluviosque ministrant |
| 127 | farraque, ne blando nequeat superesse labori |
| 128 | invalidique patrum referant ieiunia nati. |
| 129 | Ipsa autem macie tenuant armenta volentes, |
| |
| 130 | atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas |
| 131 | sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent. |
| 132 | Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant, |
| 133 | cum graviter tunsis gemit area frugibus et cum |
| 134 | surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes. |
| |
| 135 | Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus |
| 136 | sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis, |
| 137 | sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat. |
| 138 | Rursus cura patrum cadere et succedere matrum |
| 139 | incipit. Exactis gravidae cum mensibus errant, |
| |
| 140 | non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, |
| 141 | non saltu superare viam sit passus et acri |
| 142 | carpere prata fuga fluviosque innare rapacis. |
| 143 | Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum |
| 144 | flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa, |
| |
| 145 | speluncaeque tegant et saxea procubet umbra. |
| 146 | Est lucos Silari circa ilicibusque; virentem |
| 147 | plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo |
| 148 | Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, |
| 149 | asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis |
| |
| 150 | diffugiunt armenta; furit mugitibus aether |
| 151 | concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri. |
| 152 | Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras |
| 153 | Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae. |
| 154 | Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, |
| |
| 155 | arcebis gravido pecori, armentaque pasces |
| 156 | sole recens orto aut noctem ducentibus astris. |
| 157 | Post partum cura in vitulos traducitur omnis, |
| 158 | continuoque notas et nomina gentis inurunt |
| 159 | et quos aut pecori malint submittere habendo |
| |
| 160 | aut aris servare sacros aut scindere terram |
| 161 | et campum horrentem fractis invertere glaebis. |
| 162 | Cetera pascuntur viridis armenta per herbas: |
| 163 | Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, |
| 164 | iam vitulos hortare viamque insiste domandi, |
| |
| 165 | dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas. |
| 166 | Ac primum laxos tenui de vimine circlos |
| 167 | cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla |
| 168 | servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos |
| 169 | iunge pares et coge gradum conferre iuvencos; |
| |
| 170 | atque illis iam saepe rotae ducantur inanes |
| 171 | per terram et summo vestigia pulvere signent; |
| 172 | post valido nitens sub pondere faginus axis |
| 173 | instrepat et iunctos temo trahat aereus orbes. |
| 174 | Interea pubi indomitae non gramina tantum |
| |
| 175 | nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem, |
| 176 | sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae |
| 177 | more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae, |
| 178 | sed tota in dulcis consument ubera natos. |
| 179 | Sin ad bella magis studium turmasque ferocis, |
| |
| 180 | aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae |
| 181 | et Iovis in luco currus agitare volantis: |
| 182 | primus equi labor est, animos atque arma videre |
| 183 | bellantum lituosque pati tractuque gementem |
| 184 | ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis; |
| |
| 185 | tum magis atque magis blandis gaudere magistri |
| 186 | laudibus et plausae sonitum cervicis amare. |
| 187 | Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris |
| 188 | audeat, inque vicem det mollibus ora capistris |
| 189 | invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi. |
| |
| 190 | At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas, |
| 191 | carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare |
| 192 | compositis sinuetque alterna volumina crurum |
| 193 | sitque laboranti similis; tum cursibus auras, |
| 194 | tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis |
| |
| 195 | aequora vix summa vestigia ponat harena; |
| 196 | qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris |
| 197 | incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt |
| 198 | nubila: tum segetes altae campique natantes |
| 199 | lenibus horrescunt flabris summaeque sonorem |
| |
| 200 | dant silvae longique urgent ad litora fluctus; |
| 201 | ille volat simul arva fuga, simul aequora verrens |
| 202 | Hinc vel ad Elei metas et maxuma campi |
| 203 | sudabit spatia et spumas aget ore cruentas, |
| 204 | Belgica vel molli melius feret esseda collo. |
| |
| 205 | Tum demum crassa magnum farragine corpus |
| 206 | crescere iam domitis sinito: namque ante domandum |
| 207 | ingentis tollent animos prensique negabunt |
| 208 | verbera lenta pati et duris parere lupatis. |
| 209 | Sed non ulla magis viris industria firmat, |
| |
| 210 | quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris, |
| 211 | sive boum sive est cui gratior usus equorum. |
| 212 | Atque ideo tauros procul atque in sola relegant |
| 213 | pascua post montem oppositum et trans flumina lata, |
| 214 | aut intus clausos satura ad praesepia servant. |
| |
| 215 | Carpit enim viris paulatim uritque videndo |
| 216 | femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae |
| 217 | dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos |
| 218 | cornibus inter se subigit decernere amantis. |
| 219 | Pascitur in magna Sila formosa iuvenca: |
| |
| 220 | illi alternantes multa vi proelia miscent |
| 221 | volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis, |
| 222 | versaque in obnixos urguentur cornua vasto |
| 223 | cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus |
| 224 | Nec mos bellantis una stabulare, sed alter |
| |
| 225 | victus abit longeque ignotis exulat oris, |
| 226 | multa gemens ignominiam plagasque superbi |
| 227 | victoris, tum, quos amisit inultus, amores; |
| 228 | et stabula aspectans regnis excessit avitis. |
| 229 | Ergo omni cura viris exercet et inter |
| |
| 230 | dura iacet pernix instrato saxa cubili |
| 231 | frondibus hirsutis et carice pastus acuta, |
| 232 | et temptat sese atque irasci in cornua discit |
| 233 | arboris obnixus trunco ventosque lacessit |
| 234 | ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena. |
| |
| 235 | Post ubi collectum robur viresque refectae |
| 236 | signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem: |
| 237 | fluctus uti medio coepit cum albescere ponto |
| 238 | longius ex altoque sinum trahit, utque volutus |
| 239 | ad terras immane sonat per saxa neque ipso |
| |
| 240 | monte minor procumbit, at ima exaestuat unda |
| 241 | verticibus nigramque alte subiectat harenam. |
| 242 | Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque, |
| 243 | et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres, |
| 244 | in furias. ignemque ruunt. Amor omnibus idem. |
| |
| 245 | Tempore non alio catulorum oblita leaena |
| 246 | saevior erravit campis, nec funera volgo |
| 247 | tam multa informes ursi stragemque dedere |
| 248 | per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris; |
| 249 | heu male tum Libyae solis erratur in agris. |
| |
| 250 | Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum |
| 251 | corpora, si tantum notas odor attulit auras? |
| 252 | Ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva |
| 253 | non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant |
| 254 | flumina correptosque unda torquentia montis. |
| |
| 255 | Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus |
| 256 | et pede prosubigit terram, fricat arbore costas |
| 257 | atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat. |
| 258 | Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem |
| 259 | durus amor? Nempe abruptis turbata procellis |
| |
| 260 | nocte natat caeca serus freta; quem super ingens |
| 261 | porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant |
| 262 | aequora; nec miseri possunt revocare parentes |
| 263 | nec moritura super crudeli funere virgo. |
| 264 | Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum |
| |
| 265 | atque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi? |
| 266 | Scilicet ante omnis furor est insignis equarum; |
| 267 | et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci |
| 268 | Potniades malis membra absumpsere quadrigae. |
| 269 | Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem |
| |
| 270 | Ascanium; superant montis et flumina tranant. |
| 271 | Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, |
| 272 | vere magis, quia vere calor redit ossibus: illae |
| 273 | ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, |
| 274 | exceptantque levis auras et saepe sine ullis |
| |
| 275 | coniugiis vento gravidae, mirabile dictu, |
| 276 | saxa per et scopulos et depressas convallis |
| 277 | diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus, |
| 278 | in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster |
| 279 | nascitur et pluvio contristat frigore caelum. |
| |
| 280 | Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt |
| 281 | pastores, lentum destillat ab inguine virus, |
| 282 | hippomanes, quod saepe malae legere novercae |
| 283 | miscueruntque herbas et non innoxia verba. |
| 284 | Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus, |
| |
| 285 | singula dum capti circumvectamur amore. |
| 286 | Hoc satis armentis: superat pars altera curae, |
| 287 | lanigeros agitare greges hirtasque capellas. |
| 288 | Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni. |
| 289 | Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum |
| |
| 290 | quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem; |
| 291 | sed me Parnasi deserta per ardua dulcis |
| 292 | raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum |
| 293 | Castaliam molli devertitur orbita clivo. |
| 294 | Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum |
| |
| 295 | Incipiens stabulis edico in mollibus herbam |
| 296 | carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas, |
| 297 | et multa duram stipula filicumque maniplis |
| 298 | sternere subter humum, glacies ne frigida laedat |
| 299 | molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras. |
| |
| 300 | Post hinc digressus iubeo frondentia capris |
| 301 | arbuta sufficere et fluvios praebere recentis |
| 302 | et stabula a ventis hiberno opponere soli |
| 303 | ad medium conversa diem, cum frigidus olim |
| 304 | iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno. |
| |
| 305 | Haec quoque non cura nobis leviore tuendae, |
| 306 | nec minor usus erit, quamvis Milesia magno |
| 307 | vellera mutentur Tyrios incocta rubores: |
| 308 | densior hinc suboles, hinc largi copia lactis; |
| 309 | quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, |
| |
| 310 | laeta magis pressis manabunt flumina mammis. |
| 311 | Nec minus interea barbas incanaque menta |
| 312 | Cinyphii tondent hirci saetasque comantis |
| 313 | usum in castrorum et miseris velamina nautis. |
| 314 | Pascuntur vero silvas et summa Lycaei |
| |
| 315 | horrentisque rubos et amantis ardua dumos: |
| 316 | atque ipsae memores redeunt in tecta suosque |
| 317 | ducunt et gravido superant vix ubere limen. |
| 318 | Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis |
| 319 | quo minor est illis curae mortalis egestas, |
| |
| 320 | avertes victumque feres et virgea laetus |
| 321 | pabula, nec tota claudes faenilia bruma. |
| 322 | At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas |
| 323 | in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet, |
| 324 | Luciferi primo cum sidere frigida rura |
| |
| 325 | carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, |
| 326 | et ros in tenera pecori gratissimus herba. |
| 327 | Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora |
| 328 | et cantu querulae rumpent arbusta cicadae, |
| 329 | ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo |
| |
| 330 | currentem ilignis potare canalibus undam; |
| 331 | aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem, |
| 332 | sicubi magna Iovis antiquo robore quercus |
| 333 | ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum |
| 334 | ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra; |
| |
| 335 | tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus |
| 336 | solis ad occasum, cum frigidus aera vesper |
| 337 | temperat et saltus reficit iam roscida luna |
| 338 | litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi. |
| 339 | Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu |
| |
| 340 | prosequar et raris habitata mapalia tectis? |
| 341 | Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem |
| 342 | pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis |
| 343 | hospitiis: tantum campi iacet. Omnia secum |
| 344 | armentarius Afer agit, tectumque laremque |
| |
| 345 | armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram; |
| 346 | non secus ac patriis acer Romanus in armis |
| 347 | iniusto sub fasce viam cum carpit et hosti |
| 348 | ante expectatum positis stat in agmine castris. |
| 349 | At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda, |
| |
| 350 | turbidus et torquens flaventis Hister harenas, |
| 351 | quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem. |
| 352 | Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae |
| 353 | aut herbae campo apparent aut arbore frondes; |
| 354 | sed iacet aggeribus niveis informis et alto |
| |
| 355 | terra gelu late septemque adsurgit in ulnas. |
| 356 | Semper hiemps, semper spirantes frigora cauri. |
| 357 | Tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras, |
| 358 | nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum |
| 359 | praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum. |
| |
| 360 | Concrescunt subitae currenti in flumine crustae |
| 361 | undaque iam tergo ferratos sustinet orbis, |
| 362 | puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris; |
| 363 | aeraque dissiliunt vulgo vestesque rigescunt |
| 364 | indutae caeduntque securibus umida vina |
| |
| 365 | et totae solidam in glaciem vertere lacunae |
| 366 | stiriaque impexis induruit horrida barbis. |
| 367 | Interea toto non setius aere ninguit: |
| 368 | intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis |
| 369 | corpora magna boum, confertoque agmine cervi |
| |
| 370 | torpent mole nova et summis vix cornibus extant. |
| 371 | Hos non immissis canibus, non cassibus ullis |
| 372 | puniceaeve agitant pavidos formidine pennae, |
| 373 | sed frustra oppositum trudentis pectore montem |
| 374 | comminus obtruncant ferro graviterque rudentis |
| |
| 375 | caedunt et magno laeti clamore reportant. |
| 376 | Ipsi in defossis specubus secura sub alta |
| 377 | otia agunt terra congestaque robora totasque |
| 378 | advolvere focis ulmos ignique dedere. |
| 379 | Hic noctem ludo ducunt et pocula laeti |
| |
| 380 | fermento atque acidis imitantur vitea sorbis. |
| 381 | Talis Hyperboreo septem subiecta trioni |
| 382 | gens effrena virum Rhiphaeo tunditur euro |
| 383 | et pecudum fulvis velatur corpora saetis. |
| 384 | Si tibi lanitium curae, primum aspera silva, |
| |
| 385 | lappaeque tribolique, absint; fuge pabula laeta; |
| 386 | Continuoque greges villis lege mollibus albos. |
| 387 | Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, |
| 388 | nigra subest udo tantum cui lingua palato, |
| 389 | reice, ne maculis infuscet vellera pullis |
| |
| 390 | nascentum, plenoque alium circumspice campo. |
| 391 | Munere sic niveo lanae, si credere dignum est, |
| 392 | Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit |
| 393 | in nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem. |
| 394 | At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis |
| |
| 395 | ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas. |
| 396 | Hinc et amant fluvios magis et magis ubera tendunt |
| 397 | et salis occultum referunt in lacte saporem. |
| 398 | Multi iam excretos prohibent a matribus haedos |
| 399 | primaque ferratis praefigunt ora capistris. |
| |
| 400 | Quod surgente die mulsere horisque diurnis, |
| 401 | nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente, |
| 402 | sub lucem exportant calathis adit oppida pastor; |
| 403 | aut parco sale contingunt hiemique reponunt. |
| 404 | Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una |
| |
| 405 | velocis Spartae catulos acremque Molossum |
| 406 | pasce sero pingui. Numquam custodibus illis |
| 407 | nocturnum stabulis furem incursusque luporum |
| 408 | aut impacatos a tergo horrebis Hiberos. |
| 409 | Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros |
| |
| 410 | et canibus leporem, canibus venabere dammas, |
| 411 | saepe volutabris pulsos silvestribus apros |
| 412 | latratu turbabis agens montisque per altos |
| 413 | ingentem clamore premes ad retia cervum. |
| 414 | Disce et odoratam stabulis accendere cedrum |
| |
| 415 | galbaneoque agitare gravis nidore chelydros. |
| 416 | saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu |
| 417 | vipera delituit caelumque exterrita fugit, |
| 418 | aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae, |
| 419 | pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, |
| |
| 420 | fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor, |
| 421 | tollentemque minas et sibila colla tumentem |
| 422 | deice. Iamque fuga timidum caput abdidit alte, |
| 423 | cum medii nexus extremaeque agmina caudae |
| 424 | solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis. |
| |
| 425 | Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, |
| 426 | squamea convolvens sublato pectore terga |
| 427 | atque notis longam maculosus grandibus alvum |
| 428 | qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum |
| 429 | vere madent udo terrae ac pluvialibus austris |
| |
| 430 | stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram |
| 431 | improbus ingluviem ranisque loquacibus explet; |
| 432 | postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt, |
| 433 | exsilit in siccum et flammantia lumina torquens |
| 434 | saevit agris asperque siti atque exterritus aestu. |
| |
| 435 | Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos |
| 436 | neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, |
| 437 | cum positis novus exuviis nitidusque iuventa |
| 438 | volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens |
| 439 | arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis. |
| |
| 440 | Morborum quoque te causas et signa docebo. |
| 441 | Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber |
| 442 | altius ad vivum persedit et horrida cano |
| 443 | bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit |
| 444 | sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres. |
| |
| 445 | Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri |
| 446 | perfundunt, udisque aries in gurgite villis |
| 447 | mersatur missusque secundo defluit amni; |
| 448 | aut tonsum tristi contingunt corpus amurca |
| 449 | et spumas miscent argenti et sulfura viva |
| |
| 450 | Idaeasque pices et pinguis unguine ceras |
| 451 | scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen. |
| 452 | Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est, |
| 453 | quam si quis ferro potuit rescindere summum |
| 454 | ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo, |
| |
| 455 | dum medicas adhibere manus ad volnera pastor |
| 456 | abnegat et meliora deos sedet omnia poscens. |
| 457 | Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa |
| 458 | cum furit atque artus depascitur arida febris, |
| 459 | profuit incensos aestus avertere et inter |
| |
| 460 | ima ferire pedis salientem sanguine venam, |
| 461 | Bisaltae quo more solent acerque Gelonus; |
| 462 | cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum |
| 463 | et lac concretum cum sanguine potat equino. |
| 464 | Quam procul aut molli succedere saepius umbrae |
| |
| 465 | videris aut summas carpentem ignavius herbas |
| 466 | extremamque sequi aut medio procumbere campo |
| 467 | pascentem et serae solam decedere nocti: |
| 468 | continuo culpam ferro compesce, prius quam |
| 469 | dira per incautum serpant contagia volgus. |
| |
| 470 | Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo, |
| 471 | quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi |
| 472 | corpora corripiunt, sed tota aestiva repente, |
| 473 | spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem. |
| 474 | Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis |
| |
| 475 | castella in tumulis et Iapydis arva Timavi |
| 476 | nunc quoque post tanto videat desertaque regna |
| 477 | pastorum et longe saltus lateque vacantis. |
| 478 | Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est |
| 479 | tempestas totoque autumni incanduit aestu |
| |
| 480 | et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, |
| 481 | corrupitque lacus, infecit pabula tabo. |
| 482 | Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis |
| 483 | omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, |
| 484 | rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se |
| |
| 485 | ossa minutatim morbo collapsa trahebat. |
| 486 | Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram |
| 487 | lanea dum nivea circumdatur infula vitta, |
| 488 | inter cunctantis cecidit moribunda ministros. |
| 489 | Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos |
| |
| 490 | inde neque impositis ardent altaria fibris |
| 491 | nec responsa potest consultus reddere vates, |
| 492 | ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri |
| 493 | summaque ieiuna sanie infuscatur harena. |
| 494 | Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis |
| |
| 495 | et dulcis animas plena ad praesepia reddunt; |
| 496 | hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros |
| 497 | tussis anhela sues ac faucibus angit obesis. |
| 498 | Labitur infelix studiorum atque immemor herbae |
| 499 | victor equus fontisque avertitur et pede terram |
| |
| 500 | crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem |
| 501 | sudor et ille quidem morituris frigidus, aret |
| 502 | pellis et ad tactum tractanti dura resistit. |
| 503 | Haec ante exitium primis dant signa diebus; |
| 504 | sin in processu coepit crudescere morbus, |
| |
| 505 | tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto |
| 506 | spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo |
| 507 | ilia singultu tendunt, it naribus ater |
| 508 | sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua. |
| 509 | Profuit inserto latices infundere cornu |
| |
| 510 | Lenaeos; ea visa salus morientibus una; |
| 511 | mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti |
| 512 | ardebant ipsique suos iam morte sub aegra, |
| 513 | di meliora piis erroremque hostibus illum, |
| 514 | discissos nudis laniabant dentibus artus. |
| |
| 515 | Ecce autem duro fumans sub vomere taurus |
| 516 | concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem |
| 517 | extremosque ciet gemitus. It tristis arator |
| 518 | maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, |
| 519 | atque opere in medio defixa relinquit aratra. |
| |
| 520 | Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt |
| 521 | prata movere animum, non qui per saxa volutus |
| 522 | purior electro campum petit amnis; at ima |
| 523 | solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis |
| 524 | ad terramque fluit devexo pondere cervix. |
| |
| 525 | Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras |
| 526 | invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi |
| 527 | munera, non illis epulae nocuere repostae: |
| 528 | frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, |
| 529 | pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu |
| |
| 530 | flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. |
| 531 | Tempore non alio dicunt regionibus illis |
| 532 | quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris |
| 533 | imparibus ductos alta ad donaria currus. |
| 534 | Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis |
| |
| 535 | unguibus infodiunt fruges montisque per altos |
| 536 | contenta cervice trahunt stridentia plaustra. |
| 537 | Non lupus insidias explorat ovilia circum |
| 538 | nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum |
| 539 | cura domat; timidi dammae cervique fugaces |
| |
| 540 | nunc interque canes et circum tecta vagantur. |
| 541 | Iam maris immensi prolem et genus omne natantum |
| 542 | litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus |
| 543 | proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. |
| 544 | Interit et curvis frustra defensa latebris |
| |
| 545 | vipera et attoniti squamis adstantibus hydri. |
| 546 | Ipsis est aer avibus non aequus et illae |
| 547 | praecipites alta vitam sub nube relinquunt. |
| 548 | Praeterea iam nec mutari pabula refert |
| 549 | artes nocent quaesitaeque; cessere magistri |
| |
| 550 | Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. |
| 551 | Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris |
| 552 | pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, |
| 553 | inque dies avidum surgens caput altius effert: |
| 554 | Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes |
| |
| 555 | arentesque sonant ripae collesque supini: |
| 556 | Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis |
| 557 | in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo |
| 558 | donec humo tegere ac foveis abscondere discunt. |
| 559 | Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam |
| |
| 560 | aut undis abolere potest aut vincere flamma; |
| 561 | ne tondere quidem morbo inluvieque peresa |
| 562 | vellera nec telas possunt attingere putris; |
| 563 | verum etiam invisos si quis temptarat amictus, |
| 564 | ardentes papulae atque immundus olentia sudor |
| |
| 565 | membra sequebatur nec longo deinde moranti |
| 566 | tempore contactos artus sacer ignis edebat. |