LIBER III
|
1 | Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus |
2 | pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei. |
3 | Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, |
4 | omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum |
| |
5 | aut inlaudati nescit Busiridis aras? |
6 | Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos |
7 | Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno, |
8 | acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim |
9 | tollere humo victorque virum volitare per ora. |
| |
10 | Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, |
11 | Aonio rediens deducam vertice Musas; |
12 | primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, |
13 | et viridi in campo templum de marmore ponam |
14 | propter aquam. Tardis ingens ubi flexibus errat |
| |
15 | Mincius et tenera praetexit arundine ripas. |
16 | In medio mihi Caesar erit templumque tenebit: |
17 | illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro |
18 | centum quadriiugos agitabo ad flumina currus. |
19 | Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi |
| |
20 | cursibus et crudo decernet Graecia caestu. |
21 | Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae |
22 | dona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas |
23 | ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos, |
24 | vel scaena ut versis discedat frontibus utque |
| |
25 | purpurea intexti tollant aulaea Britanni. |
26 | In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto |
27 | Gangaridum faciam victorisque arma Quirini, |
28 | atque hic undantem bello magnumque fluentem |
29 | Nilum ac navali surgentis aere columnas. |
| |
30 | Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten |
31 | fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, |
32 | et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea |
33 | bisque triumphatas utroque ab litore gentes. |
34 | Stabunt et Parii lapides, spirantia signa, |
| |
35 | Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis |
36 | nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor. |
37 | Invidia infelix Furias amnemque severum |
38 | Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis |
39 | immanemque rotam et non exsuperabile saxum. |
| |
40 | Interea Dryadum silvas saltusque sequamur |
41 | intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa. |
42 | Te sine nil altum mens incohat; en age segnis |
43 | rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron |
44 | Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum |
| |
45 | et vox adsensu nemorum ingeminata remugit. |
46 | Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas |
47 | Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, |
48 | Tithoni prima quot abest ab origine Caesar. |
49 | Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae |
| |
50 | pascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos, |
51 | corpora praecipue matrum legat. Optuma torvae |
52 | forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, |
53 | et crurum tenus a mento palearia pendent; |
54 | tum longo nullus lateri modus; omnia magna, |
| |
55 | pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures. |
56 | Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, |
57 | aut iuga detractans interdumque aspera cornu |
58 | et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, |
59 | et gradiens ima verrit vestigia cauda, |
| |
60 | Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos |
61 | desinit ante decem, post quattuor incipit annos; |
62 | cetera nec feturae habilis nec fortis aratris. |
63 | Interea, superat gregibus dum laeta iuventas, |
64 | solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus, |
| |
65 | atque aliam ex alia generando suffice prolem. |
66 | Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi |
67 | prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus |
68 | et labor, et durae rapit inclementia mortis. |
69 | Semper erunt, quarum mutari corpora malis: |
| |
70 | semper enim refice ac, ne post amissa requiras, |
71 | ante veni et subolem armento sortire quotannis. |
72 | Nec non et pecori est idem dilectus equino. |
73 | Tu modo, quos in spem statues submittere gentis, |
74 | praecipuum iam inde a teneris impende laborem. |
| |
75 | Continuo pecoris generosi pullus in arvis |
76 | altius ingreditur et mollia crura reponit; |
77 | primus et ire viam et fluvios temptare minaces |
78 | audet et ignoto sese committere ponti |
79 | nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix |
| |
80 | argutumque caput, brevis alvus obesaque terga, |
81 | luxuriatque toris animosum pectus. Honesti |
82 | spadices glaucique, color deterrimus albis |
83 | et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere |
84 | stare loco nescit, micat auribus et tremit artus |
| |
85 | collectumque premens volvit sub naribus ignem. |
86 | Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo; |
87 | at duplex agitur per lumbos spina, cavatque |
88 | tellurem et solido graviter sonat ungula cornu. |
89 | Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis |
| |
90 | Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae, |
91 | Martis equi biiuges et magni currus Achilli. |
92 | Talis et ipse iubam cervice effundit equina |
93 | coniugis adventu pernix Saturnus et altum |
94 | Pelion hinnitu fugiens implevit acuto. |
| |
95 | Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis |
96 | deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae. |
97 | frigidus in Venerem senior, frustraque laborem |
98 | ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est, |
99 | ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, |
| |
100 | incassum furit. Ergo animos aevumque notabis |
101 | praecipue; hinc alias artis prolemque parentum |
102 | et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. |
103 | Nonne vides, cum praecipiti certamine campum |
104 | corripuere ruuntque effusi carcere currus, |
| |
105 | cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit |
106 | corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto |
107 | et proni dant lora, volat vi fervidus axis; |
108 | iamque humiles, iamque elati sublime videntur |
109 | aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras; |
| |
110 | nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae |
111 | tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum: |
112 | tantus amor laudum, tantae est victoria curae. |
113 | Primus Erichthonius currus et quattuor ausus |
114 | iungere equos rapidusque rotis insistere victor |
| |
115 | Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere |
116 | impositi dorso atque equitem docuere sub armis |
117 | insultare solo et gressus glomerare superbos. |
118 | Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri |
119 | exquirunt calidumque animis et cursibus acrem, |
| |
120 | quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis |
121 | et patriam Epirum referat fortisque Mycenas |
122 | Neptunique ipsa deducat origine gentem. |
123 | His animadversis instant sub tempus et omnis |
124 | impendunt curas denso distendere pingui, |
| |
125 | quem legere ducem et pecori dixere maritum; |
126 | florentisque secant herbas fluviosque ministrant |
127 | farraque, ne blando nequeat superesse labori |
128 | invalidique patrum referant ieiunia nati. |
129 | Ipsa autem macie tenuant armenta volentes, |
| |
130 | atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas |
131 | sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent. |
132 | Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant, |
133 | cum graviter tunsis gemit area frugibus et cum |
134 | surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes. |
| |
135 | Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus |
136 | sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis, |
137 | sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat. |
138 | Rursus cura patrum cadere et succedere matrum |
139 | incipit. Exactis gravidae cum mensibus errant, |
| |
140 | non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, |
141 | non saltu superare viam sit passus et acri |
142 | carpere prata fuga fluviosque innare rapacis. |
143 | Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum |
144 | flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa, |
| |
145 | speluncaeque tegant et saxea procubet umbra. |
146 | Est lucos Silari circa ilicibusque; virentem |
147 | plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo |
148 | Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, |
149 | asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis |
| |
150 | diffugiunt armenta; furit mugitibus aether |
151 | concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri. |
152 | Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras |
153 | Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae. |
154 | Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, |
| |
155 | arcebis gravido pecori, armentaque pasces |
156 | sole recens orto aut noctem ducentibus astris. |
157 | Post partum cura in vitulos traducitur omnis, |
158 | continuoque notas et nomina gentis inurunt |
159 | et quos aut pecori malint submittere habendo |
| |
160 | aut aris servare sacros aut scindere terram |
161 | et campum horrentem fractis invertere glaebis. |
162 | Cetera pascuntur viridis armenta per herbas: |
163 | Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, |
164 | iam vitulos hortare viamque insiste domandi, |
| |
165 | dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas. |
166 | Ac primum laxos tenui de vimine circlos |
167 | cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla |
168 | servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos |
169 | iunge pares et coge gradum conferre iuvencos; |
| |
170 | atque illis iam saepe rotae ducantur inanes |
171 | per terram et summo vestigia pulvere signent; |
172 | post valido nitens sub pondere faginus axis |
173 | instrepat et iunctos temo trahat aereus orbes. |
174 | Interea pubi indomitae non gramina tantum |
| |
175 | nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem, |
176 | sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae |
177 | more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae, |
178 | sed tota in dulcis consument ubera natos. |
179 | Sin ad bella magis studium turmasque ferocis, |
| |
180 | aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae |
181 | et Iovis in luco currus agitare volantis: |
182 | primus equi labor est, animos atque arma videre |
183 | bellantum lituosque pati tractuque gementem |
184 | ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis; |
| |
185 | tum magis atque magis blandis gaudere magistri |
186 | laudibus et plausae sonitum cervicis amare. |
187 | Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris |
188 | audeat, inque vicem det mollibus ora capistris |
189 | invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi. |
| |
190 | At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas, |
191 | carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare |
192 | compositis sinuetque alterna volumina crurum |
193 | sitque laboranti similis; tum cursibus auras, |
194 | tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis |
| |
195 | aequora vix summa vestigia ponat harena; |
196 | qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris |
197 | incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt |
198 | nubila: tum segetes altae campique natantes |
199 | lenibus horrescunt flabris summaeque sonorem |
| |
200 | dant silvae longique urgent ad litora fluctus; |
201 | ille volat simul arva fuga, simul aequora verrens |
202 | Hinc vel ad Elei metas et maxuma campi |
203 | sudabit spatia et spumas aget ore cruentas, |
204 | Belgica vel molli melius feret esseda collo. |
| |
205 | Tum demum crassa magnum farragine corpus |
206 | crescere iam domitis sinito: namque ante domandum |
207 | ingentis tollent animos prensique negabunt |
208 | verbera lenta pati et duris parere lupatis. |
209 | Sed non ulla magis viris industria firmat, |
| |
210 | quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris, |
211 | sive boum sive est cui gratior usus equorum. |
212 | Atque ideo tauros procul atque in sola relegant |
213 | pascua post montem oppositum et trans flumina lata, |
214 | aut intus clausos satura ad praesepia servant. |
| |
215 | Carpit enim viris paulatim uritque videndo |
216 | femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae |
217 | dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos |
218 | cornibus inter se subigit decernere amantis. |
219 | Pascitur in magna Sila formosa iuvenca: |
| |
220 | illi alternantes multa vi proelia miscent |
221 | volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis, |
222 | versaque in obnixos urguentur cornua vasto |
223 | cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus |
224 | Nec mos bellantis una stabulare, sed alter |
| |
225 | victus abit longeque ignotis exulat oris, |
226 | multa gemens ignominiam plagasque superbi |
227 | victoris, tum, quos amisit inultus, amores; |
228 | et stabula aspectans regnis excessit avitis. |
229 | Ergo omni cura viris exercet et inter |
| |
230 | dura iacet pernix instrato saxa cubili |
231 | frondibus hirsutis et carice pastus acuta, |
232 | et temptat sese atque irasci in cornua discit |
233 | arboris obnixus trunco ventosque lacessit |
234 | ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena. |
| |
235 | Post ubi collectum robur viresque refectae |
236 | signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem: |
237 | fluctus uti medio coepit cum albescere ponto |
238 | longius ex altoque sinum trahit, utque volutus |
239 | ad terras immane sonat per saxa neque ipso |
| |
240 | monte minor procumbit, at ima exaestuat unda |
241 | verticibus nigramque alte subiectat harenam. |
242 | Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque, |
243 | et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres, |
244 | in furias. ignemque ruunt. Amor omnibus idem. |
| |
245 | Tempore non alio catulorum oblita leaena |
246 | saevior erravit campis, nec funera volgo |
247 | tam multa informes ursi stragemque dedere |
248 | per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris; |
249 | heu male tum Libyae solis erratur in agris. |
| |
250 | Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum |
251 | corpora, si tantum notas odor attulit auras? |
252 | Ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva |
253 | non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant |
254 | flumina correptosque unda torquentia montis. |
| |
255 | Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus |
256 | et pede prosubigit terram, fricat arbore costas |
257 | atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat. |
258 | Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem |
259 | durus amor? Nempe abruptis turbata procellis |
| |
260 | nocte natat caeca serus freta; quem super ingens |
261 | porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant |
262 | aequora; nec miseri possunt revocare parentes |
263 | nec moritura super crudeli funere virgo. |
264 | Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum |
| |
265 | atque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi? |
266 | Scilicet ante omnis furor est insignis equarum; |
267 | et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci |
268 | Potniades malis membra absumpsere quadrigae. |
269 | Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem |
| |
270 | Ascanium; superant montis et flumina tranant. |
271 | Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, |
272 | vere magis, quia vere calor redit ossibus: illae |
273 | ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, |
274 | exceptantque levis auras et saepe sine ullis |
| |
275 | coniugiis vento gravidae, mirabile dictu, |
276 | saxa per et scopulos et depressas convallis |
277 | diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus, |
278 | in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster |
279 | nascitur et pluvio contristat frigore caelum. |
| |
280 | Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt |
281 | pastores, lentum destillat ab inguine virus, |
282 | hippomanes, quod saepe malae legere novercae |
283 | miscueruntque herbas et non innoxia verba. |
284 | Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus, |
| |
285 | singula dum capti circumvectamur amore. |
286 | Hoc satis armentis: superat pars altera curae, |
287 | lanigeros agitare greges hirtasque capellas. |
288 | Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni. |
289 | Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum |
| |
290 | quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem; |
291 | sed me Parnasi deserta per ardua dulcis |
292 | raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum |
293 | Castaliam molli devertitur orbita clivo. |
294 | Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum |
| |
295 | Incipiens stabulis edico in mollibus herbam |
296 | carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas, |
297 | et multa duram stipula filicumque maniplis |
298 | sternere subter humum, glacies ne frigida laedat |
299 | molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras. |
| |
300 | Post hinc digressus iubeo frondentia capris |
301 | arbuta sufficere et fluvios praebere recentis |
302 | et stabula a ventis hiberno opponere soli |
303 | ad medium conversa diem, cum frigidus olim |
304 | iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno. |
| |
305 | Haec quoque non cura nobis leviore tuendae, |
306 | nec minor usus erit, quamvis Milesia magno |
307 | vellera mutentur Tyrios incocta rubores: |
308 | densior hinc suboles, hinc largi copia lactis; |
309 | quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, |
| |
310 | laeta magis pressis manabunt flumina mammis. |
311 | Nec minus interea barbas incanaque menta |
312 | Cinyphii tondent hirci saetasque comantis |
313 | usum in castrorum et miseris velamina nautis. |
314 | Pascuntur vero silvas et summa Lycaei |
| |
315 | horrentisque rubos et amantis ardua dumos: |
316 | atque ipsae memores redeunt in tecta suosque |
317 | ducunt et gravido superant vix ubere limen. |
318 | Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis |
319 | quo minor est illis curae mortalis egestas, |
| |
320 | avertes victumque feres et virgea laetus |
321 | pabula, nec tota claudes faenilia bruma. |
322 | At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas |
323 | in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet, |
324 | Luciferi primo cum sidere frigida rura |
| |
325 | carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, |
326 | et ros in tenera pecori gratissimus herba. |
327 | Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora |
328 | et cantu querulae rumpent arbusta cicadae, |
329 | ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo |
| |
330 | currentem ilignis potare canalibus undam; |
331 | aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem, |
332 | sicubi magna Iovis antiquo robore quercus |
333 | ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum |
334 | ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra; |
| |
335 | tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus |
336 | solis ad occasum, cum frigidus aera vesper |
337 | temperat et saltus reficit iam roscida luna |
338 | litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi. |
339 | Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu |
| |
340 | prosequar et raris habitata mapalia tectis? |
341 | Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem |
342 | pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis |
343 | hospitiis: tantum campi iacet. Omnia secum |
344 | armentarius Afer agit, tectumque laremque |
| |
345 | armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram; |
346 | non secus ac patriis acer Romanus in armis |
347 | iniusto sub fasce viam cum carpit et hosti |
348 | ante expectatum positis stat in agmine castris. |
349 | At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda, |
| |
350 | turbidus et torquens flaventis Hister harenas, |
351 | quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem. |
352 | Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae |
353 | aut herbae campo apparent aut arbore frondes; |
354 | sed iacet aggeribus niveis informis et alto |
| |
355 | terra gelu late septemque adsurgit in ulnas. |
356 | Semper hiemps, semper spirantes frigora cauri. |
357 | Tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras, |
358 | nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum |
359 | praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum. |
| |
360 | Concrescunt subitae currenti in flumine crustae |
361 | undaque iam tergo ferratos sustinet orbis, |
362 | puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris; |
363 | aeraque dissiliunt vulgo vestesque rigescunt |
364 | indutae caeduntque securibus umida vina |
| |
365 | et totae solidam in glaciem vertere lacunae |
366 | stiriaque impexis induruit horrida barbis. |
367 | Interea toto non setius aere ninguit: |
368 | intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis |
369 | corpora magna boum, confertoque agmine cervi |
| |
370 | torpent mole nova et summis vix cornibus extant. |
371 | Hos non immissis canibus, non cassibus ullis |
372 | puniceaeve agitant pavidos formidine pennae, |
373 | sed frustra oppositum trudentis pectore montem |
374 | comminus obtruncant ferro graviterque rudentis |
| |
375 | caedunt et magno laeti clamore reportant. |
376 | Ipsi in defossis specubus secura sub alta |
377 | otia agunt terra congestaque robora totasque |
378 | advolvere focis ulmos ignique dedere. |
379 | Hic noctem ludo ducunt et pocula laeti |
| |
380 | fermento atque acidis imitantur vitea sorbis. |
381 | Talis Hyperboreo septem subiecta trioni |
382 | gens effrena virum Rhiphaeo tunditur euro |
383 | et pecudum fulvis velatur corpora saetis. |
384 | Si tibi lanitium curae, primum aspera silva, |
| |
385 | lappaeque tribolique, absint; fuge pabula laeta; |
386 | Continuoque greges villis lege mollibus albos. |
387 | Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, |
388 | nigra subest udo tantum cui lingua palato, |
389 | reice, ne maculis infuscet vellera pullis |
| |
390 | nascentum, plenoque alium circumspice campo. |
391 | Munere sic niveo lanae, si credere dignum est, |
392 | Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit |
393 | in nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem. |
394 | At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis |
| |
395 | ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas. |
396 | Hinc et amant fluvios magis et magis ubera tendunt |
397 | et salis occultum referunt in lacte saporem. |
398 | Multi iam excretos prohibent a matribus haedos |
399 | primaque ferratis praefigunt ora capistris. |
| |
400 | Quod surgente die mulsere horisque diurnis, |
401 | nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente, |
402 | sub lucem exportant calathis adit oppida pastor; |
403 | aut parco sale contingunt hiemique reponunt. |
404 | Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una |
| |
405 | velocis Spartae catulos acremque Molossum |
406 | pasce sero pingui. Numquam custodibus illis |
407 | nocturnum stabulis furem incursusque luporum |
408 | aut impacatos a tergo horrebis Hiberos. |
409 | Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros |
| |
410 | et canibus leporem, canibus venabere dammas, |
411 | saepe volutabris pulsos silvestribus apros |
412 | latratu turbabis agens montisque per altos |
413 | ingentem clamore premes ad retia cervum. |
414 | Disce et odoratam stabulis accendere cedrum |
| |
415 | galbaneoque agitare gravis nidore chelydros. |
416 | saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu |
417 | vipera delituit caelumque exterrita fugit, |
418 | aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae, |
419 | pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, |
| |
420 | fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor, |
421 | tollentemque minas et sibila colla tumentem |
422 | deice. Iamque fuga timidum caput abdidit alte, |
423 | cum medii nexus extremaeque agmina caudae |
424 | solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis. |
| |
425 | Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, |
426 | squamea convolvens sublato pectore terga |
427 | atque notis longam maculosus grandibus alvum |
428 | qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum |
429 | vere madent udo terrae ac pluvialibus austris |
| |
430 | stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram |
431 | improbus ingluviem ranisque loquacibus explet; |
432 | postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt, |
433 | exsilit in siccum et flammantia lumina torquens |
434 | saevit agris asperque siti atque exterritus aestu. |
| |
435 | Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos |
436 | neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, |
437 | cum positis novus exuviis nitidusque iuventa |
438 | volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens |
439 | arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis. |
| |
440 | Morborum quoque te causas et signa docebo. |
441 | Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber |
442 | altius ad vivum persedit et horrida cano |
443 | bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit |
444 | sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres. |
| |
445 | Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri |
446 | perfundunt, udisque aries in gurgite villis |
447 | mersatur missusque secundo defluit amni; |
448 | aut tonsum tristi contingunt corpus amurca |
449 | et spumas miscent argenti et sulfura viva |
| |
450 | Idaeasque pices et pinguis unguine ceras |
451 | scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen. |
452 | Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est, |
453 | quam si quis ferro potuit rescindere summum |
454 | ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo, |
| |
455 | dum medicas adhibere manus ad volnera pastor |
456 | abnegat et meliora deos sedet omnia poscens. |
457 | Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa |
458 | cum furit atque artus depascitur arida febris, |
459 | profuit incensos aestus avertere et inter |
| |
460 | ima ferire pedis salientem sanguine venam, |
461 | Bisaltae quo more solent acerque Gelonus; |
462 | cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum |
463 | et lac concretum cum sanguine potat equino. |
464 | Quam procul aut molli succedere saepius umbrae |
| |
465 | videris aut summas carpentem ignavius herbas |
466 | extremamque sequi aut medio procumbere campo |
467 | pascentem et serae solam decedere nocti: |
468 | continuo culpam ferro compesce, prius quam |
469 | dira per incautum serpant contagia volgus. |
| |
470 | Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo, |
471 | quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi |
472 | corpora corripiunt, sed tota aestiva repente, |
473 | spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem. |
474 | Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis |
| |
475 | castella in tumulis et Iapydis arva Timavi |
476 | nunc quoque post tanto videat desertaque regna |
477 | pastorum et longe saltus lateque vacantis. |
478 | Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est |
479 | tempestas totoque autumni incanduit aestu |
| |
480 | et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, |
481 | corrupitque lacus, infecit pabula tabo. |
482 | Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis |
483 | omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, |
484 | rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se |
| |
485 | ossa minutatim morbo collapsa trahebat. |
486 | Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram |
487 | lanea dum nivea circumdatur infula vitta, |
488 | inter cunctantis cecidit moribunda ministros. |
489 | Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos |
| |
490 | inde neque impositis ardent altaria fibris |
491 | nec responsa potest consultus reddere vates, |
492 | ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri |
493 | summaque ieiuna sanie infuscatur harena. |
494 | Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis |
| |
495 | et dulcis animas plena ad praesepia reddunt; |
496 | hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros |
497 | tussis anhela sues ac faucibus angit obesis. |
498 | Labitur infelix studiorum atque immemor herbae |
499 | victor equus fontisque avertitur et pede terram |
| |
500 | crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem |
501 | sudor et ille quidem morituris frigidus, aret |
502 | pellis et ad tactum tractanti dura resistit. |
503 | Haec ante exitium primis dant signa diebus; |
504 | sin in processu coepit crudescere morbus, |
| |
505 | tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto |
506 | spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo |
507 | ilia singultu tendunt, it naribus ater |
508 | sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua. |
509 | Profuit inserto latices infundere cornu |
| |
510 | Lenaeos; ea visa salus morientibus una; |
511 | mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti |
512 | ardebant ipsique suos iam morte sub aegra, |
513 | di meliora piis erroremque hostibus illum, |
514 | discissos nudis laniabant dentibus artus. |
| |
515 | Ecce autem duro fumans sub vomere taurus |
516 | concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem |
517 | extremosque ciet gemitus. It tristis arator |
518 | maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, |
519 | atque opere in medio defixa relinquit aratra. |
| |
520 | Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt |
521 | prata movere animum, non qui per saxa volutus |
522 | purior electro campum petit amnis; at ima |
523 | solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis |
524 | ad terramque fluit devexo pondere cervix. |
| |
525 | Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras |
526 | invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi |
527 | munera, non illis epulae nocuere repostae: |
528 | frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, |
529 | pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu |
| |
530 | flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. |
531 | Tempore non alio dicunt regionibus illis |
532 | quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris |
533 | imparibus ductos alta ad donaria currus. |
534 | Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis |
| |
535 | unguibus infodiunt fruges montisque per altos |
536 | contenta cervice trahunt stridentia plaustra. |
537 | Non lupus insidias explorat ovilia circum |
538 | nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum |
539 | cura domat; timidi dammae cervique fugaces |
| |
540 | nunc interque canes et circum tecta vagantur. |
541 | Iam maris immensi prolem et genus omne natantum |
542 | litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus |
543 | proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. |
544 | Interit et curvis frustra defensa latebris |
| |
545 | vipera et attoniti squamis adstantibus hydri. |
546 | Ipsis est aer avibus non aequus et illae |
547 | praecipites alta vitam sub nube relinquunt. |
548 | Praeterea iam nec mutari pabula refert |
549 | artes nocent quaesitaeque; cessere magistri |
| |
550 | Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. |
551 | Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris |
552 | pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, |
553 | inque dies avidum surgens caput altius effert: |
554 | Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes |
| |
555 | arentesque sonant ripae collesque supini: |
556 | Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis |
557 | in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo |
558 | donec humo tegere ac foveis abscondere discunt. |
559 | Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam |
| |
560 | aut undis abolere potest aut vincere flamma; |
561 | ne tondere quidem morbo inluvieque peresa |
562 | vellera nec telas possunt attingere putris; |
563 | verum etiam invisos si quis temptarat amictus, |
564 | ardentes papulae atque immundus olentia sudor |
| |
565 | membra sequebatur nec longo deinde moranti |
566 | tempore contactos artus sacer ignis edebat. |