Vergilius, Georgica
Edition: J. B. Greenough, 1900

LIBER II

1 Hactenus arvorum cultus et sidera caeli,
2 nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
3 virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
4 Huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena
5 muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
6 floret ager, spumat plenis vindemia labris -
7 huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto
8 tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
9 Principio arboribus varia est natura creandis.
10 namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae
11 sponte sua veniunt camposque et flumina late
12 curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae,
13 populus et glauca canentia fronde salicta;
14 pars autem posito surgunt de semine, ut altae
15 castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet
16 aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
17 Pullulat ab radice aliis densissima silva,
18 ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
19 parva sub ingenti matris se subicit umbra.
20 Hos natura modos primum dedit, his genus omne
21 silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
22 Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus.
23 Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
24 deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo
25 quadrifidasque sudes et acuto robore vallos;
26 silvarumque aliae pressos propaginis arcus
27 exspectant et viva sua plantaria terra;
28 nil radicis egent aliae summumque putator
29 haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
30 Quin et caudicibus sectis - mirabile dictu -
31 truditur e sicco radix oleagina ligno.
32 Et saepe alterius ramos inpune videmus
33 vertere in alterius mutatamque insita mala
34 ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
35 Quare agite o proprios generatim discite cultus,
36 agricolae, fructusque feros mollite colendo,
37 neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho
38 conserere atque olea magnum vestire Taburnum.
39 Tuque ades inceptumque una decurre laborem,
40 O decus, o famae merito pars maxima nostrae,
41 Maecenas, pelagoque volans da vela patenti;
42 non ego cuncta meis amplecti versibus opto,
43 non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
44 ferrea vox; ades et primi lege litoris oram.
45 In manibus terrae; non hic te carmine ficto
46 atque per ambages et longa exorsa tenebo.
47 Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
48 infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
49 quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis
50 inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,
51 exuerint silvestrem animum cultuque frequenti
52 in quascumque voles artis haud tarda sequentur.
53 Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,
54 hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;
55 nunc altae frondes et rami matris opacant
56 crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
57 Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos
58 tarda venit seris factura nepotibus umbram,
59 pomaque degenerant sucos oblita priores
60 et turpis avibus praedam fert uva racemos.
61 Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes
62 cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.
63 Sed truncis oleae melius, propagine vites
64 respondent, solido Paphiae de robore myrtus;
65 plantis et durae coryli nascuntur et ingens
66 fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae
67 Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma
68 nascitur et casus abies visura marinos.
69 Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,
70 et steriles platani malos gessere valentis;
71 castaneae fagus, ornusque incanuit albo
72 flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
73 Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.
74 Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae
75 et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso
76 fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
77 includunt udoque docent inolescere libro.
78 Aut rursum enodes trunci resecantur et alte
79 finditur in solidum cuneis via, deinde feraces
80 plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens
81 exsilit ad caelum ramis felicibus arbos
82 miraturque novas frondes et non sua poma.
83 Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis
84 nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis,
85 nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,
86 orchades et radii et amara pausia baca
87 pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem
88 Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.
89 Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
90 quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;
91 sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,
92 pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,
93 et passo Psithia utilior tenuisque Lageos
94 temptatura pedes olim vincturaque linguam,
95 purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam,
96 Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis.
97 Sunt et Amineae vites, firmissima vina,
98 Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;
99 Argitisque minor, cui non certaverit ulla
100 aut tantum fluere aut totidem durare per annos.
101 Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,
102 transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
103 Sed neque quam multae species nec nomina quae sint,
104 est numerus; neque enim numero conprendere refert;
105 quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem
106 discere quam multae Zephyro turbentur harenae,
107 aut ubi navigiis violentior incidit Eurus,
108 nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.
109 Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
110 fluminibus salices crassisque paludibus alni
111 nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
112 litora myrtetis laetissima; denique apertos
113 Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.
114 Aspice et extremis domitum cultoribus orbem
115 Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:
116 divisae arboribus patriae. Sola India nigrum
117 fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis.
118 Quid tibi odorato referam sudantia ligno
119 balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
120 Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,
121 velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;
122 aut quos Oceano propior gerit India lucos,
123 extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum
124 arboris haud ullae iactu potuere sagittae?
125 Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.
126 Media fert tristis sucos tardumque saporem
127 felicis mali, quo non praesentius ullum,
128 pocula si quando saevae infecere novercae,
129 miscueruntque herbas et non innoxia verba,
130 auxilium venit ac membris agit atra venena.
131 Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;
132 et, si non alium late iactaret odorem,
133 laurus erat; folia haud ullis labentia ventis;
134 flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
135 ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.
136 sed neque Medorum, silvae ditissima, terra,
137 nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
138 laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi
139 totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
140 Haec loca non tauri spirantes naribus ignem
141 invertere satis inmanis dentibus hydri
142 nec galeis densisque virum seges horruit hastis;
143 sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor
144 inplevere; tenent oleae armentaque laeta.
145 Hinc bellator equus campo sese arduus infert;
146 hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus
147 victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,
148 Romanos ad templa deum duxere triumphos.
149 Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas
150 bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
151 At rabidae tigres absunt et saeva leonum
152 semina nec miseros fallunt aconita legentis
153 nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto
154 squameus in spiram tractu se colligit anguis.
155 Adde tot egregias urbes operumque laborem,
156 tot congesta manu praeruptis oppida saxis
157 fluminaque antiquos subter labentia muros.
158 An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra
159 anne lacus tantos? Te, Lari maxume, teque,
160 fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino
161 an memorem portus Lucrinoque addita claustra
162 atque indignatum magnis stridoribus aequor
163 Iulia qua ponto longe sonat unda refuso
164 Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
165 Haec eadem argenti rivos aerisque metalla
166 ostendit venis atque auro plurima fluxit.
167 Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam
168 adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos
169 extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos,
170 Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar,
171 qui nunc extremis Asiae iam victor in oris
172 inbellem avertis Romanis arcibus Indum.
173 Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
174 magna virum; tibi res antiquae laudis et artem
175 ingredior, sanctos ausus recludere fontis,
176 Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
177 Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique,
178 quis color et quae sit rebus natura ferendis.
179 Difficiles primum terrae collesque maligni,
180 tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,
181 Palladia gaudent silva vivacis olivae.
182 Indicio est tractu surgens oleaster eodem
183 plurimus et strati bacis silvestribus agri.
184 At quae pinguis humus dulcique uligine laeta,
185 quique frequens herbis et fertilis ubere campus -
186 qualem saepe cava montis convalle solemus
187 despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes
188 felicemque trahunt limum - quique editus austro
189 et filicem curvis invisam pascit aratris:
190 hic tibi praevalidas olim multoque fluentis
191 sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae,
192 hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
193 inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
194 lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
195 Sin armenta magis studium vitulosque tueri
196 aut ovium fetum aut urentis culta capellas,
197 saltus et saturi petito longinqua Tarenti
198 et qualem infelix amisit Mantua campum,
199 pascentem niveos herboso flumine cycnos;
200 non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt;
201 et, quantum longis carpent armenta diebus,
202 exigua tantum gelidus ros nocte reponet.
203 Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra
204 et cui putre solum, - namque hoc imitamur arando -
205 optima frumentis; non ullo ex aequore cernes
206 plura domum tardis decedere plaustra iuvencis;
207 aut unde iratus silvam devexit arator
208 et nemora evertit multos ignava per annos
209 antiquasque domos avium cum stirpibus imis
210 eruit; illae altum nidis petiere relictis,
211 at rudis enituit inpulso vomere campus.
212 Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris
213 vix humilis apibus casias roremque ministrat;
214 et tophus scaber et nigris exesa chelydris
215 creta negant alios aeque serpentibus agros
216 dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.
217 Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris
218 et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit
219 quaeque suo semper viridi se gramine vestit
220 nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:
221 illa tibi laetis intexet vitibus ulmos,
222 illa ferax oleo est, illam experiere colendo
223 et facilem pecori et patientem vomeris unci.
224 Talem dives arat Capua et vicina Vesevo
225 ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.
226 Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam.
227 Rara sit an supra morem si densa requires -
228 altera frumentis quoniam favet, altera Baccho,
229 densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo -
230 ante locum capies oculis alteque iubebis
231 in solido puteum demitti omnemque repones
232 rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.
233 Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis
234 aptius uber erit; sin in sua posse negabunt
235 ire loca et scrobibus superabit terra repletis,
236 spissus ager; glaebas cunctantis crassaque terga
237 exspecta et validis terram proscinde iuvencis.
238 Salsa autem tellus et quae perhibetur amara,
239 frugibus infelix - ea nec mansuescit arando
240 nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat -
241 tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos
242 colaque prelorum fumosis deripe tectis;
243 huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae
244 ad plenum calcentur; aqua eluctabitur omnis
245 scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae;
246 at sapor indicium faciet manifestus et ora
247 tristia temptantum sensu torquebit amaro.
248 Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto
249 discimus: haud umquam manibus iactata fatiscit,
250 sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.
251 Humida maiores herbas alit, ipsaque iusto
252 laetior. Ah nimium ne sit mihi fertilis illa
253 nec se praevalidam primis ostendat aristis!
254 Quae gravis est, ipso tacitam se pondere prodit,
255 quaeque levis. Promptum est oculis praediscere nigram,
256 et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus
257 difficile est: piceae tantum taxique nocentes
258 interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae
259 his animadversis terram multo ante memento
260 excoquere et magnos scrobibus concidere montis,
261 ante supinatas aquiloni ostendere glaebas,
262 quam laetum infodias vitis genus. Optima putri
263 arva solo: id venti curant gelidaeque pruinae
264 et labefacta movens robustus iugera fossor.
265 Ac si quos haud ulla viros vigilantia fugit,
266 ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur
267 arboribus seges et quo mox digesta feratur,
268 mutatam ignorent subito ne semina matrem.
269 Quin etiam caeli regionem in cortice signant,
270 ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores
271 Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi,
272 restituant: adeo in teneris consuescere multum est.
273 Collibus an plano melius sit ponere vitem,
274 quaere prius. Si pinguis agros metabere campi,
275 densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus;
276 sin tumulis adclive solum collisque supinos,
277 indulge ordinibus, nec setius omnis in unguem
278 arboribus positis secto via limite quadret.
279 Ut saepe ingenti bello cum longa cohortis
280 explicuit legio et campo stetit agmen aperto,
281 directaeque acies, ac late fluctuat omnis
282 aere renidenti tellus, necdum horrida miscent
283 proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis:
284 omnia sint paribus numeris dimensa viarum;
285 non animum modo uti pascat prospectus inanem,
286 sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas
287 terra neque in vacuum poterunt se extendere rami.
288 Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.
289 ausim vel tenui vitem committere sulco.
290 Altior ac penitus terrae defigitur arbos,
291 aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras
292 aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
293 Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres
294 convellunt; inmota manet, multosque nepotes,
295 multa virum volvens durando saecula vincit.
296 Tum fortis late ramos et bracchia pandens
297 huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.
298 Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem,
299 Neve inter vitis corylum sere, neve flagella
300 summa pete aut summa defringe ex arbore plantas
301 tantus amor terrae - neu ferro laede retunso
302 semina, neve oleae silvestris insere truncos:
303 nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,
304 qui furtim pingui primum sub cortice tectus
305 robora conprendit frondesque elapsus in altas
306 ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus
307 per ramos victor perque alta cacumina regnat
308 et totum involvit flammis nemus et ruit atram
309 ad caelum picea crassus caligine nubem,
310 praesertim si tempestas a vertice silvis
311 incubuit glomeratque ferens incendia ventus.
312 Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti
313 possunt atque ima similes revirescere terra;
314 infelix superat foliis oleaster amaris.
315 Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor
316 tellurem Borea rigidam spirante movere.
317 Rura gelu tum claudit hiems nec semine iacto
318 concretam patitur radicem adfigere terrae.
319 Optima vinetis satio, cum vere rubenti
320 candida venit avis longis invisa colubris,
321 prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol
322 nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.
323 Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis;
324 vere tument terrae et genitalia semina poscunt.
325 Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether
326 coniugis in gremium laetae descendit et omnis
327 magnus alit magno commixtus corpore fetus.
328 Avia tum resonant avibus virgulta canoris
329 et Venerem certis repetunt armenta diebus;
330 parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris
331 laxant arva sinus; superat tener omnibus humor;
332 inque novos soles audent se germina tuto
333 credere, nec metuit surgentis pampinus austros
334 aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem,
335 sed trudit gemmas et frondes explicat omnis.
336 Non alios prima crescentis origine mundi
337 inluxisse dies aliumve habuisse tenorem
338 crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat
339 orbis et hibernis parcebant flatibus Euri,
340 cum primae lucem pecudes hausere virumque
341 terrea progenies duris caput extulit arvis,
342 inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.
343 Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
344 si non tanta quies iret frigusque caloremque
345 inter, et exciperet caeli indulgentia terras.
346 Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros,
347 sparge fimo pingui et multa memor occule terra,
348 aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
349 inter enim labentur aquae tenuisque subibit
350 halitus atque animos tollent sata; iamque reperti,
351 qui saxo super atque ingentis pondere testae
352 urgerent; hoc effusos munimen ad imbris,
353 hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
354 Seminibus positis superest diducere terram
355 saepius ad capita et duros iactare bidentis,
356 aut presso exercere solum sub vomere et ipsa
357 flectere luctantis inter vineta iuvencos;
358 tum levis calamos et rasae hastilia virgae
359 fraxineasque aptare sudes furcasque valentis,
360 viribus eniti quarum et contemnere ventos
361 adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.
362 Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas,
363 parcendum teneris, et dum se laetus ad auras
364 palmes agit laxis per purum inmissus habenis,
365 ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis
366 carpendae manibus frondes interque legendae.
367 Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos
368 exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde -
369 ante reformidant ferrum - tum denique dura
370 exerce imperia et ramos conpesce fluentis.
371 Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,
372 praecipue dum frons tenera inprudensque laborum;
373 cui super indignas hiemes solemque potentem
374 silvestres uri adsidue capreaeque sequaces
375 inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.
376 Frigora nec tantum cana concreta pruina
377 aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas,
378 quantum illi nocuere greges durique venenum
379 dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.
380 Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris
381 caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi
382 praemiaque ingeniis pagos et compita circum
383 thesidae posuere atque inter pocula laeti
384 mollibus in pratis unctos saluere per utres.
385 Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni
386 versibus incomptis ludunt risuque soluto
387 oraque corticibus sumunt horrenda cavatis
388 et te, Bacche, vocant per carmina laeta tibique
389 oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
390 Hinc omnis largo pubescit vinea fetu,
391 conplentur vallesque cavae saltusque profundi,
392 et quocumque deus circum caput egit honestum.
393 Ergo rite suum Baccho dicemus honorem
394 carminibus patriis lancesque et liba feremus
395 et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram
396 pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.
397 Est etiam ille labor curandis vitibus alter,
398 cui numquam exhausti satis est: namque omne quot annis
399 terque quaterque solum scindendum glebaque versis
400 aeternum frangenda bidentibus, omne levandum
401 fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem
402 atque in se sua per vestigia volvitur annus.
403 Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes,
404 frigidus et silvis aquilo decussit honorem,
405 iam tum acer curas venientem extendit in annum
406 rusticus et curvo Saturni dente relictam
407 persequitur vitem attondens fingitque putando.
408 Primus humum fodito, primus devecta cremato
409 sarmenta et vallos primus sub tecta referto;
410 postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra,
411 bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
412 durus uterque labor: laudato ingentia rura,
413 exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci
414 vimina per silvam et ripis fluvialis arundo
415 caeditur, incultique exercet cura salicti.
416 Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt,
417 iam canit effectos extremus vinitor antes:
418 sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus
419 et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.
420 Contra non ulla est oleis cultura; neque illae
421 procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis,
422 cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt;
423 ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,
424 sufficit humorem et gravidas, cum vomere, fruges.
425 Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.
426 Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis
427 et viris habuere suas, ad sidera raptim
428 vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.
429 Nec minus interea fetu nemus omne gravescit
430 sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.
431 Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,
432 pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.
433 Et dubitant homines serere atque inpendere curam
434 quid maiora sequar? - salices humilesque genestae
435 aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram
436 Sufficiunt saepemque satis et pabula melli -
437 et iuvat undantem buxo spectare Cytorum
438 naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre
439 non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
440 Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae,
441 quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,
442 dant alios aliae fetus, dant utile lignum
443 navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque.
444 Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris
445 agricolae et pandas ratibus posuere carinas,
446 viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,
447 at myrtus validis hastilibus et bona bello
448 cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus.
449 Nec tiliae leves aut torno rasile buxum
450 non formam accipiunt ferroque cavantur acuto.
451 Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,
452 missa Pado; nec non et apes examina condunt
453 corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo.
454 Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt
455 Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis
456 centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque
457 et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.
458 O fortunatos nimium, sua si bona norint,
459 agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis
460 fundit humo facilem victum iustissima tellus.
461 Si non ingentem foribus domus alta superbis
462 mane salutantum totis vomit aedibus undam,
463 nec varios inhiant pulchra testudine postis
464 inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera,
465 alba neque Assyrio fucatur lana veneno
466 nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
467 at secura quies et nescia fallere vita,
468 dives opum variarum, at latis otia fundis -
469 speluncae vivique lacus et frigida Tempe
470 mugitusque boum mollesque sub arbore somni -
471 non absunt; illic saltus ac lustra ferarum
472 et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,
473 sacra deum sanctique patres; extrema per illos
474 iustitia excedens terris vestigia fecit.
475 Me vero primum dulces ante omnia Musae,
476 quarum sacra fero ingenti percussus amore,
477 accipiant caelique vias et sidera monstrent,
478 defectus solis varios lunaeque labores;
479 unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant
480 obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,
481 quid tantum Oceano properent se tinguere soles
482 hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
483 Sin, has ne possim naturae accedere partis,
484 frigidus obstiterit circum praecordia sanguis:
485 rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,
486 flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi
487 Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis
488 Taygeta! O, qui me gelidis convallibus Haemi
489 sistat et ingenti ramorum protegat umbra!
490 Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,
491 atque metus omnis et inexorabile fatum
492 subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
493 Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis,
494 panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores:
495 illum non populi fasces, non purpura regum
496 flexit et infidos agitans discordia fratres
497 aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
498 non res Romanae perituraque regna; neque ille
499 aut doluit miserans inopem aut invidit habenti
500 quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
501 sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea iura
502 insanumque forum aut populi tabularia vidit.
503 sollicitant alii remis freta caeca ruuntque
504 in ferrum, penetrant aulas et limina regum;
505 hic petit excidiis urbem miserosque Penatis,
506 ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;
507 condit opes alius defossoque incubat auro;
508 hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem
509 per cuneos - geminatus enim plebisque patrumque -
510 corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,
511 exsilioque domos et dulcia limina mutant
512 atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
513 Agricola incurvo terram dimovit aratro:
514 hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes
515 sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.
516 Nec requies, quin aut pomis exuberet annus
517 aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi,
518 proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
519 Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,
520 glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae;
521 et varios ponit fetus autumnus et alte
522 mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
523 Interea dulces pendent circum oscula nati,
524 casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae
525 lactea demittunt pinguesque in gramine laeto
526 inter se adversis luctantur cornibus haedi.
527 Ipse dies agitat festos fususque per herbam,
528 ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
529 te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris
530 velocis iaculi certamina ponit in ulmo,
531 corporaque agresti nudant praedura palaestrae.
532 Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
533 hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit
534 scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
535 septemque una sibi muro circumdedit arces.
536 Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante
537 inpia quam caesis gens est epulata iuvencis,
538 aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;
539 necdum etiam audierant inflari classica, necdum
540 inpositos duris crepitare incudibus enses.
541 Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,
542 et iam tempus equum fumantia solvere colla.