Liber VIII
|
| 1 | Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce |
| 2 | extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, |
| 3 | utque acris concussit equos utque impulit arma, |
| 4 | extemplo turbati animi, simul omne tumultu |
| |
| 5 | coniurat trepido Latium saevitque iuventus |
| 6 | effera. Ductores primi Messapus et Ufens |
| 7 | contemptorque deum Mezentius undique cogunt |
| 8 | auxilia et latos vastant cultoribus agros. |
| 9 | mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, |
| |
| 10 | qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, |
| 11 | advectum Aenean classi victosque penatis |
| 12 | inferre et fatis regem se dicere posci |
| 13 | edoceat multasque viro se adiungere gentis |
| 14 | Dardanio et late Latio increbrescere nomen. |
| |
| 15 | Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur, |
| 16 | eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi |
| 17 | quam Turno regi aut regi apparere Latino. |
| 18 | Talia per Latium. Quae Laomedontius heros |
| 19 | cuncta videns magno curarum fluctuat aestu, |
| |
| 20 | atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc. |
| 21 | In partisque rapit varias perque omnia versat: |
| 22 | sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis |
| 23 | sole repercussum aut radiantis imagine lunae |
| 24 | omnia pervolitat late loca iamque sub auras |
| |
| 25 | erigitur summique ferit lacuaria tecti. |
| 26 | Nox erat, et terras animalia fessa per omnis |
| 27 | alituum pecudumque genus sopor altus habebat: |
| 28 | cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe |
| 29 | Aeneas, tristi turbatus pectora bello, |
| |
| 30 | procubuit seramque dedit per membra quietem. |
| 31 | Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno |
| 32 | populeas inter senior se attollere frondes |
| 33 | visus; eum tenuis glauco velabat amictu |
| 34 | carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo, |
| |
| 35 | tum sic adfari et curas his demere dictis: |
| 36 | O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem |
| 37 | qui revehis nobis aeternaque Pergama servas, |
| 38 | exspectate solo Laurenti arvisque Latinis, |
| 39 | hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates; |
| |
| 40 | neu belli terrere minis: tumor omnis et irae |
| 41 | concessere deum. |
| 42 | [Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, |
| 43 | litoreis ingens inventa sub ilicibus sus, |
| 44 | triginta capitum fetus enixa, iacebit, |
| |
| 45 | alba, solo recubans, albi circum ubera nati. |
| 46 | Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum |
| 47 | ex quo ter denis urbem redeuntibus annis |
| 48 | Ascanius clari condet cognominis Albam. |
| 49 | Haud incerta cano.] Nunc qua ratione quod instat |
| |
| 50 | expedias victor, paucis (adverte) docebo. |
| 51 | Arcades his oris, genus a Pallante profectum, |
| 52 | qui regem Euandrum comites, qui signa secuti, |
| 53 | delegere locum et posuere in montibus urbem |
| 54 | Pallantis proavi de nomine Pallanteum. |
| |
| 55 | Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; |
| 56 | hos castris adhibe socios et foedera iunge. |
| 57 | Ipse ego te ripis et recto flumine ducam, |
| 58 | adversum remis superes subvectus ut amnem. |
| 59 | Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris |
| |
| 60 | Iunoni fer rite preces iramque minasque |
| 61 | supplicibus supera votis. Mihi victor honorem |
| 62 | persolves. Ego sum pleno quem flumine cernis |
| 63 | stringentem ripas et pinguia culta secantem, |
| 64 | caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis. |
| |
| 65 | Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit. |
| 66 | Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto, |
| 67 | ima petens; nox Aenean somnusque reliquit. |
| 68 | Surgit et aetherii spectans orientia solis |
| 69 | lumina rite cavis undam de flumine palmis |
| |
| 70 | sustinet ac talis effundit ad aethera voces: |
| 71 | Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, |
| 72 | tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, |
| 73 | accipite Aenean et tandem arcete periclis. |
| 74 | Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra |
| |
| 75 | fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, |
| 76 | semper honore meo, semper celebrabere donis |
| 77 | corniger hesperidum fluvius regnator aquarum. |
| 78 | Adsis o tantum et propius tua numina firmes. |
| 79 | sic memorat geminasque legit de classe biremis |
| |
| 80 | remigioque aptat, socios simul instruit armis. |
| 81 | Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum; |
| 82 | candida per silvam cum fetu concolor albo |
| 83 | procubuit viridique in litore conspicitur sus. |
| 84 | Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno, |
| |
| 85 | mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. |
| 86 | Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem |
| 87 | leniit, et tacita refluens ita substitit unda, |
| 88 | mitis ut in morem stagni placidaeque paludis |
| 89 | sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. |
| |
| 90 | Ergo iter inceptum celerant rumore secundo; |
| 91 | labitur uncta vadis abies; mirantur et undae, |
| 92 | miratur nemus insuetum fulgentia longe |
| 93 | scuta virum fluvio pictasque innare carinas. |
| 94 | Olli remigio noctemque diemque fatigant |
| |
| 95 | et longos superant flexus variisque teguntur |
| 96 | arboribus viridisque secant placido aequore silvas. |
| 97 | Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, |
| 98 | cum muros arcemque procul ac rara domorum |
| 99 | tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo |
| |
| 100 | aequavit, tum res inopes Euandrus habebat: |
| 101 | ocius advertunt proras urbique propinquant. |
| 102 | Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem |
| 103 | Amphitryoniadae magno divisque ferebat |
| 104 | ante urbem in luco. Pallas huic filius una, |
| |
| 105 | una omnes iuvenum primi pauperque senatus |
| 106 | tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras. |
| 107 | Ut celsas videre rates atque inter opacum |
| 108 | adlabi nemus et tacitis incumbere remis, |
| 109 | terrentur visu subito cunctique relictis |
| |
| 110 | consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas |
| 111 | sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse |
| 112 | et procul e tumulo: Iuvenes, quae causa subegit |
| 113 | ignotas temptare vias, quo tenditis? inquit. |
| 114 | Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma? |
| |
| 115 | Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta |
| 116 | paciferaeque manu ramum praetendit olivae: |
| 117 | Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, |
| 118 | quos illi bello profugos egere superbo. |
| 119 | Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos |
| |
| 120 | Dardaniae venisse duces socia arma rogantis. |
| 121 | Obstipuit tanto percussus nomine Pallas: |
| 122 | Egredere o quicumque es ait coramque parentem |
| 123 | adloquere ac nostris succede penatibus hospes. |
| 124 | excepitque manu dextramque amplexus inhaesit. |
| |
| 125 | Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt. |
| 126 | Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis: |
| 127 | Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari |
| 128 | et vitta comptos voluit praetendere ramos, |
| 129 | non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas |
| |
| 130 | quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; |
| 131 | sed mea me virtus et sancta oracula divom |
| 132 | cognatique patres, tua terris didita fama, |
| 133 | coniunxere tibi et fatis egere volentem. |
| 134 | Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, |
| |
| 135 | Electra, ut Grai perhibent. Atlantide cretus, |
| 136 | advehitur Teucros; Electram maxumus Atlas |
| 137 | edidit, aetherios umero qui sustinet orbes |
| 138 | vobis Mercurius pater est, quem candida Maia |
| 139 | Cyllenae gelido conceptum vertice fudit; |
| |
| 140 | at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, |
| 141 | idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit. |
| 142 | Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. |
| 143 | His fretus non legatos neque prima per artem |
| 144 | temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque |
| |
| 145 | obieci caput et supplex ad limina veni. |
| 146 | Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello |
| 147 | insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt, |
| 148 | quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant |
| 149 | et mare quod supra teneant quodque adluit infra. |
| |
| 150 | Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello |
| 151 | pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus. |
| 152 | Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis |
| 153 | iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. |
| 154 | Tum sic pauca refert: Ut te, fortissime Teucrum, |
| |
| 155 | accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis |
| 156 | et vocem Anchisae magni voltumque recordor! |
| 157 | Nam memini Hesionae visentem regna sororis |
| 158 | Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, |
| 159 | protinus Arcadiae gelidos invisere finis. |
| |
| 160 | Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, |
| 161 | mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum |
| 162 | Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat |
| 163 | Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore |
| 164 | compellare virum et dextrae coniungere dextram. |
| |
| 165 | Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. |
| 166 | Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas |
| 167 | discedens chlamydemque auro dedit intertextam |
| 168 | frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. |
| 169 | Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, |
| |
| 170 | et lux cum primum terris se crastina reddet, |
| 171 | auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo. |
| 172 | Interea sacra haec, quando huc venistis amici, |
| 173 | annua, quae differre nefas, celebrate faventes |
| 174 | nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis. |
| |
| 175 | Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi |
| 176 | pocula gramineoque viros locat ipse sedili |
| 177 | praecipuumque toro et villosi pelle leonis |
| 178 | accipit Aenean solioque invitat acerno. |
| 179 | Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos |
| |
| 180 | viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris |
| 181 | dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant. |
| 182 | Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus |
| 183 | perpetui tergo bovis et lustralibus extis. |
| 184 | Postquam exempta fames et amor compressus edendi, |
| |
| 185 | rex Euandrus ait: Non haec sollemnia nobis, |
| 186 | has ex more dapes, hanc tanti numinis aram |
| 187 | vana superstitio veterumque ignara deorum |
| 188 | inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis |
| 189 | servati facimus meritosque novamus honores. |
| |
| 190 | Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, |
| 191 | disiectae procul ut moles desertaque montis |
| 192 | stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. |
| 193 | Hic spelunca fuit, vasto summota recessu, |
| 194 | semihominis Caci facies quam dira tenebat |
| |
| 195 | solis inaccessam radiis; semperque recenti |
| 196 | caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis |
| 197 | ora virum tristi pendebant pallida tabo. |
| 198 | Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros |
| 199 | ore vomens ignis magna se mole ferebat. |
| |
| 200 | Attulit et nobis aliquando optantibus aetas |
| 201 | auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor, |
| 202 | tergemini nece Geryonae spoliisque superbus |
| 203 | Alcides aderat taurosque hac victor agebat |
| 204 | ingentis, vallemque boves amnemque tenebant. |
| |
| 205 | At furiis Caci mens effera, nequid inausum |
| 206 | aut intractatum scelerisve dolive fuisset, |
| 207 | quattuor a stabulis praestanti corpore tauros |
| 208 | avertit, totidem forma superante iuvencas; |
| 209 | atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis, |
| |
| 210 | cauda in speluncam tractos versisque viarum |
| 211 | indiciis raptos saxo occultabat opaco: |
| 212 | quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant. |
| 213 | Interea, cum iam stabulis saturata moveret |
| 214 | Amphytrioniades armenta abitumque pararet, |
| |
| 215 | discessu mugire boves atque omne querelis |
| 216 | impleri nemus et colles clamore relinqui. |
| 217 | reddidit una boum vocem vastoque sub antro |
| 218 | mugiit et Caci spem custodita fefellit. |
| 219 | Hic vero Alcidae furiis exarserat atro |
| |
| 220 | felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum |
| 221 | robur et aerii cursu petit ardua montis. |
| 222 | Tum primum nostri Cacum videre timentem |
| 223 | turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro |
| 224 | speluncamque petit, pedibus timor addidit alas. |
| |
| 225 | Ut sese inclusit ruptisque immane catenis |
| 226 | deiecit saxum, ferro quod et arte paterna |
| 227 | pendebat, fultosque emuniit obice postis, |
| 228 | ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque |
| 229 | accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, |
| |
| 230 | dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira |
| 231 | lustrat Aventini montem, ter saxea temptat |
| 232 | limina nequiquam, ter fessus valle resedit. |
| 233 | Stabat acuta silex, praecisis undique saxis |
| 234 | speluncae dorso insurgens, altissima visu, |
| |
| 235 | dirarum nidis domus opportuna volucrum. |
| 236 | Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem, |
| 237 | dexter in adversum nitens concussit et imis |
| 238 | avolsam solvit radicibus; inde repente |
| 239 | inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether |
| |
| 240 | dissultant ripae refluitque exterritus amnis. |
| 241 | At specus et Caci detecta apparuit ingens |
| 242 | regia, et umbrosae penitus patuere cavernae: |
| 243 | non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens |
| 244 | infernas reseret sedes et regna recludat |
| |
| 245 | pallida, dis invisa, superque immane barathrum |
| 246 | cernatur, trepident inmisso lumine manes. |
| 247 | Ergo insperata deprensum luce repente |
| 248 | inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem |
| 249 | desuper Alcides telis premit omniaque arma |
| |
| 250 | advocat et ramis vastisque molaribus instat. |
| 251 | Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, |
| 252 | faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) |
| 253 | evomit involvitque domum caligine caeca, |
| 254 | prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro |
| |
| 255 | fumiferam noctem commixtis igne tenebris. |
| 256 | Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem |
| 257 | praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam |
| 258 | fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra. |
| 259 | Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem |
| |
| 260 | corripit in nodum complexus et angit inhaerens |
| 261 | elisos oculos et siccum sanguine guttur. |
| 262 | Panditur extemplo foribus domus atra revolsis, |
| 263 | abstractaeque boves abiurataeque rapinae |
| 264 | caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver |
| |
| 265 | protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo |
| 266 | terribilis oculos, voltum villosaque saetis |
| 267 | pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis. |
| 268 | Ex illo celebratus honos, laetique minores |
| 269 | servavere diem, primusque Potitius auctor |
| |
| 270 | et domus Herculei custos Pinaria sacri. |
| 271 | Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper |
| 272 | dicetur nobis et erit quae maxuma semper. |
| 273 | Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum |
| 274 | cingite fronde comas et pocula porgite dextris |
| |
| 275 | communemque vocate deum et date vina volentes. |
| 276 | Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra |
| 277 | velavitque comas foliisque innexa pependit |
| 278 | et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes |
| 279 | in mensam laeti libant divosque precantur. |
| |
| 280 | Devexo interea propior fit Vesper Olympo, |
| 281 | iamque sacerdotes primusque Potitius ibant, |
| 282 | pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. |
| 283 | Instaurant epulas et mensae grata secundae |
| 284 | dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras. |
| |
| 285 | tum Salii ad cantus incensa altaria circum |
| 286 | populeis adsunt evincti tempora ramis, |
| 287 | hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes |
| 288 | Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae |
| 289 | monstra manu geminosque premens eliserit angues, |
| |
| 290 | ut bello egregias idem disiecerit urbes, |
| 291 | Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores |
| 292 | rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae |
| 293 | pertulerit. Tu nubigenas, invicte, bimembris |
| 294 | Hylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas |
| |
| 295 | prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem. |
| 296 | Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci |
| 297 | ossa super recubans antro semesa cruento; |
| 298 | nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus, |
| 299 | arduus arma tenens; non te rationis egentem |
| |
| 300 | Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. |
| 301 | Salve, vera Iovis proles, decus addite divis, |
| 302 | et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. |
| 303 | Talia carminibus celebrant; super omnia Caci |
| 304 | speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum. |
| |
| 305 | Consonat omne nemus strepitu collesque resultant. |
| 306 | Exim se cuncti divinis rebus ad urbem |
| 307 | perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo |
| 308 | et comitem Aenean iuxta natumque tenebat |
| 309 | ingrediens varioque viam sermone levabat. |
| |
| 310 | miratur facilisque oculos fert omnia circum |
| 311 | Aeneas capiturque locis et singula laetus |
| 312 | exquiritque auditque virum monimenta priorum. |
| 313 | Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis: |
| 314 | Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant |
| |
| 315 | gensque virum truncis et duro robore nata, |
| 316 | quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros |
| 317 | aut componere opes norant aut parcere parto, |
| 318 | sed rami atque asper victu venatus alebat. |
| 319 | Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo, |
| |
| 320 | arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis. |
| 321 | Is genus indocile ac dispersum montibus altis |
| 322 | composuit legesque dedit Latiumque vocari |
| 323 | maluit, his quoniam latuisset tutis in oris. |
| 324 | Aurea quae perhibent illo sub rege fuere |
| |
| 325 | saecula. Sic placida populos in pace regebat, |
| 326 | deterior donec paulatim ac decolor aetas |
| 327 | et belli rabies et amor successit habendi. |
| 328 | Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae, |
| 329 | saepius et nomen posuit Saturnia tellus; |
| |
| 330 | tum reges asperque immani corpore Thybris, |
| 331 | a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim |
| 332 | diximus, amisit verum vetus Albula nomen; |
| 333 | me pulsum patria pelagique extrema sequentem |
| 334 | Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum |
| |
| 335 | his posuere locis matrisque egere tremenda |
| 336 | Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo. |
| 337 | Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram |
| 338 | et Carmentalem Romani nomine portam |
| 339 | quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, |
| |
| 340 | vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros |
| 341 | Aeneadas magnos et nobile Pallanteum. |
| 342 | Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum |
| 343 | rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal, |
| 344 | Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. |
| |
| 345 | Nec non et sacri monstrat nemus Argileti |
| 346 | testaturque locum et letum docet hospitis Argi. |
| 347 | Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, |
| 348 | aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis. |
| 349 | Iam tum religio pavidos terrebat agrestis |
| |
| 350 | dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant. |
| 351 | Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso vertice collem |
| 352 | (quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum |
| 353 | credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem |
| 354 | aegida concuteret dextra nimbosque cieret. |
| |
| 355 | Haec duo praeterea disiectis oppida muris, |
| 356 | reliquias veterumque vides monimenta virorum. |
| 357 | Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem: |
| 358 | Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen. |
| 359 | Talibus inter se dictis ad tecta subibant |
| |
| 360 | pauperis Euandri passimque armenta videbant |
| 361 | Romanoque foro et lautis mugire Carinis. |
| 362 | Ut ventum ad sedes: Haec, inquit, limina victor |
| 363 | Alcides subiit, haec illum regia cepit. |
| 364 | Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum |
| |
| 365 | finge deo rebusque veni non asper egenis. |
| 366 | dixit et angusti subter fastigia tecti |
| 367 | ingentem Aenean duxit stratisque locavit |
| 368 | effultum foliis et pelle Libystidis ursae. |
| 369 | Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis. |
| |
| 370 | At Venus haud animo nequiquam exterrita mater |
| 371 | Laurentumque minis et duro mota tumultu |
| 372 | Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo |
| 373 | incipit et dictis divinum adspirat amorem: |
| 374 | Dum bello Argolici vastabant Pergama reges |
| |
| 375 | debita casurasque inimicis ignibus arces, |
| 376 | non ullum auxilium miseris, non arma rogavi |
| 377 | artis opisque tuae nec te, carissime coniunx, |
| 378 | incassumve tuos volui exercere labores, |
| 379 | quamvis et Priami deberem plurima natis |
| |
| 380 | et durum Aeneae flevissem saepe laborem. |
| 381 | Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris: |
| 382 | ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen |
| 383 | arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei, |
| 384 | te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx. |
| |
| 385 | Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis |
| 386 | ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum. |
| 387 | Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis |
| 388 | cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente |
| 389 | accepit solitam flammam, notusque medullas |
| |
| 390 | intravit calor et labefacta per ossa cucurrit: |
| 391 | non secus atque olim tonitru cum rupta corusco |
| 392 | ignea rima micans percurrit lumine nimbos. |
| 393 | Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx. |
| 394 | Tum pater aeterno fatur devinctus amore: |
| |
| 395 | Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit |
| 396 | quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset, |
| 397 | tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset: |
| 398 | nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant |
| 399 | stare decemque alios Priamum superesse per annos. |
| |
| 400 | Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, |
| 401 | quidquid in arte mea possum promittere curae, |
| 402 | quod fieri ferro liquidove potest electro, |
| 403 | quantum ignes animaeque valent, absiste precando |
| 404 | viribus indubitare tuis. Ea verba locutus |
| |
| 405 | optatos dedit amplexus placidumque petivit |
| 406 | coniugis infusus gremio per membra soporem. |
| 407 | Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae |
| 408 | curriculo expulerat somnum, cum femina primum, |
| 409 | cui tolerare colo vitam tenuique Minerva |
| |
| 410 | impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, |
| 411 | noctem addens operi, famulasque ad lumina longo |
| 412 | exercet penso, castum ut servare cubile |
| 413 | coniugis et possit parvos educere natos: |
| 414 | haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo |
| |
| 415 | mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. |
| 416 | Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque |
| 417 | erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, |
| 418 | quam subter specus et Cyclopum exesa caminis |
| 419 | antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus |
| |
| 420 | auditi referunt gemitus striduntque cavernis |
| 421 | stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, |
| 422 | Volcani domus et Volcania nomine tellus. |
| 423 | Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto. |
| 424 | Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, |
| |
| 425 | Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon. |
| 426 | His informatum manibus iam parte polita |
| 427 | fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo |
| 428 | deicit in terras, pars inperfecta manebat. |
| 429 | Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae |
| |
| 430 | addiderant, rutili tris ignis et alitis austri: |
| 431 | fulgores nunc horrificos sonitumque metumque |
| 432 | miscebant operi flammisque sequacibus iras. |
| 433 | Parte alia Marti currumque rotasque volucris |
| 434 | instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes; |
| |
| 435 | aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, |
| 436 | certatim squamis serpentum auroque polibant |
| 437 | conexosque anguis ipsamque in pectore divae |
| 438 | Gorgona, desecto vertentem lumina collo. |
| 439 | Tollite cuncta, inquit, coeptosque auferte labores, |
| |
| 440 | Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem: |
| 441 | arma acri facienda viro. Nunc viribus usus, |
| 442 | nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra. |
| 443 | Praecipitate moras. Nec plura effatus; at illi |
| 444 | ocius incubuere omnes pariterque laborem |
| |
| 445 | sortiti. Fluit aes rivis aurique metallum, |
| 446 | volnificusque chalybs vasta fornace liquescit. |
| 447 | Ingentum clipeum informant, unum omnia contra |
| 448 | tela Latinorum, septenosque orbibus orbes |
| 449 | impediunt. Alii ventosis follibus auras |
| |
| 450 | accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt |
| 451 | aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum. |
| 452 | Illi inter sese multa vi bracchia tollunt |
| 453 | in numerum versantque tenaci forcipe massam. |
| 454 | Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, |
| |
| 455 | Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma |
| 456 | et matutini volucrum sub culmine cantus. |
| 457 | Consurgit senior tunicaque inducitur artus |
| 458 | et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis; |
| 459 | tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem, |
| |
| 460 | demissa ab laeva pantherae terga retorquens. |
| 461 | Nec non et gemini custodes limine ab alto |
| 462 | praecedunt gressumque canes comitantur erilem. |
| 463 | Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat |
| 464 | sermonum memor et promissi muneris heros. |
| |
| 465 | Nec minus Aeneas se matutinus agebat. |
| 466 | Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates. |
| 467 | Congressi iungunt dextras mediisque residunt |
| 468 | aedibus et licito tandem sermone fruuntur. |
| 469 | Rex prior haec: |
| |
| 470 | Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquam |
| 471 | res equidem Troiae victas aut regna fatebor, |
| 472 | nobis ad belli auxilium pro nomine tanto |
| 473 | exiguae vires: hinc Tusco claudimur amni, |
| 474 | hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis. |
| |
| 475 | Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis |
| 476 | iungere castra paro, quam fors inopina salutem |
| 477 | ostentat: fatis huc te poscentibus adfers. |
| 478 | Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto |
| 479 | urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam |
| |
| 480 | gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis. |
| 481 | Hanc multos florentem annos rex deinde superbo |
| 482 | imperio et saevis tenuit Mezentius armis. |
| 483 | Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni |
| 484 | effera? Di capiti ipsius generique reservent! |
| |
| 485 | Mortua quin etiam iungebat corpora vivis |
| 486 | componens manibusque manus atque oribus ora, |
| 487 | tormenti genus, et sanie taboque fluentis |
| 488 | complexu in misero longa sic morte necabat. |
| 489 | at fessi tandem cives infanda furentem |
| |
| 490 | armati circumsistunt ipsumque domumque, |
| 491 | obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant. |
| 492 | Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros |
| 493 | confugere et Turni defendier hospitis armis. |
| 494 | Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis: |
| |
| 495 | regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt. |
| 496 | his ego te, Aenea, ductorem milibus addam. |
| 497 | Toto namque fremunt condensae litore puppes |
| 498 | Signaque ferre iubent; retinet longaevus haruspex |
| 499 | fata canens, O Maeoniae delecta iuventus, |
| |
| 500 | flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem |
| 501 | fert dolor et merita accendit Mezentius ira, |
| 502 | nulli fas Italo tantam subiungere gentem: |
| 503 | externos optate duces; tum Etrusca resedit |
| 504 | hoc acies campo, monitis exterrita divom. |
| |
| 505 | Ipse oratores ad me regnique coronam |
| 506 | cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon, |
| 507 | succedam castris Tyrrhenaque regna capessam. |
| 508 | Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus |
| 509 | invidet imperium seraeque ad fortia vires. |
| |
| 510 | natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella |
| 511 | hinc partem patriae traheret. Tu, cuius et annis |
| 512 | et generi fatum indulgent, quem numina poscunt, |
| 513 | ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor. |
| 514 | hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri, |
| |
| 515 | Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro |
| 516 | militiam et grave Martis opus, tua cernere facta |
| 517 | adsuescat primis et te miretur ab annis. |
| 518 | Arcadas huic equites bis centum, robora pubis |
| 519 | lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas. |
| |
| 520 | Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant |
| 521 | Aeneas Anchisiades et fidus Achates |
| 522 | multaque dura suo tristi cum corde putabant, |
| 523 | ni signum caelo Cytherea dedisset aperto. |
| 524 | Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor |
| |
| 525 | cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente |
| 526 | Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor. |
| 527 | Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens: |
| 528 | arma inter nubem caeli regione serena |
| 529 | per sudum rutilare vident et pulsa tonare. |
| |
| 530 | Obstipuere animis alii, sed Troius heros |
| 531 | agnovit sonitum et divae promissa parentis. |
| 532 | Tum memorat: Ne vero, hospes, ne quaere profecto, |
| 533 | quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo. |
| 534 | Hoc signum cecinit missuram diva creatrix, |
| |
| 535 | si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras |
| 536 | laturam auxilio. |
| 537 | Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant; |
| 538 | quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas |
| 539 | scuta virum galeasque et fortia corpora volves, |
| |
| 540 | Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant. |
| 541 | Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto |
| 542 | et primum Herculeis sopitas ignibus aras |
| 543 | excitat hesternumque larem parvosque penatis |
| 544 | laetus adit: mactant lectas de more bidentis |
| |
| 545 | Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus. |
| 546 | Post hinc ad navis graditur sociosque revisit. |
| 547 | Quorum de numero qui sese in bella sequantur |
| 548 | praestantis virtute legit; pars cetera prona |
| 549 | fertur aqua segnisque secundo defluit amni, |
| |
| 550 | nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque. |
| 551 | Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva; |
| 552 | ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis |
| 553 | pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis. |
| 554 | Fama volat parvam subito volgata per urbem, |
| |
| 555 | ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis. |
| 556 | vota metu duplicant matres, propiusque periclo |
| 557 | it timor, et maior Martis iam apparet imago. |
| 558 | tum pater Evandrus dextram complexus euntis |
| 559 | haeret. inexpletus lacrimans, ac talia fatur: |
| |
| 560 | O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, |
| 561 | (qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa |
| 562 | stravi scutorumque incendi victor acervos |
| 563 | et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi, |
| 564 | nascenti cui tris animas Feronia mater |
| |
| 565 | (horrendum dictu) dederat; terna arma movenda, |
| 566 | ter Leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis |
| 567 | abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis: |
| 568 | non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam, |
| 569 | nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam |
| |
| 570 | huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset |
| 571 | funera, tam multis viduasset civibus urbem. |
| 572 | At vos, o superi, et divom tu maxume rector |
| 573 | Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis |
| 574 | et patrias audite preces. Si numina vestra |
| |
| 575 | incolumem Pallanta mihi, si fata reservant, |
| 576 | si visurus eum vivo et venturus in unum: |
| 577 | vitam oro, patior quemvis durare laborem. |
| 578 | Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris: |
| 579 | nunc O nunc liceat crudelem abrumpere vitam, |
| |
| 580 | dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, |
| 581 | dum te, care puer, mea sera et sola voluptas, |
| 582 | complexu teneo, gravior neu nuntius auris |
| 583 | volneret. Haec genitor digressu dicta supremo |
| 584 | fundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant. |
| |
| 585 | Iamque adeo exierat portis equitatus apertis, |
| 586 | Aeneas inter primos et fidus Achates, |
| 587 | inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas |
| 588 | in medio chlamyde et pictis conspectus in armis: |
| 589 | qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, |
| |
| 590 | quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, |
| 591 | extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit. |
| 592 | Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur |
| 593 | pulveream nubem et fulgentis aere catervas. |
| 594 | Olli per dumos, qua proxuma meta viarum, |
| |
| 595 | armati tendunt; it clamor, et agmine facto |
| 596 | quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum. |
| 597 | Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem, |
| 598 | religione patrum late sacer; undique colles |
| 599 | inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt. |
| |
| 600 | Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos, |
| 601 | arvorum pecorisque deo, lucumque diemque, |
| 602 | qui primi finis aliquando habuere Latinos: |
| 603 | haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant |
| 604 | castra locis, celsoque omnis de colle videri |
| |
| 605 | iam poterat legio et latis tendebat in arvis. |
| 606 | Huc pater Aeneas et bello lecta iuventus |
| 607 | succedunt fessique et equos et corpora curant. |
| 608 | At Venus aetherios inter dea candida nimbos |
| 609 | dona ferens aderat; natumque in valle reducta |
| |
| 610 | ut procul egelido secretum flumine vidit, |
| 611 | talibus adfata est dictis seque obtulit ultro: |
| 612 | En perfecta mei promissa coniugis arte |
| 613 | munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos |
| 614 | aut acrem dubites in proelia poscere Turnum: |
| |
| 615 | Dixit et amplexus nati Cytherea petivit, |
| 616 | arma sub adversa posuit radiantia quercu. |
| 617 | Ille, deae donis et tanto laetus honore, |
| 618 | expleri nequit atque oculos per singula volvit |
| 619 | miraturque interque manus et bracchia versat |
| |
| 620 | terribilem cristis galeam flammasque vomentem |
| 621 | fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem |
| 622 | sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes |
| 623 | solis inardescit radiis longeque refulget; |
| 624 | tum levis ocreas electro auroque recocto |
| |
| 625 | hastamque et clipei non enarrabile textum. |
| 626 | Illic res Italas Romanorumque triumphos |
| 627 | haud vatum ignarus venturique inscius aevi |
| 628 | fecerat ignipotens, illic genus omne futurae |
| 629 | stirpis ab Ascanio. pugnataque in ordine bella. |
| |
| 630 | fecerat et viridi fetam Mavortis in antro |
| 631 | procubuisse lupam, geminos huic ubera circum |
| 632 | ludere pendentis pueros et lambere matrem |
| 633 | impavidos, illam tereti cervice reflexa |
| 634 | mulcere alternos et corpora fingere lingua. |
| |
| 635 | Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas |
| 636 | consessu caveae magnis circensibus actis |
| 637 | addiderat subitoque novum consurgere bellum |
| 638 | Romulidis Tatioque seni Curibusque severis. |
| 639 | Post idem inter se posito certamine reges |
| |
| 640 | armati Iovis ante aram paterasque tenentes |
| 641 | stabant et caesa iungebant foedera porca. |
| 642 | Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae |
| 643 | distulerant, at tu dictis, Albane, maneres, |
| 644 | raptabatque viri mendacis viscera Tullus |
| |
| 645 | per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres. |
| 646 | Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat |
| 647 | accipere ingentique urbem obsidione premebat: |
| 648 | Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. |
| 649 | Illum indignanti similem similemque minanti |
| |
| 650 | aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles |
| 651 | et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis. |
| 652 | In summo custos Tarpeiae Manlius arcis |
| 653 | stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, |
| 654 | Romuleoque recens horrebat regia culmo. |
| |
| 655 | Atque hic auratis volitans argenteus anser |
| 656 | porticibus Gallos in limine adesse canebat. |
| 657 | Galli per dumos aderant arcemque tenebant, |
| 658 | defensi tenebris et dono noctis opacae: |
| 659 | aurea caesaries ollis atque aurea vestis, |
| |
| 660 | virgatis lucent sagulis, tum lactea colla |
| 661 | auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant |
| 662 | gaesa manu, scutis protecti corpora longis. |
| 663 | Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos |
| 664 | lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo |
| |
| 665 | extuderat, castae ducebant sacra per urbem |
| 666 | pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit |
| 667 | Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, |
| 668 | et scelerum poenas et te, Catilina, minaci |
| 669 | pendentem scopulo Furiarumque ora trementem, |
| |
| 670 | secretosque pios, his dantem iura Catonem. |
| 671 | Haec inter tumidi late maris ibat imago |
| 672 | aurea, sed fluctu spumabant caerula cano; |
| 673 | et circum argento clari delphines in orbem |
| 674 | aequora verrebant caudis aestumque secabant. |
| |
| 675 | In medio classis aeratas, Actia bella, |
| 676 | cernere erat, totumque instructo Marte videres |
| 677 | fervere Leucaten auroque effulgere fluctus. |
| 678 | Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar |
| 679 | cum patribus populoque, penatibus et magnis dis, |
| |
| 680 | stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas |
| 681 | laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus. |
| 682 | Parte alia ventis et dis Agrippa secundis |
| 683 | arduus agmen agens; cui, belli insigne superbum, |
| 684 | tempora navali fulgent rostrata corona. |
| |
| 685 | Hinc ope barbarica variisque Antonius armis, |
| 686 | victor ab Aurorae populis et litore rubro, |
| 687 | Aegyptum viresque Orientis et ultima secum |
| 688 | Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx. |
| 689 | Una omnes ruere, ac totum spumare reductis |
| |
| 690 | convolsum remis rostrisque tridentibus aequor. |
| 691 | alta petunt: pelago credas innare revolsas |
| 692 | Cycladas aut montis concurrere montibus altos, |
| 693 | tanta mole viri turritis puppibus instant. |
| 694 | stuppea flamma manu telisque volatile ferrum |
| |
| 695 | spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt. |
| 696 | Regina in mediis patrio vocat agmina sistro |
| 697 | necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. |
| 698 | omnigenumque deum monstra et latrator Anubis |
| 699 | contra Neptunum et Venerem contraque Minervam |
| |
| 700 | tela tenent. Saevit medio in certamine Mavors |
| 701 | caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae, |
| 702 | et scissa gaudens vadit Discordia palla, |
| 703 | quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello. |
| 704 | Actius haec cernens arcum tendebat Apollo |
| |
| 705 | desuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi, |
| 706 | omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei. |
| 707 | Ipsa videbatur ventis regina vocatis |
| 708 | vela dare et laxos iam iamque inmittere funis. |
| 709 | Illam inter caedes pallentem morte futura |
| |
| 710 | fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri, |
| 711 | contra autem magno maerentem corpore Nilum |
| 712 | pandentemque sinus et tota veste vocantem |
| 713 | caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos. |
| 714 | At Caesar, triplici invectus Romana triumpho |
| |
| 715 | moenia, dis Italis votum inmortale sacrabat, |
| 716 | maxuma tercentum totam delubra per urbem. |
| 717 | Laetitia ludisque viae plausuque fremebant; |
| 718 | omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae; |
| 719 | ante aras terram caesi stravere iuvenci. |
| |
| 720 | Ipse, sedens niveo candentis limine Phoebi, |
| 721 | dona recognoscit populorum aptatque superbis |
| 722 | postibus; incedunt victae longo ordine gentes, |
| 723 | quam variae linguis, habitu tam vestis et armis. |
| 724 | Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros, |
| |
| 725 | hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos |
| 726 | finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis, |
| 727 | extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis, |
| 728 | indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes. |
| 729 | Talia per clipeum Volcani, dona parentis, |
| |
| 730 | miratur rerumque ignarus imagine gaudet, |
| 731 | attollens umero famamque et fata nepotum. |