Vergilius, Aeneis
Edition: J. B. Greenough, 1900

Liber VII

1 Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
2 aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
3 et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen
4 Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat.
5 At pius exsequiis Aeneas rite solutis,
6 aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
7 aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
8 Adspirant aurae in noctem nec candida cursus
9 Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
10 Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
11 dives inaccessos ubi Solis filia lucos
12 adsiduo resonat cantu tectisque superbis
13 urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
14 arguto tenuis percurrens pectine telas.
15 Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum
16 vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
17 saetigerique sues atque in praesaepibus ursi
18 saevire ac formae magnorum ululare luporum,
19 quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
20 induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
21 Quae ne monstra pii paterentur talia Troes
22 delati in portus neu litora dira subirent,
23 Neptunus ventis implevit vela secundis
24 atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.
25 Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto
26 Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:
27 cum venti posuere omnisque repente resedit
28 flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
29 Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
30 prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno.
31 verticibus rapidis et multa flavus arena
32 in mare prorumpit. Variae circumque supraque
33 adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
34 aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
35 flectere iter sociis terraeque advertere proras
36 imperat et laetus fluvio succedit opaco.
37 Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
38 quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
39 cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
40 expediam et primae revocabo exordia pugnae.
41 tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,
42 dicam acies actosque animis in funera reges
43 Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
44 Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,
45 maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
46 iam senior longa placidas in pace regebat.
47 Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
48 accipimus, Fauno Picus pater isque parentem
49 te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
50 filius huic fato divom prolesque virilis
51 nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
52 Sola domum et tantas servabat filia sedes,
53 iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
54 Multi illam magno e Latio totaque petebant
55 Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnis
56 Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx
57 adiungi generum miro properabat amore;
58 sed variis portenta deum terroribus obstant.
59 Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
60 sacra comam multosque metu servata per annos,
61 quam pater inventam, primas cum conderet arces,
62 ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus
63 Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
64 Huius apes summum densae (mirabile dictu),
65 stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
66 obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis
67 examen subitum ramo frondente pependit.
68 Continuo vates: Externum cernimus, inquit,
69 adventare virum et partis petere agmen easdem
70 partibus ex isdem et summa dominarier arce.
71 Praeterea, castis adolet dum altaria taedis
72 et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,
73 visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,
74 [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari]
75 regalisque accensa comas, accensa coronam
76 insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo
77 involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
78 Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
79 namque fore inlustrem fama fatisque canebant
80 ipsam, sed populo magnum portendere bellum.
81 At rex sollicitus monstris oracula Fauni,
82 fatidici; genitoris, adit lucosque sub alta
83 consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
84 fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
85 Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
86 in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
87 Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
88 pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
89 multa modis simulacra videt volitantia miris
90 et varias audit voces fruiturque deorum
91 couloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
92 Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
93 centum lanigeras mactabat rite bidentis
94 atque harum effultus tergo stratisque iacebat
95 velleribus: subita ex alto vox reddita luco est:
96 Ne pete conubiis natam sociare Latinis,
97 O mea progenies, thalamis neu crede paratis:
98 externi venient generi, qui sanguine nostrum
99 nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes
100 omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
101 aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
102 Haec responsa patris Fauni monitusque silenti
103 nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,
104 sed circum late volitans iam Fama per urbes
105 Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes
106 gramineo ripae religavit ab aggere classem.
107 Aeneas primique duces et pulcher Iulus
108 corpora sub ramis deponunt arboris altae
109 instituuntque dapes et adorea liba per herbam
110 subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)
111 et Cereale solum pomis agrestibus augent.
112 Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus
113 exiguam in Cererem penuria adegit edendi
114 et violare manu malisque audacibus orbem
115 fatalis crusti patulis nec parcere quadris:
116 Heus ! etiam mensas consumimus, inquit Iulus,
117 nec plura adludens. Ea vox audita laborum
118 prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
119 eripuit pater ac stupefactus numine pressit.
120 Continuo: Salve fatis mihi debita tellus
121 vosque, ait, O fidi Troiae salvete penates:
122 hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque
123 (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:
124 cum te, nate, fames ignota ad litora vectum
125 accisis coget dapibus consumere mensas,
126 tum sperare domos defessus ibique memento
127 prima locare manu molirique aggere tecta.
128 Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,
129 exiliis positura modum.
130 Quare agite et primo laeti cum lumine solis
131 quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,
132 vestigemus et a portu diversa petamus.
133 Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate
134 Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.
135 Sic deinde effatus frondenti tempora ramo
136 implicat et geniumque loci primamque deorum
137 Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur
138 flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa
139 Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem
140 invocat et duplicis caeloque ereboque parentis.
141 Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto
142 intonuit radiisque ardentem lucis et auro
143 ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
144 Diditur hic subito Troiana per agmina rumor
145 advenisse diem, quo debita moenia condant.
146 Certatim instaurant epulas atque omine magno
147 crateras laeti statuunt et vina coronant.
148 Postera cum prima lustrabat lampade terras
149 orta dies, urbem et finis et litora gentis
150 diversi explorant: haec fontis stagna Numici,
151 hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.
152 Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni
153 centum oratores augusta ad moenia regis
154 ire iubet, ramis velatos Palladis omnis,
155 donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris.
156 Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur
157 passibus. Ipse humili designat moenia fossa
158 moliturque locum primasque in litore sedes
159 castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.
160 Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum
161 ardua cernebant iuvenes muroque subibant.
162 Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus
163 exercentur equis domitantque in pulvere currus
164 aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis
165 spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt:
166 cum praevectus equo longaevi regis ad auris
167 nuntius ingentis ignota in veste reportat
168 advenisse viros. Ille intra tecta vocari
169 imperat et solio medius consedit avito.
170 Tectum augustum ingens. centum sublime columnis,
171 urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,
172 horrendum silvis et religione parentum.
173 Hic sceptra accipere et primos attollere fasces
174 regibus omen erat, hoc illis curia templum,
175 hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso
176 perpetuis soliti patres considere mensis.
177 Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum
178 antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus
179 vitisator, curvam servans sub imagine falcem,
180 Saturnusque senex Ianique bifrontis imago
181 vestibulo astabant, aliique ab origine reges
182 Martiaque ob patriam pugnando volnera passi.
183 Multaque praeterea sacris in postibus arma,
184 captivi pendent currus curvaeque secures
185 et cristae capitum et portarum ingentia claustra
186 spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.
187 Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
188 succinctus trabea laevaque ancile gerebat
189 Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx
190 aurea percussum virga versumque venenis
191 fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.
192 Tali intus templo divom patriaque Latinus
193 sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit,
194 atque haec ingressis placido prior edidit ore:
195 Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem
196 et genus, auditique advertitis aequore cursum),
197 quid petitis ? Quae causa rates aut cuius egentis
198 litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
199 Sive errore viae seu tempestatibus acti,
200 qualia multa mari nautae patiuntur in alto,
201 fluminis intrastis ripas portuque sedetis,
202 ne fugite hospitium neve ignorate Latinos
203 Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,
204 sponte sua veterisque dei se more tenentem.
205 Atque equidem memini (fama est obscurior annis)
206 Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
207 Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes
208 Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.
209 Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum,
210 aurea nunc solio stellantis regia caeli
211 accipit et numerum divorum altaribus auget.
212 Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:
213 Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos,
214 atra subegit hiemps vestris succedere terris
215 nec sidus regione viae litusve fefellit:
216 consilio hanc omnes animisque volentibus urbem,
217 adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam
218 extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.
219 Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes
220 gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema,
221 Troius Aeneas, tua nos ad limina misit.
222 Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
223 tempestas ierit campos, quibus actus uterque
224 Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
225 audiit et siquem tellus extrema refuso
226 summovet oceano et siquem extenta plagarum
227 quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
228 Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti
229 dis sedem exiguam patriis litusque rogamus
230 innocuum et cunctis undamque auramque patentem.
231 Non erimus regno indecores, nec vestra feretur
232 fama levis tantique abolescet gratia facti,
233 nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.
234 Fata per Aeneae iuro dextramque potentem
235 sive fide seu quis bello est expertus et armis:
236 multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro
237 praeferimus manibus vittas ac verba precantia)
238 et petiere sibi et voluere adiungere gentes;
239 sed nos fata deum vestras exquirere terras
240 imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus;
241 huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo
242 Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.
243 Dat tibi praeterea fortunae parva prioris
244 munera, reliquias Troia ex ardente receptas.
245 Hoc pater Anchises auro libabat ad aras;
246 hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis
247 more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras
248 Iliadumque labor vestes.
249 Talibus Ilionei dictis defixa Latinus
250 obtutu tenet ora soloque immobilis haeret
251 intentos volvens oculos. Nec purpura regem
252 picta movet nec sceptra movent Priameia tantum,
253 quantum in conubio natae thalamoque moratur,
254 et veteris Fauni voluit sub pectore sortem,
255 hunc illum fatis externa ab sede profectum
256 portendi generum paribusque in regna vocari
257 auspiciis, huic progeniem virtute futuram
258 egregiam et totum quae viribus occupet orbem.
259 tandem laetus ait: Di nostra incepta secundent
260 auguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas,
261 mullera nec sperno. Non vobis rege Latino
262 divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.
263 Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,
264 si iungi hospitio properat sociusque vocari,
265 adveniat voltus neve exhorrescat amicos:
266 illi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
267 vos contra regi mea nunc mandata referte.
268 Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae
269 non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo
270 monstra sinunt: generos externis adfore ab oris,
271 hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum
272 nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata
273 et reor et, siquid veri mens augurat, opto.
274 haec effatus equos numero pater eligit omni
275 (stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis):
276 omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci
277 instratos ostro alipedes pictisque tapetis;
278 aurea pectoribus demissa monilia pendent,
279 tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum;
280 absenti Aeneae currunt geminosque iugalis
281 semine ab aetherio, spirantis naribus ignem,
282 illorum de gente, patri quos daedala Circe
283 supposita de matre nothos furata creavit.
284 Talibus Aeneadae donis dictisque Latini
285 sublimes in equis redeunt pacemque reportant.
286 Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis
287 saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat,
288 et laetum Aenean classemque ex aethere longe
289 Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
290 moliri iam tecta videt, iam fidere terrae,
291 deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.
292 Tum quassans caput haec effundit pectore dicta:
293 Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris
294 fata Phrygum ! Num Sigeis occumbere campis,
295 num capti potuere capi, num incensa cremavit
296 Troia viros ? Medias acies mediosque per ignis
297 invenere viam. At, credo, mea numina tandem
298 fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.
299 Quin etiam patria excussos infesta per undas
300 ausa sequi et profugis toto me opponere ponto !
301 Absumptae in Teucros vires caelique marisque.
302 Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
303 profuit? Optato conduntur Thybridis alveo,
304 securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
305 immanem Lapithum valuit, concessit in iras
306 ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,
307 quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?
308 Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum
309 quae potui infelix, quae memet in omnia verti,
310 vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt
311 magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:
312 flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
313 Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
314 atque immota manet fatis Lavinia coniunx:
315 at trahere atque moras tantis licet addere rebus,
316 at licet amborum populos exscindere regum.
317 Hac gener atque socer coeant mercede suorum:
318 sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,
319 et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
320 Cisseis praegnans ignis enixa iugalis
321 quin idem Veneri partus suus et Paris alter
322 funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.
323 Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit:
324 luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
325 infernisque ciet tenebris, cui tristia bella
326 iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.
327 Odit et ipse pater Pluton, odere sorores
328 Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora,
329 tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.
330 Quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur:
331 Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,
332 hanc operam, ne noster honos infractave cedat
333 fama loco, neu conubiis ambire Latinum
334 Aeneadae possint Italosve obsidere finis.
335 Tu potes unanimos armare in proelia fratres
336 atque odiis versare domos, tu verbera tectis
337 funereasque inferre faces, tibi nomina mille,
338 mille nocendi artes. Fecundum concute pectus,
339 disice compositam pacem, sere crimina belli:
340 arma velit poscatque simul rapiatque inventus.
341 Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis
342 principio Latium et Laurentis tecta tyranni
343 celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae,
344 quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis
345 femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.
346 Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem
347 conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit,
348 quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
349 Ille inter vestes et levia pectora lapsus
350 volvitur attactu nullo fallitque furentem,
351 vipeream inspirans animam: fit tortile collo
352 aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae
353 innectitque comas, et membris lubricus errat.
354 Ac dum prima lues udo sublapsa veneno
355 pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem
356 necdum animus toto percepit pectore flammam,
357 mollius et solito matrum de more locuta est,
358 multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:
359 Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,
360 O genitor, nec te miseret gnataeque tuique ?
361 Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
362 perfidus alta petens abducta virgine praedo?
363 An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor
364 Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes ?
365 Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum
366 et consanguineo totiens data dextera Turno?
367 Si gener externa petitur de gente Latinis
368 idque sedet Faunique premunt te iussa parentis,
369 omnem equidem sceptris terram quae libera nostris
370 dissidet, externam reor et sic dicere divos.
371 Et Turno, si prima domus repetatur origo,
372 Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.
373 His ubi nequiquam dictis experta Latinum
374 contra stare videt penitusque in viscera lapsum
375 serpentis furiale malum totamque pererrat,
376 tum vero infelix, ingentibus excita monstris,
377 immensam sine more furit lymphata per urbem.
378 Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
379 quem pueri magno in gyro vacua atria circum
380 intenti ludo exercent; ille actus habena
381 curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra
382 inpubesque manus, mirata volubile buxum;
383 dant animos plagae: non cursu segnior illo
384 per medias urbes agitur populosque feroces.
385 Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,
386 maius adorta nefas maioremque orsa furorem
387 evolat et natam frondosis montibus abdit,
388 quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,
389 Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum
390 vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos,
391 te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
392 Fama volat, furiisque accensas pectore matres
393 idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta:
394 deseruere domos, ventis dant colla comasque,
395 ast aliae tremulis ululatibus aethera complent,
396 pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas;
397 ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
398 sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos,
399 sanguineam torquens aciem, torvumque repente
400 clamat: Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae:
401 Siqua piis animis manet infelicis Amatae
402 gratia, si iuris materni cura remordet,
403 solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.
404 Talem inter silvas, inter deserta ferarum,
405 reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.
406 Postquam visa satis primos acuisse furores
407 consiliumque omnemque domum vertisse Latini,
408 protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis
409 audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem
410 Acrisioneis Danae fundasse colonis,
411 praecipiti delata noto. Locus Ardea quondam
412 dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen,
413 sed fortuna fuit; tectis hic Turnus in altis
414 iam mediam nigra carpebat nocte quietem.
415 Allecto torvam faciem et furialia membra
416 exuit, in vultus sese transformat anilis;
417 et frontem obscenam rugis arat, induit albos
418 cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae;
419 fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos
420 et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert:
421 Turne, tot incassum fusos patiere labores
422 et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?
423 Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes
424 abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
425 I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis;
426 Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.
427 Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,
428 ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.
429 Quare age et armari pubem portisque moveri
430 laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro
431 consedere duces pictasque exure carinas.
432 Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus,
433 ni dare coniugium et dicto parere fatetur,
434 sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.
435 Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissim
436 ore refert: Classis invectas Thybridis undam
437 non, ut rere, meas effugit nuntius auris.
438 Ne tantos mihi finge metus; nec regia Iuno
439 inmemor est nostri.
440 Sed te victa situ verique effeta senectus,
441 o mater, curis nequiquam exercet et arma
442 regum inter falsa vatem formidine ludit.
443 Cura tibi divom effigies et templa tueri:
444 bella viri pacemque gerent, quis bella gerenda.
445 Talibus Allecto dictis exarsit in iras,
446 at iuveni oranti subitus tremor occupat artus,
447 deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris
448 tantaque se facies aperit; tum flammea torquens
449 lumina cunctantem et quaerentem dicere plura
450 reppulit et geminos erexit crinibus anguis
451 verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:
452 En ego victa situ, quam veri effeta senectus
453 arma inter regum falsa formidine ludit.
454 Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,
455 bella manu letumque gero.
456 Sic effata facem iuveni coniecit et atro
457 lumine fumantis fixit sub pectore taedas.
458 Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus
459 perfundit toto proruptus corpore sudor;
460 arma amens fremit, arma toro tectisque requirit;
461 saevit amor ferri et scelerata insania belli,
462 ira super: magno veluti cum flamma sonore
463 virgea suggeritur costis undantis aeni
464 exsultantque aestu latices, furit intus aquai
465 fumidus atque alte spumis exuberat amnis,
466 nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.
467 Ergo iter ad regem polluta pace Latinum
468 indicit primis iuvenum et iubet arma parari,
469 tutari Italiam, detrudere finibus hostem:
470 se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.
471 Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit,
472 certatim sese Rutuli exhortantur in arma:
473 hunc decus egregium formae movet atque iuventae,
474 hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.
475 Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,
476 Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis,
477 arte nova speculata locum, quo litore pulcher
478 insidiis cursuque feras agitabat Iulus.
479 Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo
480 obicit et noto naris contingit odore,
481 ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum
482 causa fuit belloque animos accendit agrestis.
483 Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,
484 Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
485 nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent
486 armenta et late custodia credita campi.
487 Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura
488 mollibus intexens ornabat cornua sertis
489 pectebatque ferum puroque in fonte lavabat.
490 Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili,
491 errabat silvis rursusque ad limina nota
492 ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.
493 Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli
494 commovere canes, fluvio cum forte secundo
495 deflueret ripaque aestus viridante levaret.
496 Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,
497 Ascanius curvo direxit spicula cornu;
498 nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo
499 perque uterum sonitu perque ilia venit harundo.
500 Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit
501 successitque gemens stabulis questuque cruentus
502 atque imploranti similis tectum omne replebat.
503 Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
504 auxilium vocat et duros conclamat agrestis.
505 Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis,
506 inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto,
507 stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum
508 rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus,
509 quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
510 scindebat, rapta spirans immane securi.
511 At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi
512 ardua tecta petit stabuli et de culmine summo
513 pastorale canit signum cornuque recurvo
514 Tartaream intendit vocem, qua protinus omne
515 contremuit nemus et silvae insonuere profundae;
516 audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis
517 sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini,
518 et trepidae matres pressere ad pectora natos.
519 Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum
520 dira dedit, raptis concurrunt undique telis
521 indomiti agricolae; nec non et Troia pubes
522 Ascanio auxilium castris effundit apertis.
523 Direxere acies. Non iam certamine agresti,
524 stipitibus duris agitur sudibusve praeustis,
525 sed ferro ancipiti decernunt atraque late
526 horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent
527 sole lacessita et lucem sub nubila iactant:
528 fluctus uti primo coepit cum albescere vento,
529 paulatim sese tollit mare et altius undas
530 erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.
531 Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,
532 natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,
533 sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae
534 vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.
535 Corpora multa virum circa seniorque Galaesus,
536 dum paci medium se offert, iustissimus unus
537 qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:
538 quinque greges illi balantum, quina redibant
539 armenta, et terram centum vertebat aratris.
540 Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,
541 promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
542 imbuit et primae commisit funera pugnae,
543 deserit Hesperiam et caeli convexa per auras
544 Iunonem victrix adfatur voce superba:
545 En, perfecta tibi bello discordia tristi:
546 dic in amicitiam coeant et foedera iungant.
547 Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros,
548 hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:
549 finitimas in bella feram rumoribus urbes
550 accendamque animos insani Martis amore,
551 undique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros.
552 Tum contra Iuno; Terrorum et fraudis abunde est;
553 stant belli causae, pugnatur comminus armis,
554 quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma.
555 Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos
556 egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.
557 Te super aetherias errare licentius auras
558 haud pater ille velit, summi regnator Olympi:
559 cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est,
560 ipsa regam. Talis dederat Saturnia voces.
561 Illa autem attollit stridentis anguibus alas
562 Cocytique petit sedem, supera ardua linquens.
563 Est locus Italiae medio sub montibus altis,
564 nobilis et fama multis memoratus in oris,
565 Amsancti valles: densis hunc frondibus atrum
566 urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus
567 dat sonitum saxis et torto vertice torrens.
568 Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis
569 monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago
570 pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,
571 invisum numen, terras caelumque levabat.
572 Nec minus interea extremam Saturnia bello
573 imponit regina manum. Ruit omnis in urbem
574 pastorum ex acie numerus caesosque reportant
575 Almonem puerum foedatique ora Galaesi
576 implorantque deos obtestanturque Latinum.
577 Turnus adest medioque in crimine caedis et igni
578 terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari,
579 stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.
580 Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres
581 insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae),
582 undique collecti coeunt Martemque fatigant.
583 Ilicet infandum cuncti contra omina bellum,
584 contra fata deum perverso numine poscunt,
585 certatim regis circumstant tecta Latini.
586 Ille velut pelagi rupes immota resistit,
587 ut pelagi rupes magno veniente fragore,
588 quae sese multis circum latrantibus undis
589 mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum
590 saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.
591 Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas
592 consilium et saevae nutu Iunonis eunt res,
593 multa deos aurasque pater testatus inanis:
594 Frangimur heu fatis, inquit, ferimurque procella !
595 Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas,
596 O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit
597 supplicium, votisque deos venerabere seris.
598 Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus;
599 funere felici spolior. Nec plura locutus
600 saepsit se tectis rerumque reliquit habenas.
601 Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes
602 Albanae coluere sacrum nunc maxima rerum
603 Roma colit, cum prima movent in proelia Martem,
604 sive Getis inferre manu lacrimabile bellum
605 Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos
606 Auroramque sequi Parthosque reposcere signa.
607 Sunt geminae belli portae (sic nomine dicunt)
608 religione sacrae et saevi formidine Martis;
609 centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri
610 robora, nec custos absistit limine Ianus:
611 has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,
612 ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino
613 insignis reserat stridentia limina consul,
614 ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,
615 aereaque adsensu conspirant cornua rauco.
616 Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus
617 more iubebatur tristisque recludere portas.
618 Abstinuit tactu pater aversusque refugit
619 foeda ministeria et caecis se condidit umbris.
620 Tum regina deum caelo delapsa morantis
621 impulit ipsa manu portas, et cardine verso
622 belli ferratos rumpit Saturnia postes.
623 Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante;
624 Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis
625 pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt.
626 Pars levis clipeos et spicula lucida tergent
627 arvina pingui subiguntque in cote secures;
628 signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.
629 Quinque adeo magnae positis incudibus urbes
630 tela novant, Atina potens Tiburque superbum,
631 Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
632 Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas
633 umbonum cratis; alii thoracas aenos
634 aut levis ocreas lento ducunt argento;
635 vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri
636 cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.
637 Classica iamque sonant; it bello tessera signum.
638 Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis
639 ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem
640 loricam induitur fidoque accingitur ense.
641 Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
642 qui bello exciti reges, quae quemque secutae
643 complerint campos acies, quibus Itala iam tum
644 floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
645 Et meministis enim, divae, et memorare potestis:
646 ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
647 Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
648 contemptor divom Mezentius agminaque armat.
649 Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter
650 non fuit excepto Laurentis corpore Turni,
651 Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
652 ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos
653 mille viros, dignus, patriis qui laetior esset
654 imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
655 Post hos insignem palma per gramina currum
656 victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
657 pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum
658 centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;
659 collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
660 furtivum partu sub luminis edidit oras,
661 mixta deo mulier, postquam Laurentia victor
662 Geryone extincto Tirynthius attigit arva
663 Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.
664 Pila manu saevosque gerunt in bella dolones
665 et tereti pugnant mucrone veruque Sabello.
666 Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,
667 terribili impexum saetacum dentibus albis
668 indutus capiti, sic regia tecta subibat,
669 horridus, Herculeoque umeros innexus amictu.
670 Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,
671 fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
672 Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,
673 et primam ante aciem densa inter tela feruntur:
674 ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto
675 descendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem
676 linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
677 silva locum et magno cedunt virgulta fragore.
678 Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
679 Volcano genitum pecora inter agrestia regem
680 inventumque focis omnis quem credidit aetas
681 Caeculus. Hunc late legio comitatur agrestis:
682 quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae
683 Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis
684 Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit,
685 quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma,
686 nec clipei currusve sonant: pars maxima glandes
687 liventis plumbi spargit, pars spicula gestat
688 bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros
689 tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri
690 instituere pedis, crudus tegit altera pero.
691 At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,
692 quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
693 iam pridem resides populos desuetaque bello
694 agmina in arma vocat subito ferrumque retractat.
695 Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos.
696 Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva
697 et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
698 Ibant aequati numero regemque canebant,
699 ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni,
700 cum sese e pastu referunt et longa canoros
701 dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe
702 pulsa palus.
703 Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto
704 misceri putet, aeriam sed gorgite ab alto
705 urgueri volucrum raucarum ad litora nubem.
706 Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum
707 agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,
708 Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens
709 per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
710 Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites,
711 Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;
712 qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,
713 qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum
714 Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae,
715 qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit
716 Nursia, et Hortinae classes populique Latini,
717 quosque secans infaustum interluit Allia nomen:
718 quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus
719 saevus ubi Orion hibernis conditur undis;
720 vel cum sole novo densae torrentur aristae
721 aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.
722 Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.
723 Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,
724 curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis
725 mille rapit populos, vertunt felicia Baccho
726 Massica qui rastris et quos de collibus altis
727 Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta
728 aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi
729 accola Volturni, pariterque Saticulus asper
730 Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis
731 tela, sed haec lento mos est aptare flagello;
732 laevas caetra tegit, falcati comminus enses.
733 Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
734 Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
735 fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,
736 iam senior; patriis sed non et filius arvis
737 contentus late iam tum dicione premebat
738 Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus
739 quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae
740 et quos maliferae despectant moenia Abellae,
741 Teutonico ritu soliti torquere cateias,
742 tegmina quis capitum raptus de subere cortex,
743 aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
744 Et te montosae misere in proelia Nersae,
745 Ufens, insignem fama et felicibus armis;
746 horrida praecipue cui gens adsuetaque multo
747 venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
748 Armati terram exercent, semperque recentis
749 convectare iuvat praedas et vivere rapto.
750 Quin et Marruvia venit de gente sacerdos,
751 fronde super galeam et felici comptus oliva.
752 Archippi regis missu, fortissimus Umbro,
753 vipereo generi et graviter spirantibus hydris
754 spargere qui somnos cantuque manuque solebat
755 mulcebatque iras et morsus arte levabat.
756 Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
757 evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus
758 somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
759 Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,
760 te liquidi flevere lacus.
761 Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,
762 Virbius, insignem quem mater Aricia misit,
763 eductum Egeriae lucis umentia circum
764 litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.
765 Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae
766 occiderit patriasque explerit sanguine poenas
767 turbatis distractus equis, ad sidera rursus
768 aetheria et superas caeli venisse sub auras,
769 Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.
770 Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris
771 mortalem infernis ad lumina surgere vitae,
772 ipse repertorem medicinae talis et artis
773 fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
774 At Trivia Hippolytum secretis alma recondit
775 sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat,
776 solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom
777 exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.
778 Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis
779 cornipedes arcentur equi, quod litore currum
780 et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.
781 Filius ardentis haud setius aequore campi
782 exercebat equos curruque in bella ruebat.
783 Ipse inter primos praestanti corpore Turnus
784 vertitur arma tenens et toto vertice supra est.
785 Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram
786 sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis:
787 tam magis illa fremens et tristibus effera flammis,
788 quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
789 At levem clipeum sublatis cornibus Io
790 auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos
791 (argumentum ingens), et custos virginis Argus
792 caelataque amnem fundens pater Inachus urna.
793 Insequitur nimbus peditum clipeataque totis
794 agmina densentur campis, Argivaque pubes
795 Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani
796 et Sacranae acies et picti scuta Labici;
797 qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici
798 litus arant Rutulosque exercent vomere colles
799 Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis
800 praesidet et viridi gaudens Feronia luco;
801 qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas
802 quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.
803 Hos super advenit Volsca de gente Camilla
804 agmen agens equitum et florentis aere catervas,
805 bellatrix, non illa colo calathisve Minervae
806 femineas adsueta manus, sed proelia virgo
807 dura pati cursuque pedum praevertere ventos.
808 Illa vel intactae segetis per summa volaret
809 gramina nec teneras cursu laesisset aristas,
810 vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
811 ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas.
812 Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus
813 turbaque miratur matrum et prospectat euntem,
814 attonitis inhians animis, ut regius ostro
815 velet honos levis umeros, ut fibula crinem
816 auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram
817 et pastoralem praefixa cuspide myrtum.