Vergilius, Aeneis
Edition: J. B. Greenough, 1900

Liber V

1 Interea medium Aeneas iam classe tenebat
2 certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
3 moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
4 conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem,
5 causa latet; duri magno sed amore dolores
6 polluto, notumque, furens quid femina possit,
7 triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
8 Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
9 occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
10 olli caeruleus supra caput adstitit imber,
11 noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
12 Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
13 Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
14 Quidve, pater Neptune, paras? Sic deinde locutus
15 colligere arma iubet validisque incumbere remis,
16 obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
17 Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
18 spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
19 Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
20 consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.
21 Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
22 sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
23 quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
24 fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
25 si modo rite memor servata remetior astra.
26 Tum pius Aeneas: Equidem sic poscere ventos
27 iamdudum et frustra cerno te tendere contra:
28 Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
29 quove magis fessas optem demittere naves,
30 quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,
31 et patris Anchisae gremio complectitur ossa?
32 Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
33 intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
34 et tandem laeti notae advertuntur harenae.
35 At procul ex celso miratus vertice montis
36 adventum sociasque rates occurrit Acestes,
37 horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
38 Troia Criniso conceptum flumine mater
39 quem genuit: veterum non immemor ille parentum
40 gratatur reduces, et gaza laetus agresti
41 excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
42 Postera cum primo stellas Oriente fugarat
43 clara dies, socios in coetum litore ab omni
44 advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
45 Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom,
46 annuus exactis completur mensibus orbis,
47 ex quo reliquias divinique ossa parentis
48 Condidimus terra maestasque sacravimus aras.
49 Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
50 semper honoratum -- sic di voluistis -- habebo.
51 Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
52 Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae;
53 annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
54 exsequerer, strueremque suis altaria donis.
55 Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
56 haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,
57 adsumus et portus delati intramus amicos.
58 Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
59 poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis
60 urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
61 Bina boum vobis Troia generatus Acestes
62 dat numero capita in naves; adhibete Penates
63 et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
64 Praeterea, si nona diem mortalibus almum
65 Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
66 prima citae Teucris ponam certamina classis;
67 quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
68 aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
69 seu crudo fidit pugnam committere caestu,
70 cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
71 Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.
72 Sic fatus, velat materna tempora myrto;
73 hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
74 hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
75 Ille e concilio multis cum milibus ibat
76 ad tumulum, magna medius comitante caterva.
77 Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
78 fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
79 purpureosque iacit flores, ac talia fatur:
80 Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti
81 nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.
82 Non licuit fines Italos fataliaque arva,
83 nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.
84 Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
85 septem ingens gyros, septena volumina traxit,
86 amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
87 caeruleae cui terga notae, maculosus et auro
88 squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
89 mille iacit varios adverso sole colores.
90 Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo
91 tandem inter pateras et levia pocula serpens
92 libavitque dapes, rursusque innoxius imo
93 successit tumulo, et depasta altaria liquit.
94 Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
95 incertus, geniumne loci famulumne parentis
96 esse putet: caedit binas de more bidentes,
97 totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos;
98 vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
99 Anchisae magni Manisque Acheronte remissos.
100 Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
101 dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;
102 ordine aena locant alii, fusique per herbam
103 subiciunt veribus prunas et viscera torrent.
104 Exspectata dies aderat, nonamque serena
105 Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
106 famaque finitimos et clari nomen Acestae
107 excierat; laeto complerant litora coetu,
108 visuri Aeneadas, pars et certare parati.
109 Munera principio ante oculos circoque locantur
110 in medio, sacri tripodes viridesque coronae,
111 et palmae pretium victoribus, armaque et ostro
112 perfusae vestes, argenti aurique talenta;
113 et tuba commissos medio canit aggere ludos.
114 Prima pares ineunt gravibus certamina remis
115 quattuor ex omni delectae classe carinae.
116 Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
117 mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi;
118 ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
119 urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
120 impellunt, terno consurgunt ordine remi;
121 Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
122 Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
123 caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.
124 Est procul in pelago saxum spumantia contra
125 litora, quod tumidis submersum tunditur olim
126 fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;
127 tranquillo silet, immotaque attollitur unda
128 campus, et apricis statio gratissima mergis.
129 Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
130 constituit signum nautis pater, unde reverti
131 scirent, et longos ubi circumflectere cursus.
132 Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro
133 ductores longe effulgent ostroque decori;
134 cetera populea velatur fronde iuventus,
135 nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit.
136 Considunt transtris, intentaque brachia remis;
137 intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
138 corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.
139 Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
140 haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor
141 nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
142 Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
143 convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
144 Non tam praecipites biiugo certamine campum
145 corripuere, ruuntque effusi carcere currus,
146 nec sic immissis aurigae undantia lora
147 concussere iugis pronique in verbera pendent.
148 Tum plausu fremituque virum studiisque faventum
149 consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant
150 litora, pulsati colles clamore resultant.
151 Effugit ante alios primisque elabitur undis
152 turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus
153 consequitur, melior remis, sed pondere pinus
154 tarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis
155 Centaurusque locum tendunt superare priorem;
156 et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens
157 Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur
158 frontibus, et longa sulcant vada salsa carina.
159 Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant,
160 cum princeps medioque Gyas in gurgite victor
161 rectorem navis compellat voce Menoeten:
162 Quo tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum;
163 litus ama, et laevas stringat sine palmula cautes;
164 altum alii teneant. Dixit; sed caeca Menoetes
165 saxa timens proram pelagi detorquet ad undas.
166 Quo diversus abis? iterum Pete saxa, Menoete!
167 cum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthum
168 respicit instantem tergo, et propiora tenentem.
169 Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantes
170 radit iter laevum interior, subitoque priorem
171 praeterit, et metis tenet aequora tuta relictis.
172 Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens,
173 nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten,
174 oblitus decorisque sui sociumque salutis,
175 in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
176 ipse gubernaclo rector subit, ipse magister,
177 hortaturque viros, clavumque ad litora torquet.
178 At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est,
179 iam senior madidaque fluens in veste Menoetes
180 summa petit scopuli siccaque in rupe resedit.
181 Ilium et labentem Teucri et risere natantem,
182 et salsos rident revomentem pectore fluctus.
183 Hic laeta extremis spes est accensa duobus,
184 Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.
185 Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat,
186 nec tota tamen ille prior praeeunte carina;
187 parte prior, partem rostro premit aemula Pristis.
188 At media socios incedens nave per ipsos
189 hortatur Mnestheus: Nunc, nunc insurgite remis,
190 Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema
191 delegi comites; nunc illas promite vires,
192 nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi,
193 Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.
194 Non iam prima peto Mnestheus, neque vincere certo;
195 quamquam O! -- sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti;
196 extremos pudeat rediisse; hoc vincite, cives,
197 et prohibete nefas. Olli certamine summo
198 procumbunt; vastis tremit ictibus aerea puppis,
199 subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus
200 aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis.
201 Attulit ipse viris optatum casus honorem.
202 Namque furens animi dum proram ad saxa suburguet
203 interior, spatioque subit Sergestus iniquo,
204 infelix saxis in procurrentibus haesit.
205 Concussae cautes, et acuto in murice remi
206 obnixi crepuere, inlisaque prora pependit.
207 Consurgunt nautae et magno clamore morantur,
208 ferratasque trudes et acuta cuspide contos
209 expediunt, fractosque legunt in gurgite remos.
210 At laetus Mnestheus successuque acrior ipso
211 agmine remorum celeri ventisque vocatis
212 prona petit maria et pelago decurrit aperto.
213 Qualis spelunca subito commota columba,
214 cui domus et dulces latebroso in pumice nidi,
215 fertur in ana volans, plausumque exterrita pennis
216 dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto
217 radit iter liquidum, celeres neque commovet alas:
218 sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis
219 aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
220 Et primum in scopulo luctantem deserit alto
221 Sergestum, brevibusque vadis frustraque vocantem
222 auxilia, et fractis discentem currere remis
223 Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram
224 consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.
225 Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus:
226 quem petit, et summis adnixus viribus urguet.
227 Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem
228 instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
229 Hi proprium decus et partum indignantur honorem
230 ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;
231 hos successus alit: possunt, quia posse videntur.
232 Et fors aequatis cepissent praemia rostris,
233 ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
234 fudissetque preces, divosque in vota vocasset:
235 Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,
236 vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
237 constituam ante aras, voti reus, extaque salsos
238 porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.
239 Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
240 Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo,
241 et pater ipse manu magna Portunus euntem
242 impulit; illa Noto citius volucrique sagitta
243 ad terram fugit, et portu se condidit alto.
244 Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis,
245 victorem magna praeconis voce Cloanthum
246 declarat viridique advelat tempora lauro,
247 muneraque in naves ternos optare iuvencos,
248 vinaque et argenti magnum dat ferre talentum.
249 Ipsis praecipuos ductoribus addit honores:
250 victori chlamydem auratam, quam plurima circum
251 purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,
252 intextusque puer frondosa regius Ida
253 veloces iaculo cervos cursuque fatigat,
254 acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida
255 sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;
256 longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt
257 custodes, saevitque canum latratus in auras.
258 At qui deinde locum tenuit virtute secundum,
259 levibus huic hamis consertam auroque trilicem
260 loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
261 victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,
262 donat habere viro, decus et tutamen in armis.
263 Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant
264 multiplicem, conixi umeris; indutus at olim
265 Demoleos cursu palantes Troas agebat.
266 Tertia dona facit geminos ex aere lebetas,
267 cymbiaque argento perfecta atque aspera signis.
268 Iamque adeo donati omnes opibusque superbi
269 puniceis ibant evincti tempora taenis,
270 cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus,
271 amissis remis atque ordine debilis uno,
272 inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
273 Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens,
274 aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu
275 seminecem liquit saxo lacerumque viator;
276 nequiquam longos fugiens dat corpore tortus,
277 parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla
278 arduus attollens, pars volnere clauda retentat
279 nexantem nodis seque in sua membra plicantem:
280 tali remigio navis se tarda movebat;
281 vela facit tamen, et velis subit ostia plenis.
282 Sergestum Aeneas promisso munere donat,
283 servatam ob navem laetus sociosque reductos.
284 Olli serva datur, operum haud ignara Minervae,
285 Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.
286 Hoc pius Acneas misso certamine tendit
287 gramineum in campum, quem collibus undique curvis
288 cingebant silvae, mediaque in valle theatri
289 circus erat; quo se multis cum milibus heros
290 consessu medium tulit exstructoque resedit.
291 Hic, qui forte velint rapido contendere cursu,
292 imitat pretiis animos, et praemia ponit.
293 Undique conveniunt leucri mixtique Sicani,
294 Nisus et Euryalus primi,
295 Euryalus forma insignis viridique iuventa,
296 Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus
297 regius egregia Priami de stirpe Diores;
298 hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,
299 alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;
300 tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque,
301 adsueti silvis, comites senioris Acestae;
302 multi praeterea, quos fama obscura recondit.
303 Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:
304 Accipite haec animis, laetasque advertite mentes:
305 nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.
306 Gnosia bina dabo levato lucida ferro
307 spicula caelatamque argento ferre bipennem;
308 omnibus hic erit unus honos. Tres praemia primi
309 accipient flavaque caput nectentur oliva.
310 Primus equum phaleris insignem victor habeto;
311 alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis
312 Threiciis, lato quam circum amplectitur auro
313 balteus et tereti subnectit fibula gemma;
314 tertius Argolica hac galea contentus abito.
315 Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente
316 corripiunt spatia audito, limenque relinquunt,
317 effusi nimbo similes, simul ultima signant.
318 Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus
319 emicat, et ventis et fulminis ocior alis;
320 proximus huic, longo sed proxumus intervallo,
321 insequitur Salius; spatio post deinde relicto
322 tertius Euryalus:
323 Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
324 ecce volat calcemque terit iam calce Diores,
325 incumbens umero, spatia et si plura supersint,
326 transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat.
327 Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
328 finem adventabant, levi cum sanguine Nisus
329 labitur infelix, caesis ut forte iuvencis
330 fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
331 Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso
332 haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso
333 concidit immundoque fimo sacroque cruore.
334 Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum;
335 nam sese opposuit Salio per lubrica surgens;
336 ille autem spissa iacuit revolutus harena.
337 Emicat Euryalus, et munere victor amici
338 prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.
339 Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores.
340 Hic totum caveae consessum ingentis et ora
341 prima patrum magnis Salius clamoribus implet,
342 ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
343 Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae,
344 gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
345 Adiuvat et magna proclamat voce Diores,
346 qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit
347 ultima, si primi Salio reddentur honores.
348 Tum pater Aeneas Vestra inquit munera vobis
349 certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo;
350 me liceat casus misereri insontis amici.
351 Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis
352 dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.
353 Hic Nisus, Si tanta inquit sunt praemia victis,
354 et te lapsorum miseret, quae munera Niso
355 digna dabis, primam merui qui laude coronam,
356 ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?
357 Et simul his dictis faciem ostentabat et udo
358 turpia membra fimo. Risit pater optimus olli
359 et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem,
360 Neptuni sacro Danais de poste refixum.
361 Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat;
362 Post, ubi confecti cursus, et dona peregit:
363 Nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens,
364 adsit, et evinctis attollat brachia palmis.
365 Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem,
366 victori velatum auro vittisque iuvencum,
367 ensem atque insignem galeam solacia victo.
368 Nec mora: continuo vastis cum viribus effert
369 ora Dares, magnoque virum se murmure tollit;
370 solus qui Paridem solitus contendere contra,
371 idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector,
372 victorem Buten immani corpore, qui se
373 Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat,
374 perculit, et fulva moribundum extendit harena.
375 Talis prima Dares caput altum in proelia tollit,
376 ostenditque umeros latos, alternaque iactat
377 brachia protendens, et verberat ictibus auras.
378 Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
379 audet adire virum manibusque inducere caestus.
380 Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma,
381 Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus
382 tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:
383 Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
384 quae finis standi? Quo me decet usque teneri?
385 Ducere dona iube. Cuncti simul ore fremebant
386 Dardanidae, reddique viro promissa iubebant.
387 Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
388 proximus ut viridante toro consederat herbae:
389 Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
390 tantane tam patiens nullo certamine tolli
391 dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister
392 requiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem
393 Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?
394 Ille sub haec: Non laudis amor, nec gloria cessit
395 pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta
396 sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
397 Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste
398 exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
399 haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
400 venissem, nec dona moror. Sic deinde locutus
401 in medium geminos immani pondere caestus
402 proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus
403 ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
404 Obstipuere animi: tantorum ingentia septem
405 terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
406 Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat;
407 magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
408 huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
409 Tum senior talis referebat pectore voces:
410 Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma
411 vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?
412 Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat; --
413 sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro; --
414 his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus,
415 dum melior vires sanguis dabat, aemula necdum
416 temporibus geminis canebat sparsa senectus.
417 Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat,
418 idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes,
419 aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto;
420 solve metus; et tu Troianos exue caestus.
421 Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum
422 et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque
423 exuit, atque ingens media consistit harena.
424 Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos,
425 et paribus palmas amborum innexuit armis.
426 Constitit in digitos extemplo arrectus uterque,
427 brachiaque ad superas interritus extulit auras.
428 Abduxere retro longe capita ardua ab ictu,
429 immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt.
430 Ille pedum melior motu, fretusque iuventa;
431 hic membris et mole valens, sed tarda trementi
432 genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
433 Multa viri nequiquam inter se volnera iactant,
434 multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos
435 dant sonitus, erratque auris et tempora circum
436 crebra manus, duro crepitant sub volnere malae.
437 Stat gravis Entellus nisuque immotus eodem,
438 corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.
439 Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem,
440 aut montana sedet circum castella sub armis,
441 nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
442 arte locum, et variis adsultibus inritus urguet.
443 Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte
444 extulit: ille ictum venientem a vertice velox
445 praevidit, celerique elapsus corpore cessit.
446 Entellus vires in ventum effudit, et ultro
447 ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto
448 concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho,
449 aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
450 Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;
451 it clamor caelo, primusque accurrit Acestes,
452 aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.
453 At non tardatus casu neque territus heros
454 acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira.
455 Tum pudor incendit vires et conscia virtus,
456 praecipitemque Daren ardens agit aequore toto,
457 nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;
458 nec mora, nec requies: quam multa grandine nimbi
459 culminibus crepitant, sic densis ictibus heros
460 creber utraque manu pulsat versatque Dareta.
461 Tum pater Aeneas procedere longius iras
462 et saevire animis Entellum haud passus acerbis;
463 sed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta
464 eripuit mulcens dictis, ac talia fatur:
465 Infelix, quae tanta animum dementia cepit?
466 Non vires alias conversaque numina sentis?
467 Cede deo. Dixitque et proelia voce diremit.
468 Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem,
469 iactantemque utroque caput, crassumque cruorem
470 ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes,
471 ducunt ad naves; galeamque ensemque vocati
472 accipiunt; palmam Entello taurumque relinquunt.
473 Hic victor, superans animis tauroque superbus:
474 Nate dea, vosque haec inquit cognoscite, Teucri,
475 et mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires,
476 et qua servetis revocatum a morte Dareta.
477 Dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci,
478 qui donum adstabat pugnae, durosque reducta
479 libravit dextra media inter cornua caestus,
480 arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro.
481 sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.
482 Ille super tales effundit pectore voces:
483 Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis
484 persolvo; hic victor caestus artemque repono.
485 Protinus Aeneas celeri certare sagitta
486 invitat qui forte velint, et praemia ponit,
487 ingentique manu malum de nave Seresti
488 erigit, et volucrem traiecto in fune columbam,
489 quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
490 Convenere viri, deiectamque aerea sortem
491 accepit galea; et primus clamore secundo
492 Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis;
493 quem modo navali Mnestheus certamine victor
494 consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.
495 Tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater,
496 Pandare, qui quondam, iussus confundere foedus,
497 in medios telum torsisti primus Achivos.
498 Extremus galeaque ima subsedit Acestes,
499 ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.
500 Tum validis flexos incurvant viribus arcus
501 pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.
502 Primaque per caelum, nervo stridente, sagitta
503 Hyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras;
504 et venit, adversique infigitur arbore mali.
505 Intremuit malus, timuitque exterrita pennis
506 ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
507 Post acer Mnestheus adducto constitit arcu,
508 alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
509 Ast ipsam miserandus avem contingere ferro
510 non valuit: nodos et vincula linea rupit,
511 quis innexa pedem malo pendebat ab alto:
512 illa notos atque alta volans in nubila fugit.
513 Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
514 tela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit,
515 iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis
516 plaudentem nigra figit sub nube columbam.
517 Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris
518 aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.
519 Amissa solus palma superabat Acestes;
520 qui tamen aerias telum contendit in auras,
521 ostentans artemque pater arcumque sonantem.
522 Hic oculis subito obicitur magnoque futurum
523 augurio monstrum; docuit post exitus ingens,
524 seraque terrifici cecinerunt omina vates.
525 Namque volans liquidis in nubibus arsit harundo,
526 signavitque viam flammis, tenuisque recessit
527 consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa
528 transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.
529 Attonitis haesere animis, superosque precati
530 Trinacrii Teucrique viri; nec maximus omen
531 abnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesten
532 muneribus cumulat magnis, ac talia fatur:
533 Sume, pater; nam te voluit rex magnus Olympi
534 talibus auspiciis exsortem ducere honores.
535 Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis,
536 cratera impressum signis, quem Thracius olim
537 Anchisae genitori in magno munere Cisseus
538 ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.
539 Sic fatus cingit viridanti tempora lauro,
540 et primum ante omnes victorem appellat Acesten.
541 Nec bonus Eurytion praelato invidit honori,
542 quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.
543 Proximus ingreditur donis, qui vincula rupit;
544 extremus, volucri qui fixit arundine malum.
545 At pater Aeneas, nondum certamine misso,
546 custodem ad sese comitemque impubis Iuli
547 Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem:
548 Vade age, et Ascanio, si iam puerile paratum
549 agmen habet secum, cursusque instruxit equorum,
550 ducat avo turmas, et sese ostendat in armis,
551 dic ait. Ipse omnem longo decedere circo
552 infusum populum, et campos iubet esse patentes.
553 Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum
554 frenatis lucent in equis, quos omnis euntes
555 Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.
556 omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
557 cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro;
558 pars levis umero pharetras; it pectore summo
559 flexilis obtorti per collum circulus auri.
560 Tres equitum numero turmae, ternique vagantur
561 ductores: pueri bis seni quemque secuti
562 agmine partito fulgent paribusque magistris.
563 Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem
564 nomen avi referens Priamus, -- tua clara, Polite,
565 progenies, auctura Italos, -- quem Thracius albis
566 portat equus bicolor maculis, vestigia primi
567 alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
568 Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,
569 parvus Atys, pueroque puer dilectus Iulo.
570 Extremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus
571 Sidonio est invectus equo, quem candida Dido
572 esse sui dederat monumentum et pignus amoris.
573 Cetera Trinacrii pubes senioris Acestae
574 fertur equis.
575 Excipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentes
576 Dardanidae, veterumque adgnoscunt ora parentum.
577 Postquam omnem laeti consessum oculosque suorum
578 lustravere in equis, signum clamore paratis
579 Epytides longe dedit insonuitque flagello.
580 Olli discurrere pares, atque agmina terni
581 diductis solvere choris, rursusque vocati
582 convertere vias infestaque tela tulere.
583 Inde alios ineunt cursus aliosque recursus
584 adversi spatiis, alternosque orbibus orbes
585 impediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis;
586 et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt
587 infensi, facta pariter nunc pace feruntur.
588 Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta
589 parietibus textum caecis iter, ancipitemque
590 mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi
591 falleret indeprensus et inremeabilis error;
592 haud alio Teucrum nati vestigia cursu
593 impediunt texuntque fugas et proelia ludo,
594 delphinum similes, qui per maria umida nando
595 Carpathium Libycumque secant, [luduntque per undas.]
596 Hunc morem cursus atque haec certamina primus
597 Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam,
598 rettulit, et priscos docuit celebrare Latinos,
599 quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes;
600 Albani docuere suos; hinc maxima porro
601 accepit Roma, et patrium servavit honorem;
602 Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.
603 Hac celebrata tenus sancto certamina patri.
604 Hic primum fortuna fidem mutata novavit.
605 Dum variis tumulo referunt sollemnia ludis,
606 Irim de caelo misit Saturnia Iuno
607 Iliacam ad classem, ventosque adspirat eunti,
608 multa movens, necdum antiquum saturata dolorem.
609 Illa, viam celerans per mille coloribus arcum,
610 nulli visa cito decurrit tramite virgo.
611 Conspicit ingentem concursum, et litora lustrat,
612 desertosque videt portus classemque relictam.
613 At procul in sola secretae Troades acta
614 amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum
615 pontum adspectabant flentes. Heu tot vada fessis
616 et tantum superesse maris! vox omnibus una.
617 Urbem orant; taedet pelagi perferre laborem.
618 Ergo inter medias sese haud ignara nocendi
619 conicit, et faciemque deae vestemque reponit;
620 fit Beroe, Tmarii coniunx longaeva Dorycli,
621 cui genus et quondam nomen natique fuissent;
622 ac sic Dardanidum mediam se matribus infert:
623 O miserae, quas non manus inquit Achaica bello
624 traxerit ad letum patriae sub moenibus! O gens
625 infelix, cui te exitio Fortuna reservat?
626 Septuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas,
627 eum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa
628 sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum
629 Italiam sequimur fugientem, et volvimur undis.
630 Hic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes:
631 quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?
632 O patria et rapti nequiquam ex hoste Penates,
633 nullane iam Troiae dicentur moenia? Nusquam
634 Hectoreos amnes, Xanthum et Simoenta, videbo?
635 Quin agite et mecum infaustas exurite puppes.
636 Nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago
637 ardentes dare visa faces: Hic quaerite Troiam;
638 hic domus est inquit vobis. Iam tempus agi res,
639 uec tantis mora prodigiis. En quattuor arae
640 Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.
641 Haec memorans, prima infensum vi corripit ignem,
642 sublataque procul dextra conixa coruscat,
643 et iacit: arrectae mentes stupefactaque corda
644 Iliadum. Hic una e multis, quae maxima natu,
645 Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:
646 Non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres,
647 est Dorycli coniunx; divini signa decoris
648 ardentesque notate oculos; qui spiritus illi,
649 qui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.
650 Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui
651 aegram, indignantem, tali quod sola careret
652 munere, nec meritos Anchisae inferet honores.
653 Haec effata.
654 At matres primo ancipites oculisque malignis
655 ambiguae spectare rates miserum inter amorem
656 praesentis terrae fatisque vocantia regna,
657 cum dea se paribus per caelum sustulit alis,
658 ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
659 Tum vero attonitae monstris actaeque furore
660 conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem;
661 pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
662 coniciunt. Furit immissis Volcanus habenis
663 transtra per et remos et pictas abiete puppes.
664 Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
665 incensas perfert naves Eumelus, et ipsi
666 respiciunt atram in nimbo volitare favillam.
667 Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres
668 ducebat, sic acer equo turbata petivit
669 castra, nec exanimes possunt retinere magistri.
670 Quis furor iste novus? Quo nunc, quo tenditis inquit,
671 heu, miserae cives? Non hostem inimicaque castra
672 Argivum, vestras spes uritis. En, ego vester
673 Ascanius! Galeam ante pedes proiecit inanem,
674 qua ludo indutus belli simulacra ciebat;
675 accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.
676 Ast illae diversa metu per litora passim
677 diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim
678 saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque
679 mutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est.
680 Sed non idcirco flammae atque incendia vires
681 indomitas posuere; udo sub robore vivit
682 stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas
683 est vapor, et toto descendit corpore pestis,
684 nec vires heroum infusaque flumina prosunt.
685 Tum pius Aeneas umeris abscindere vestem,
686 auxilioque vocare deos, et tendere palmas:
687 Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum
688 Troianos, si quid pietas antiqua labores
689 respicit humanos, da flammam evadere classi
690 nunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto.
691 Vel tu, quod superest infesto fulmine morti,
692 si mereor, demitte, tuaque hic obrue dextra.
693 Vix haec ediderat, cum effusis imbribus atra
694 tempestas sine more furit, tonitruque tremescunt
695 ardua terrarum et campi; ruit aethere toto
696 turbidus imber aqua densisque nigerrimus austris;
697 implenturque super puppes; semiusta madescunt
698 robora; restinctus donec vapor omnis, et omnes,
699 quattuor amissis, servatae a peste carinae.
700 At pater Aeneas, casu concussus acerbo,
701 nunc huc ingentes, nunc illuc pectore curas
702 mutabat versans, Siculisne resideret arvis,
703 oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
704 Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas
705 quem docuit multaque insignem reddidit arte,
706 haec responsa dabat, vel quae portenderet ira
707 magna deum, vel quae fatorum posceret ordo;
708 isque his Aenean solatus vocibus infit:
709 Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur;
710 quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
711 Est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes:
712 hunc cape consiliis socium et coniunge volentem;
713 huic trade, amissis superant qui navibus, et quos
714 pertaesum magni incepti rerumque tuarum est;
715 longaevosque senes ac fessas aequore matres,
716 et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,
717 delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
718 urbem appellabunt permisso nomine Acestam.
719 Talibus incensus dictis senioris amici,
720 tum vero in curas animo diducitur omnes.
721 Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:
722 visa dehinc caelo facies delapsa parentis
723 Anchisae subito tales effundere voces:
724 Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
725 care magis, nate, Iliacis exercite fatis,
726 imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem
727 depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
728 Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes
729 dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
730 defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu
731 debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
732 infernas accede domos, et Averna per alta
733 congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
734 Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
735 concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla
736 nigrarum multo pecudum te sanguine ducet:
737 tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.
738 Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus,
739 et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.
740 Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.
741 Aeneas, Quo deinde ruis, quo proripis? inquit,
742 Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?
743 Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,
744 Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
745 farre pio et plena supplex veneratur acerra.
746 Extemplo socios primumque arcessit Acesten,
747 et Iovis imperium et cari praecepta parentis
748 edocet, et quae nunc animo sententia constet.
749 Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes.
750 Transcribunt urbi matres, populumque volentem
751 deponunt, animos nil magnae laudis egentes.
752 Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt
753 robora navigiis, aptant remosque rudentesque,
754 exigui numero, sed bello vivida virtus.
755 Interea Aeneas urbem designat aratro
756 sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam
757 esse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes,
758 indicitque forum et patribus dat iura vocatis.
759 Tum vicina astris, Erycino in vertice sedes
760 fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos
761 ac lucus late sacer additur Anchiseo.
762 Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris
763 factus honos: placidi straverunt aequora venti,
764 creber et adspirans rursus vocat Auster in altum.
765 Exoritur procurva ingens per litora fletus;
766 complexi inter se noctemque diemque morantur.
767 Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam
768 visa maris facies et non tolerabile nomen,
769 ire volunt, omnemque fugae perferre laborem.
770 Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis,
771 et consanguineo lacrimans commendat Acestae.
772 Tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam
773 caedere deinde iubet, solvique ex ordine funem.
774 Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae,
775 stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos
776 proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
777 Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.
778 Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
779 At Venus interea Neptunum exercita curis
780 adloquitur, talesque effundit pectore questus:
781 Iunonis gravis ira nec exsaturabile pectus
782 cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes;
783 quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla,
784 nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.
785 Non media de gente Phrygum exedisse nefandis
786 urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem:
787 reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae
788 insequitur: causas tanti sciat illa furoris.
789 Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis
790 quam molem subito excierit: maria omnia caelo
791 miscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis,
792 in regnis hoc ausa tuis.
793 Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
794 exussit foede puppes, et classe subegit
795 amissa socios ignotae linquere terrae.
796 Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
797 vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim:
798 si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.
799 Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
800 Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
801 unde genus ducis: merui quoque; saepe furores
802 compressi, et rabiem tantam caelique marisque.
803 Nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor,
804 Aeneae mihi cura tui. Cum Troia Achilles
805 exanimata sequens impingeret agmina muris,
806 milia multa daret leto, gemerentque repleti
807 amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
808 in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
809 congressum Aenean nec dis nec viribus aequis
810 nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo
811 structa meis manibus periurae moenia Troiae.
812 Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores.
813 Tutus, quos optas, portus accedet Averni.
814 Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres;
815 unum pro multis dabitur caput.
816 His ubi laeta deae permulsit pectora dictis,
817 iungit equos auro genitor, spumantiaque addit
818 frena feris, manibusque omnes effundit habenas.
819 Caeruleo per summa levis volat aequora curru;
820 subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti
821 sternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi.
822 Tum variae comitum facies, immania cete,
823 et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon,
824 Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis;
825 laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,
826 Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.
827 Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim
828 gaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnes
829 attolli malos, intendi brachia velis.
830 Una omnes fecere pedem pariterque sinistros,
831 nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
832 cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.
833 Princeps ante omnes densum Palinurus agebat
834 agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.
835 Iamque fere mediam caeli Nox humida metam
836 contigerat; placida laxabant membra quiete
837 sub remis fusi per dura sedilia nautae:
838 cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
839 aera dimovit tenebrosum et dispulit umbras,
840 te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
841 insonti; puppique deus consedit in alta,
842 Phorbanti similis, funditque has ore loquelas:
843 Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;
844 aequatae spirant aurae; datur hora quieti.
845 Pone caput, fessosque oculos furare labori:
846 ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.
847 Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
848 Mene salis placidi voltum fluctusque quietos
849 ignorare iubes? Mene huic confidere monstro?
850 Aenean credam quid enim fallacibus auris
851 et caelo, totiens deceptus fraude sereni?
852 Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens
853 nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
854 Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem,
855 vique soporatum Stygia, super utraque quassat
856 tempora, cunctantique natantia lumina solvit.
857 Vix primos inopina quies laxaverat artus,
858 et super incumbens cum puppis parte revolsa,
859 cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas
860 praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;
861 ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.
862 Currit iter tutum non secius aequore classis,
863 promissisque patris Neptuni interrita fertur.
864 Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
865 difficiles quondam multorumque ossibus albos,
866 tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant:
867 cum pater amisso fluitantem errare magistro
868 sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
869 multa gemens, casuque animum concussus amici
870 O nimium caelo et pelago confise sereno,
871 nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!