Liber IV
|
| 1 | At regina gravi iamdudum saucia cura |
| 2 | volnus alit venis, et caeco carpitur igni. |
| 3 | Multa viri virtus animo, multusque recursat |
| 4 | gentis honos: haerent infixi pectore voltus |
| |
| 5 | verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. |
| 6 | Postera Phoebea lustrabat lampade terras, |
| 7 | umentemque Aurora polo dimoverat umbram, |
| 8 | cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: |
| 9 | Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! |
| |
| 10 | Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, |
| 11 | quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! |
| 12 | Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. |
| 13 | Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille |
| 14 | iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! |
| |
| 15 | Si mihi non animo fixum immotumque sederet, |
| 16 | ne cui me vinclo vellem sociare iugali, |
| 17 | postquam primus amor deceptam morte fefellit; |
| 18 | si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, |
| 19 | huic uni forsan potui succumbere culpae. |
| |
| 20 | Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei |
| 21 | coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, |
| 22 | solus hic inflexit sensus, animumque labantem |
| 23 | impulit: adgnosco veteris vestigia flammae. |
| 24 | Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, |
| |
| 25 | vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, |
| 26 | pallentis umbras Erebi noctemque profundam, |
| 27 | ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo. |
| 28 | Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores |
| 29 | abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro. |
| |
| 30 | Sic effata sinum lacrimis implevit obortis. |
| 31 | Anna refert: O luce magis dilecta sorori, |
| 32 | solane perpetua maerens carpere iuventa, |
| 33 | nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris? |
| 34 | Id cinerem aut Manis credis curare sepultos? |
| |
| 35 | Esto: aegram nulli quondam flexere mariti, |
| 36 | non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas |
| 37 | ductoresque alii, quos Africa terra triumphis |
| 38 | dives alit: placitone etiam pugnabis amori? |
| 39 | Nec venit in mentem, quorum consederis arvis? |
| |
| 40 | Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, |
| 41 | et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; |
| 42 | hinc deserta siti regio, lateque furentes |
| 43 | Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam, |
| 44 | germanique minas? |
| |
| 45 | Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda |
| 46 | hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas. |
| 47 | Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna |
| 48 | coniugio tali! Teucrum comitantibus armis |
| 49 | Punica se quantis attollet gloria rebus! |
| |
| 50 | Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis |
| 51 | indulge hospitio, causasque innecte morandi, |
| 52 | dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, |
| 53 | quassataeque rates, dum non tractabile caelum. |
| 54 | His dictis incensum animum inflammavit amore, |
| |
| 55 | spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem. |
| 56 | Principio delubra adeunt, pacemque per aras |
| 57 | exquirunt; mactant lectas de more bidentis |
| 58 | legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, |
| 59 | Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae. |
| |
| 60 | Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido |
| 61 | candentis vaccae media inter cornua fundit, |
| 62 | aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, |
| 63 | instauratque diem donis, pecudumque reclusis |
| 64 | pectoribus inhians spirantia consulit exta. |
| |
| 65 | Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem, |
| 66 | quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas |
| 67 | interea, et tacitum vivit sub pectore volnus. |
| 68 | Uritur infelix Dido, totaque vagatur |
| 69 | urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, |
| |
| 70 | quam procul incautam nemora inter Cresia fixit |
| 71 | pastor agens telis, liquitque volatile ferrum |
| 72 | nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat |
| 73 | Dictaeos; haeret lateri letalis arundo. |
| 74 | Nunc media Aenean secum per moenia ducit, |
| |
| 75 | Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam; |
| 76 | incipit effari, mediaque in voce resistit; |
| 77 | nunc eadem labente die convivia quaerit, |
| 78 | Iliacosque iterum demens audire labores |
| 79 | exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore. |
| |
| 80 | Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim |
| 81 | luna premit suadentque cadentia sidera somnos, |
| 82 | sola domo maeret vacua, stratisque relictis |
| 83 | incubat, illum absens absentem auditque videtque; |
| 84 | aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, |
| |
| 85 | detinet, infandum si fallere possit amorem. |
| 86 | Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus |
| 87 | exercet, portusve aut propugnacula bello |
| 88 | tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque |
| 89 | murorum ingentes aequataque machina caelo. |
| |
| 90 | Quam simul ac tali persensit peste teneri |
| 91 | cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori, |
| 92 | talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: |
| 93 | Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis |
| 94 | tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen, |
| |
| 95 | una dolo divom si femina victa duorum est! |
| 96 | Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra |
| 97 | suspectas habuisse domos Karthaginis altae. |
| 98 | Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? |
| 99 | Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos |
| |
| 100 | exercemus? Habes, tota quod mente petisti: |
| 101 | ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem. |
| 102 | Communem hunc ergo populum paribusque regamus |
| 103 | auspiciis; liceat Phrygio servire marito, |
| 104 | dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae. |
| |
| 105 | Olli -- sensit enim simulata mente locutam, |
| 106 | quo regnum Italiae Libycas averteret oras -- |
| 107 | sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens |
| 108 | abnuat, aut tecum malit contendere bello, |
| 109 | si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur. |
| |
| 110 | Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam |
| 111 | esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, |
| 112 | miscerive probet populos, aut foedera iungi. |
| 113 | Tu coniunx tibi fas animum temptare precando. |
| 114 | Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno: |
| |
| 115 | Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat |
| 116 | confieri possit, paucis, adverte, docebo. |
| 117 | Venatum Aeneas unaque miserrima Dido |
| 118 | in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus |
| 119 | extulerit Titan, radiisque retexerit orbem. |
| |
| 120 | His ego nigrantem commixta grandine nimbum, |
| 121 | dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, |
| 122 | desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo. |
| 123 | Diffugient comites et nocte tegentur opaca: |
| 124 | speluncam Dido dux et Troianus eandem |
| |
| 125 | devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas, |
| 126 | [conubio iungam stabili propriamque dicabo,] |
| 127 | hic hymenaeus erit. -- Non adversata petenti |
| 128 | adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis. |
| 129 | Oceanum interea surgens Aurora reliquit. |
| |
| 130 | It portis iubare exorto delecta iuventus; |
| 131 | retia rara, plagae, lato venabula ferro, |
| 132 | Massylique ruunt equites et odora canum vis. |
| 133 | Reginam thalamo cunctantem ad limina primi |
| 134 | Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro |
| |
| 135 | stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit. |
| 136 | Tandem progreditur, magna stipante caterva, |
| 137 | Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. |
| 138 | Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, |
| 139 | aurea purpuream subnectit fibula vestem. |
| |
| 140 | Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus |
| 141 | incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis |
| 142 | infert se socium Aeneas atque agmina iungit. |
| 143 | Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta |
| 144 | deserit ac Delum maternam invisit Apollo, |
| |
| 145 | instauratque choros, mixtique altaria circum |
| 146 | Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; |
| 147 | ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem |
| 148 | fronde premit crinem fingens atque implicat auro; |
| 149 | tela sonant umeris: haud illo segnior ibat |
| |
| 150 | Aeneas; tantum egregio decus enitet ore. |
| 151 | Postquam altos ventum in montis atque invia lustra, |
| 152 | ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae |
| 153 | decurrere iugis; alia de parte patentis |
| 154 | transmittunt cursu campos atque agmina cervi |
| |
| 155 | pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. |
| 156 | At puer Ascanius mediis in vallibus acri |
| 157 | gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, |
| 158 | spumantemque dari pecora inter inertia votis |
| 159 | optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. |
| |
| 160 | Interea magno misceri murmure caelum |
| 161 | incipit; insequitur commixta grandine nimbus; |
| 162 | et Tyrii comites passim et Troiana iuventus |
| 163 | Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros |
| 164 | tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. |
| |
| 165 | Speluncam Dido dux et Troianus eandem |
| 166 | deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno |
| 167 | dant signum; fulsere ignes et conscius aether |
| 168 | conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae. |
| 169 | Ille dies primus leti primusque malorum |
| |
| 170 | causa fuit; neque enim specie famave movetur, |
| 171 | nec iam furtivum Dido meditatur amorem: |
| 172 | coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam. |
| 173 | Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes -- |
| 174 | Fama, malum qua non aliud velocius ullum; |
| |
| 175 | mobilitate viget, viresque adquirit eundo, |
| 176 | parva metu primo, mox sese attollit in auras, |
| 177 | ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. |
| 178 | Illam Terra parens, ira inritata deorum, |
| 179 | extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem |
| |
| 180 | progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, |
| 181 | monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae |
| 182 | tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, |
| 183 | tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures. |
| 184 | Nocte volat caeli medio terraeque per umbram, |
| |
| 185 | stridens, nec dulci declinat lumina somno; |
| 186 | luce sedet custos aut summi culmine tecti, |
| 187 | turribus aut altis, et magnas territat urbes; |
| 188 | tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri. |
| 189 | Haec tum multiplici populos sermone replebat |
| |
| 190 | gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: |
| 191 | venisse Aenean, Troiano sanguine cretum, |
| 192 | cui se pulchra viro dignetur iungere Dido; |
| 193 | nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere |
| 194 | regnorum immemores turpique cupidine captos. |
| |
| 195 | Haec passim dea foeda virum diffundit in ora. |
| 196 | Protinus ad regem cursus detorquet Iarban, |
| 197 | incenditque animum dictis atque aggerat iras. |
| 198 | Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, |
| 199 | templa Iovi centum latis immania regnis, |
| |
| 200 | centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, |
| 201 | excubias divom aeternas, pecudumque cruore |
| 202 | pingue solum et variis florentia limina sertis. |
| 203 | Isque amens animi et rumore accensus amaro |
| 204 | dicitur ante aras media inter numina divom |
| |
| 205 | multa Iovem manibus supplex orasse supinis: |
| 206 | Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis |
| 207 | gens epulata toris Lenaeum libat honorem, |
| 208 | aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, |
| 209 | nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes |
| |
| 210 | terrificant animos et inania murmura miscent? |
| 211 | Femina, quae nostris errans in finibus urbem |
| 212 | exiguam pretio posuit, cui litus arandum |
| 213 | cuique loci leges dedimus, conubia nostra |
| 214 | reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit. |
| |
| 215 | Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, |
| 216 | Maeonia mentum mitra crinemque madentem |
| 217 | subnexus, rapto potitur: nos munera templis |
| 218 | quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem. |
| 219 | Talibus orantem dictis arasque tenentem |
| |
| 220 | audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit |
| 221 | regia et oblitos famae melioris amantes. |
| 222 | Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat: |
| 223 | Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis, |
| 224 | Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc |
| |
| 225 | exspectat, fatisque datas non respicit urbes, |
| 226 | adloquere, et celeris defer mea dicta per auras. |
| 227 | Non illum nobis genetrix pulcherrima talem |
| 228 | promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis; |
| 229 | sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem |
| |
| 230 | Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri |
| 231 | proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. |
| 232 | Si nulla accendit tantarum gloria rerum, |
| 233 | nec super ipse sua molitur laude laborem, |
| 234 | Ascanione pater Romanas invidet arces? |
| |
| 235 | Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur, |
| 236 | nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva? |
| 237 | Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto. |
| 238 | Dixerat. Ille patris magni parere parabat |
| 239 | imperio; et primum pedibus talaria nectit |
| |
| 240 | aurea, quae sublimem alis sive aequora supra |
| 241 | seu terram rapido pariter cum flamine portant; |
| 242 | tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco |
| 243 | pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, |
| 244 | dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. |
| |
| 245 | Illa fretus agit ventos, et turbida tranat |
| 246 | nubila; iamque volans apicem et latera ardua cernit |
| 247 | Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit, |
| 248 | Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris |
| 249 | piniferum caput et vento pulsatur et imbri; |
| |
| 250 | nix umeros infusa tegit; tum flumina mento |
| 251 | praecipitant senis, et glacie riget horrida barba. |
| 252 | Hic primum paribus nitens Cyllenius alis |
| 253 | constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas |
| 254 | misit, avi similis, quae circum litora, circum |
| |
| 255 | piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta. |
| 256 | Haud aliter terras inter caelumque volabat, |
| 257 | litus harenosum Libyae ventosque secabat |
| 258 | materno veniens ab avo Cyllenia proles. |
| 259 | Ut primum alatis tetigit magalia plantis, |
| |
| 260 | Aenean fundantem arces ac tecta novantem |
| 261 | conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva |
| 262 | ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena |
| 263 | demissa ex umeris, dives quae munera Dido |
| 264 | fecerat, et tenui telas discreverat auro. |
| |
| 265 | Continuo invadit: Tu nunc Karthaginis altae |
| 266 | fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem |
| 267 | exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum? |
| 268 | Ipse deum tibi me claro demittit Olympo |
| 269 | regnator, caelum ac terras qui numine torquet; |
| |
| 270 | ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: |
| 271 | quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris? |
| 272 | Si te nulla movet tantarum gloria rerum, |
| 273 | [nec super ipse tua moliris laude laborem,] |
| 274 | Ascanium surgentem et spes heredis Iuli |
| |
| 275 | respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus |
| 276 | debentur. Tali Cyllenius ore locutus |
| 277 | mortalis visus medio sermone reliquit, |
| 278 | et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. |
| 279 | At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, |
| |
| 280 | arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. |
| 281 | Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, |
| 282 | attonitus tanto monitu imperioque deorum. |
| 283 | Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem |
| 284 | audeat adfatu? Quae prima exordia sumat? |
| |
| 285 | Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, |
| 286 | in partisque rapit varias perque omnia versat. |
| 287 | Haec alternanti potior sententia visa est: |
| 288 | Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, |
| 289 | classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, |
| |
| 290 | arma parent, et quae rebus sit causa novandis |
| 291 | dissimulent; sese interea, quando optuma Dido |
| 292 | nesciat et tantos rumpi non speret amores, |
| 293 | temptaturum aditus, et quae mollissima fandi |
| 294 | tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes |
| |
| 295 | imperio laeti parent ac iussa facessunt. |
| 296 | At regina dolos -- quis fallere possit amantem? |
| 297 | praesensit, motusque excepit prima futuros, |
| 298 | omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti |
| 299 | detulit armari classem cursumque parari. |
| |
| 300 | Saevit inops animi, totamque incensa per urbem |
| 301 | bacchatur, qualis commotis excita sacris |
| 302 | Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho |
| 303 | orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron. |
| 304 | Tandem his Aenean compellat vocibus ultro: |
| |
| 305 | Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum |
| 306 | posse nefas, tacitusque mea decedere terra? |
| 307 | Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, |
| 308 | nec moritura tenet crudeli funere Dido? |
| 309 | Quin etiam hiberno moliris sidere classem, |
| |
| 310 | et mediis properas aquilonibus ire per altum, |
| 311 | crudelis? Quid, si non arva aliena domosque |
| 312 | ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret, |
| 313 | Troia per undosum peteretur classibus aequor |
| 314 | Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te |
| |
| 315 | (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) |
| 316 | per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, |
| 317 | si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam |
| 318 | dulce meum, miserere domus labentis, et istam -- |
| 319 | oro, si quis adhuc precibus locus -- exue mentem. |
| |
| 320 | Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni |
| 321 | odere, infensi Tyrii; te propter eundem |
| 322 | exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, |
| 323 | fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes? |
| 324 | Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat. |
| |
| 325 | Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater |
| 326 | destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas? |
| 327 | Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset |
| 328 | ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula |
| 329 | luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, |
| |
| 330 | non equidem omnino capta ac deserta viderer. |
| 331 | Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat |
| 332 | lumina, et obnixus curam sub corde premebat. |
| 333 | Tandem pauca refert: Ego te, quae plurima fando |
| 334 | enumerare vales, numquam, regina, negabo |
| |
| 335 | promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae, |
| 336 | dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. |
| 337 | Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto |
| 338 | speravi -- ne finge -- fugam, nec coniugis umquam |
| 339 | praetendi taedas, aut haec in foedera veni. |
| |
| 340 | Me si fata meis paterentur ducere vitam |
| 341 | auspiciis et sponte mea componere curas, |
| 342 | urbem Troianam primum dulcisque meorum |
| 343 | reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, |
| 344 | et recidiva manu posuissem Pergama victis. |
| |
| 345 | Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, |
| 346 | Italiam Lyciae iussere capessere sortes: |
| 347 | hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces, |
| 348 | Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis, |
| 349 | quae tandem, Ausonia Teucros considere terra, |
| |
| 350 | invidia est? Et nos fas extera quaerere regna. |
| 351 | Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris |
| 352 | nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, |
| 353 | admonet in somnis et turbida terret imago; |
| 354 | me puer Ascanius capitisque iniuria cari, |
| |
| 355 | quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis. |
| 356 | Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso -- |
| 357 | testor utrumque caput -- celeris mandata per auras |
| 358 | detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi |
| 359 | intrantem muros, vocemque his auribus hausi. |
| |
| 360 | Desine meque tuis incendere teque querelis: |
| 361 | Italiam non sponte sequor. |
| 362 | Talia dicentem iamdudum aversa tuetur, |
| 363 | huc illuc volvens oculos, totumque pererrat |
| 364 | luminibus tacitis, et sic accensa profatur: |
| |
| 365 | Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, |
| 366 | perfide; sed duris genuit te cautibus horrens |
| 367 | Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. |
| 368 | Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo? |
| 369 | Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit? |
| |
| 370 | Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est? |
| 371 | Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno, |
| 372 | nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis. |
| 373 | Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem |
| 374 | excepi, et regni demens in parte locavi; |
| |
| 375 | amissam classem, socios a morte reduxi. |
| 376 | Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo, |
| 377 | nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso |
| 378 | interpres divom fert horrida iussa per auras. |
| 379 | Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos |
| |
| 380 | sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello. |
| 381 | I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. |
| 382 | Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, |
| 383 | supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido |
| 384 | saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, |
| |
| 385 | et, cum frigida mors anima seduxerit artus, |
| 386 | omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. |
| 387 | Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos. |
| 388 | His medium dictis sermonem abrumpit, et auras |
| 389 | aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert, |
| |
| 390 | linquens multa metu cunctantem et multa parantem |
| 391 | dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra |
| 392 | marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt. |
| 393 | At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem |
| 394 | solando cupit et dictis avertere curas, |
| |
| 395 | multa gemens magnoque animum labefactus amore, |
| 396 | iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit. |
| 397 | Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas |
| 398 | deducunt toto naves: natat uncta carina; |
| 399 | frondentisque ferunt remos et robora silvis |
| |
| 400 | infabricata, fugae studio. |
| 401 | Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis. |
| 402 | Ac velut ingentem formicae farris acervum |
| 403 | cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt; |
| 404 | it nigrum campis agmen, praedamque per herbas |
| |
| 405 | convectant calle angusto; pars grandia trudunt |
| 406 | obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt |
| 407 | castigantque moras; opere omnis semita fervet. |
| 408 | Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus? |
| 409 | quosve dabas gemitus, cum litora fervere late |
| |
| 410 | prospiceres arce ex summa, totumque videres |
| 411 | misceri ante oculos tantis clamoribus aequor? |
| 412 | Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis? |
| 413 | Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando |
| 414 | cogitur, et supplex animos submittere amori, |
| |
| 415 | ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. |
| 416 | Anna, vides toto properari litore; circum |
| 417 | undique convenere; vocat iam carbasus auras, |
| 418 | puppibus et laeti nautae imposuere coronas. |
| 419 | Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, |
| |
| 420 | et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum |
| 421 | exsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille |
| 422 | te colere, arcanos etiam tibi credere sensus; |
| 423 | sola viri mollis aditus et tempora noras. |
| 424 | I, soror, atque hostem supplex adfare superbum: |
| |
| 425 | non ego cum Danais Troianam exscindere gentem |
| 426 | Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi, |
| 427 | nec patris Anchisae cineres Manisve revelli, |
| 428 | cur mea dicta neget duras demittere in auris. |
| 429 | Quo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti: |
| |
| 430 | exspectet facilemque fugam ventosque ferentis. |
| 431 | Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, |
| 432 | nec pulcro ut Latio careat regnumque relinquat: |
| 433 | tempus inane peto, requiem spatiumque furori, |
| 434 | dum mea me victam doceat fortuna dolere. |
| |
| 435 | Extremam hanc oro veniam -- miserere sororis -- |
| 436 | quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam. |
| 437 | Talibus orabat, talisque miserrima fletus |
| 438 | fertque refertque soror: sed nullis ille movetur |
| 439 | fletibus, aut voces ullas tractabilis audit; |
| |
| 440 | fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris. |
| 441 | Ac, velut annoso validam cum robore quercum |
| 442 | Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc |
| 443 | eruere inter se certant; it stridor, et altae |
| 444 | consternunt terram concusso stipite frondes; |
| |
| 445 | ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras |
| 446 | aetherias, tantum radice in Tartara tendit: |
| 447 | haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros |
| 448 | tunditur, et magno persentit pectore curas; |
| 449 | mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes. |
| |
| 450 | Tum vero infelix fatis exterrita Dido |
| 451 | mortem orat; taedet caeli convexa tueri. |
| 452 | Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, |
| 453 | vidit, turicremis cum dona imponeret aris, |
| 454 | horrendum dictu, latices nigrescere sacros, |
| |
| 455 | fusaque in obscenum se vertere vina cruorem. |
| 456 | Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori. |
| 457 | Praeterea fuit in tectis de marmore templum |
| 458 | coniugis antiqui, miro quod honore colebat, |
| 459 | velleribus niveis et festa fronde revinctum: |
| |
| 460 | hinc exaudiri voces et verba vocantis |
| 461 | visa viri, nox cum terras obscura teneret; |
| 462 | solaque culminibus ferali carmine bubo |
| 463 | saepe queri et longas in fletum ducere voces; |
| 464 | multaque praeterea vatum praedicta priorum |
| |
| 465 | terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem |
| 466 | in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui |
| 467 | sola sibi, semper longam incomitata videtur |
| 468 | ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra. |
| 469 | Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, |
| |
| 470 | et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas; |
| 471 | aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes |
| 472 | armatam facibus matrem et serpentibus atris |
| 473 | cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae. |
| 474 | Ergo ubi concepit furias evicta dolore |
| |
| 475 | decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque |
| 476 | exigit, et, maestam dictis adgressa sororem, |
| 477 | consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat: |
| 478 | Inveni, germana, viam -- gratare sorori -- |
| 479 | quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem. |
| |
| 480 | Oceani finem iuxta solemque cadentem |
| 481 | ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas |
| 482 | axem humero torquet stellis ardentibus aptum: |
| 483 | hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, |
| 484 | Hesperidum templi custos, epulasque draconi |
| |
| 485 | quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos, |
| 486 | spargens umida mella soporiferumque papaver. |
| 487 | Haec se carminibus promittit solvere mentes |
| 488 | quas velit, ast aliis duras immittere curas, |
| 489 | sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro; |
| |
| 490 | nocturnosque movet Manis: mugire videbis |
| 491 | sub pedibus terram, et descendere montibus ornos. |
| 492 | Testor, cara, deos et te, germana, tuumque |
| 493 | dulce caput, magicas invitam accingier artes. |
| 494 | Tu secreta pyram tecto interiore sub auras |
| |
| 495 | erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit |
| 496 | impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem, |
| 497 | quo perii, superimponas: abolere nefandi |
| 498 | cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos. |
| 499 | Haec effata silet; pallor simul occupat ora. |
| |
| 500 | Non tamen Anna novis praetexere funera sacris |
| 501 | germanam credit, nec tantos mente furores |
| 502 | concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei: |
| 503 | ergo iussa parat. |
| 504 | At regina, pyra penetrali in sede sub auras |
| |
| 505 | erecta ingenti taedis atque ilice secta, |
| 506 | intenditque locum sertis, et fronde coronat |
| 507 | funerea; super exuvias ensemque relictum |
| 508 | effigiemque toro locat, haud ignara futuri. |
| 509 | Stant arae circum, et crines effusa sacerdos |
| |
| 510 | ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque, |
| 511 | tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae. |
| 512 | Sparserat et latices simulatos fontis Averni, |
| 513 | falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis |
| 514 | pubentes herbae nigri cum lacte veneni; |
| |
| 515 | quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus |
| 516 | et matri praereptus amor. |
| 517 | Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta, |
| 518 | unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, |
| 519 | testatur moritura deos et conscia fati |
| |
| 520 | sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes |
| 521 | curae numen habet iustumque memorque, precatur. |
| 522 | Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem |
| 523 | corpora per terras, silvaeque et saeva quierant |
| 524 | aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu, |
| |
| 525 | cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, |
| 526 | quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis |
| 527 | rura tenent, somno positae sub nocte silenti |
| 528 | [lenibant curas, et corda oblita laborum]. |
| 529 | At non infelix animi Phoenissa, nec umquam |
| |
| 530 | Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem |
| 531 | accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens |
| 532 | saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu. |
| 533 | Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat: |
| 534 | En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores |
| |
| 535 | experiar, Nomadumque petam conubia supplex, |
| 536 | quos ego sim totiens iam dedignata maritos? |
| 537 | Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum |
| 538 | iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos, |
| 539 | et bene apud memores veteris stat gratia facti? |
| |
| 540 | Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis |
| 541 | invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum |
| 542 | Laomedonteae sentis periuria gentis? |
| 543 | Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes, |
| 544 | an Tyriis omnique manu stipata meorum |
| |
| 545 | inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, |
| 546 | rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo? |
| 547 | Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem. |
| 548 | Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem |
| 549 | his, germana, malis oneras atque obicis hosti. |
| |
| 550 | Non licuit thalami expertem sine crimine vitam |
| 551 | degere, more ferae, tales nec tangere curas! |
| 552 | Non servata fides cineri promissa Sychaeo! |
| 553 | Tantos illa suo rumpebat pectore questus. |
| 554 | Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, |
| |
| 555 | carpebat somnos, rebus iam rite paratis. |
| 556 | Huic se forma dei voltu redeuntis eodem |
| 557 | obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est -- |
| 558 | omnia Mercurio similis, vocemque coloremque |
| 559 | et crinis flavos et membra decora iuventa: |
| |
| 560 | Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, |
| 561 | nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, |
| 562 | demens, nec Zephyros audis spirare secundos? |
| 563 | Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, |
| 564 | certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. |
| |
| 565 | Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? |
| 566 | Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis |
| 567 | conlucere faces, iam fervere litora flammis, |
| 568 | si te his attigerit terris Aurora morantem. |
| 569 | Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper |
| |
| 570 | femina. Sic fatus, nocti se immiscuit atrae. |
| 571 | Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris, |
| 572 | corripit e somno corpus, sociosque fatigat: |
| 573 | Praecipites vigilate, viri, et considite transtris; |
| 574 | solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto |
| |
| 575 | festinare fugam tortosque incidere funes |
| 576 | ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum, |
| 577 | quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. |
| 578 | Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo |
| 579 | dextra feras. Dixit, vaginaque eripit ensem |
| |
| 580 | fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro. |
| 581 | Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; |
| 582 | litora deseruere; latet sub classibus aequor; |
| 583 | adnixi torquent spumas et caerula verrunt. |
| 584 | Et iam prima novo spargebat lumine terras |
| |
| 585 | Tithoni croceum linquens Aurora cubile. |
| 586 | Regina e speculis ut primum albescere lucem |
| 587 | vidit, et aequatis classem procedere velis, |
| 588 | litoraque et vacuos sensit sine remige portus, |
| 589 | terque quaterque manu pectus percussa decorum, |
| |
| 590 | flaventesque abscissa comas, Pro Iuppiter, ibit |
| 591 | hic ait et nostris inluserit advena regnis? |
| 592 | Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, |
| 593 | deripientque rates alii navalibus? Ite, |
| 594 | ferte citi flammas, date vela, impellite remos! -- |
| |
| 595 | Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat? |
| 596 | Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt. |
| 597 | Tum decuit, cum sceptra dabas. -- En dextra fidesque, |
| 598 | quem secum patrios aiunt portare Penates, |
| 599 | quem subiisse umeris confectum aetate parentem! |
| |
| 600 | Non potui abreptum divellere corpus, et undis |
| 601 | spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro |
| 602 | Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis? -- |
| 603 | Verum anceps pugnae fuerat fortuna: -- fuisset. |
| 604 | Quem metui moritura? Faces in castra tulissem, |
| |
| 605 | implessemque foros flammis, natumque patremque |
| 606 | cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem. |
| 607 | Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, |
| 608 | tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, |
| 609 | nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, |
| |
| 610 | et Dirae ultrices, et di morientis Elissae, |
| 611 | accipite haec, meritumque malis advertite numen, |
| 612 | et nostras audite preces. Si tangere portus |
| 613 | infandum caput ac terris adnare necesse est, |
| 614 | et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret: |
| |
| 615 | at bello audacis populi vexatus et armis, |
| 616 | finibus extorris, complexu avulsus Iuli, |
| 617 | auxilium imploret, videatque indigna suorum |
| 618 | funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae |
| 619 | tradiderit, regno aut optata luce fruatur, |
| |
| 620 | sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena. |
| 621 | Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo. |
| 622 | Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum |
| 623 | exercete odiis, cinerique haec mittite nostro |
| 624 | munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto. |
| |
| 625 | Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, |
| 626 | qui face Dardanios ferroque sequare colonos, |
| 627 | nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. |
| 628 | Litora litoribus contraria, fluctibus undas |
| 629 | imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque. |
| |
| 630 | Haec ait, et partis animum versabat in omnis, |
| 631 | invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. |
| 632 | Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei; |
| 633 | namque suam patria antiqua cinis ater habebat: |
| 634 | Annam cara mihi nutrix huc siste sororem; |
| |
| 635 | dic corpus properet fluviali spargere lympha, |
| 636 | et pecudes secum et monstrata piacula ducat: |
| 637 | sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta. |
| 638 | Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi, |
| 639 | perficere est animus, finemque imponere curis, |
| |
| 640 | Dardaniique rogum capitis permittere flammae. |
| 641 | Sic ait: illa gradum studio celerabat anili. |
| 642 | At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, |
| 643 | sanguineam volvens aciem, maculisque trementis |
| 644 | interfusa genas, et pallida morte futura, |
| |
| 645 | interiora domus inrumpit limina, et altos |
| 646 | conscendit furibunda rogos, ensemque recludit |
| 647 | Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. |
| 648 | Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile |
| 649 | conspexit, paulum lacrimis et mente morata, |
| |
| 650 | incubuitque toro, dixitque novissima verba: |
| 651 | Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant, |
| 652 | accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. |
| 653 | Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi, |
| 654 | et nunc magna mei sub terras ibit imago. |
| |
| 655 | Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; |
| 656 | ulta virum, poenas inimico a fratre recepi; |
| 657 | felix, heu nimium felix, si litora tantum |
| 658 | numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae! |
| 659 | Dixit, et, os impressa toro, Moriemur inultae, |
| |
| 660 | sed moriamur ait. Sic, sic iuvat ire sub umbras: |
| 661 | Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto |
| 662 | Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis. |
| 663 | Dixerat; atque illam media inter talia ferro |
| 664 | conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore |
| |
| 665 | spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta |
| 666 | atria; concussam bacchatur Fama per urbem. |
| 667 | Lamentis gemituque et femineo ululatu |
| 668 | tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether, |
| 669 | non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis |
| |
| 670 | Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes |
| 671 | culmina perque hominum volvantur perque deorum. |
| 672 | Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu |
| 673 | unguibus ora soror foedans et pectora pugnis |
| 674 | per medios ruit, ac morientem nomine clamat: |
| |
| 675 | Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas? |
| 676 | Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant? |
| 677 | Quid primum deserta querar? Comitemne sororem |
| 678 | sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses: |
| 679 | idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset. |
| |
| 680 | His etiam struxi manibus, patriosque vocavi |
| 681 | voce deos, sic te ut posita crudelis abessem? |
| 682 | Exstinxti te meque, soror, populumque patresque |
| 683 | Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis |
| 684 | abluam, et, extremus si quis super halitus errat, |
| |
| 685 | ore legam. Sic fata, gradus evaserat altos, |
| 686 | semianimemque sinu germanam amplexa fovebat |
| 687 | cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores. |
| 688 | Illa, graves oculos conata attollere, rursus |
| 689 | deficit; infixum stridit sub pectore vulnus. |
| |
| 690 | Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit; |
| 691 | ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto |
| 692 | quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta. |
| 693 | Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem |
| 694 | difficilisque obitus, Irim demisit Olympo, |
| |
| 695 | quae luctantem animam nexosque resolveret artus. |
| 696 | Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, |
| 697 | sed misera ante diem, subitoque accensa furore, |
| 698 | nondum illi flavum Proserpina vertice crinem |
| 699 | abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. |
| |
| 700 | Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, |
| 701 | mille trahens varios adverso sole colores, |
| 702 | devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti |
| 703 | sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo. |
| 704 | Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una |
| |
| 705 | dilapsus calor, atque in ventos vita recessit. |