| 169 | ex illo fluere ac retro sublapsa referri |
| |
| 170 | spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens. |
| 171 | Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. |
| 172 | Vix positum castris simulacrum, arsere coruscae |
| 173 | luminibus flammae arrectis, salsusque per artus |
| 174 | sudor iit, terque ipsa solo -- mirabile dictu -- |
| |
| 175 | emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. |
| 176 | Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas, |
| 177 | nec posse Argolicis exscindi Pergama telis, |
| 178 | omina ni repetant Argis, numenque reducant, |
| 179 | quod pelago et curvis secum avexere carinis. |
| |
| 180 | Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas, |
| 181 | arma deosque parant comites, pelagoque remenso |
| 182 | improvisi aderunt: ita digerit omina Calchas. |
| 183 | Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso |
| 184 | effigiem statuere, nefas quae triste piaret. |
| |
| 185 | Hanc tamen immensam Calchas attollere molem |
| 186 | roboribus textis caeloque educere iussit, |
| 187 | ne recipi portis, aut duci in moenia possit, |
| 188 | neu populum antiqua sub religione tueri. |
| 189 | Nam si vestra manus violasset dona Minervae, |
| |
| 190 | tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum |
| 191 | convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum; |
| 192 | sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem, |
| 193 | ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello |
| 194 | venturam, et nostros ea fata manere nepotes. |
| |
| 195 | Talibus insidiis periurique arte Sinonis |
| 196 | credita res, captique dolis lacrimisque coactis, |
| 197 | quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles, |
| 198 | non anni domuere decem, non mille carinae. |
| 199 | Hic aliud maius miseris multoque tremendum |
| |
| 200 | obicitur magis, atque improvida pectora turbat. |
| 201 | Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, |
| 202 | sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. |
| 203 | Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta -- |
| 204 | horresco referens -- immensis orbibus angues |
| |
| 205 | incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; |
| 206 | pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque |
| 207 | sanguineae superant undas; pars cetera pontum |
| 208 | pone legit, sinuatque immensa volumine terga. |
| 209 | Fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant, |
| |
| 210 | ardentisque oculos suffecti sanguine et igni, |
| 211 | sibila lambebant linguis vibrantibus ora. |
| 212 | Diffugimus visu exsangues: illi agmine certo |
| 213 | Laocoonta petunt; et primum parva duorum |
| 214 | corpora natorum serpens amplexus uterque |
| |
| 215 | implicat, et miseros morsu depascitur artus; |
| 216 | post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem |
| 217 | corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam |
| 218 | bis medium amplexi, bis collo squamea circum |
| 219 | terga dati, superant capite et cervicibus altis. |
| |
| 220 | Ille simul manibus tendit divellere nodos, |
| 221 | perfusus sanie vittas atroque veneno, |
| 222 | clamores simul horrendos ad sidera tollit: |
| 223 | quales mugitus, fugit cum saucius aram |
| 224 | taurus, et incertam excussit cervice securim. |
| |
| 225 | At gemini lapsu delubra ad summa dracones |
| 226 | effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem, |
| 227 | sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur. |
| 228 | Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis |
| 229 | insinuat pavor, et scelus expendisse merentem |
| |
| 230 | Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur |
| 231 | laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam. |
| 232 | Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae |
| 233 | numina conclamant. |
| 234 | Dividimus muros et moenia pandimus urbis. |
| |
| 235 | Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum |
| 236 | subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo |
| 237 | intendunt: scandit fatalis machina muros, |
| 238 | feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae |
| 239 | sacra canunt, funemque manu contingere gaudent. |
| |
| 240 | Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi. |
| 241 | O patria, O divom domus Ilium, et incluta bello |
| 242 | moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae |
| 243 | substitit, atque utero sonitum quater arma dedere: |
| 244 | instamus tamen inmemores caecique furore, |
| |
| 245 | et monstrum infelix sacrata sistimus arce. |
| 246 | Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris |
| 247 | ora, dei iussu non umquam credita Teucris. |
| 248 | Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset |
| 249 | ille dies, festa velamus fronde per urbem. |
| |
| 250 | Vertitur interea caelum et ruit oceano nox, |
| 251 | involvens umbra magna terramque polumque |
| 252 | Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri |
| 253 | conticuere, sopor fessos complectitur artus: |
| 254 | et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat |
| |
| 255 | a Tenedo tacitae per amica silentia lunae |
| 256 | litora nota petens, flammas cum regia puppis |
| 257 | extulerat, fatisque deum defensus iniquis |
| 258 | inclusos utero Danaos et pinea furtim |
| 259 | laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras |
| |
| 260 | reddit equus, laetique cavo se robore promunt |
| 261 | Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes, |
| 262 | demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque, |
| 263 | Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, |
| 264 | et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos. |
| |
| 265 | Invadunt urbem somno vinoque sepultam; |
| 266 | caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis |
| 267 | accipiunt socios atque agmina conscia iungunt. |
| 268 | Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris |
| 269 | incipit, et dono divom gratissima serpit. |
| |
| 270 | In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector |
| 271 | visus adesse mihi, largosque effundere fletus, |
| 272 | raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento |
| 273 | pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis. |
| 274 | Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo |
| |
| 275 | Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, |
| 276 | vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis, |
| 277 | squalentem barbam et concretos sanguine crinis |
| 278 | volneraque illa gerens, quae circum plurima muros |
| 279 | accepit patrios. Ultro flens ipse videbar |
| |
| 280 | Compellare virum et maestas expromere voces: |
| 281 | O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum, |
| 282 | quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris |
| 283 | exspectate venis? Ut te post multa tuorum |
| 284 | funera, post varios hominumque urbisque labores |
| |
| 285 | defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos |
| 286 | foedavit voltus? Aut cur haec volnera cerno? |
| 287 | Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur, |
| 288 | sed graviter gemitus imo de pectore ducens, |
| 289 | Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis. |
| |
| 290 | Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. |
| 291 | Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra |
| 292 | defendi possent, etiam hac defensa fuissent. |
| 293 | Sacra suosque tibi commendat Troia penatis: |
| 294 | hos cape fatorum comites, his moenia quaere |
| |
| 295 | magna, pererrato statues quae denique ponto. |
| 296 | Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem |
| 297 | aeternumque adytis effert penetralibus ignem. |
| 298 | Diverso interea miscentur moenia luctu, |
| 299 | et magis atque magis, quamquam secreta parentis |
| |
| 300 | Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, |
| 301 | clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror. |
| 302 | Excutior somno, et summi fastigia tecti |
| 303 | ascensu supero, atque arrectis auribus adsto: |
| 304 | in segetem veluti cum flamma furentibus austris |
| |
| 305 | incidit, aut rapidus montano flumine torrens |
| 306 | sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, |
| 307 | praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto |
| 308 | accipiens sonitum saxi de vertice pastor. |
| 309 | Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt |
| |
| 310 | insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam |
| 311 | Volcano superante domus; iam proxumus ardet |
| 312 | Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent. |
| 313 | Exoritur clamorque virum clangorque tubarum. |
| 314 | Arma amens capio; nec sat rationis in armis, |
| |
| 315 | sed glomerare manum bello et concurrere in arcem |
| 316 | cum sociis ardent animi; furor iraque mentem |
| 317 | praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis. |
| 318 | Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom, |
| 319 | Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, |
| |
| 320 | sacra manu victosque deos parvumque nepotem |
| 321 | ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit. |
| 322 | Quo res summa, loco, Panthu? Quam prendimus arcem? |
| 323 | Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit: |
| 324 | Venit summa dies et ineluctabile tempus |
| |
| 325 | Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens |
| 326 | gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos |
| 327 | transtulit; incensa Danai dominantur in urbe. |
| 328 | Arduus armatos mediis in moenibus adstans |
| 329 | fundit equus, victorque Sinon incendia miscet |
| |
| 330 | insultans; portis alii bipatentibus adsunt, |
| 331 | milia quot magnis umquam venere Mycenis; |
| 332 | obsedere alii telis angusta viarum |
| 333 | oppositi; stat ferri acies mucrone corusco |
| 334 | stricta, parata neci; vix primi proelia temptant |
| |
| 335 | portarum vigiles, et caeco Marte resistunt. |
| 336 | Talibus Othryadae dictis et numine divom |
| 337 | in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys, |
| 338 | ullo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor. |
| 339 | Addunt se socios Rhipeus et maximus armis |
| |
| 340 | Epytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque, |
| 341 | et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus, |
| 342 | Mygdonides: illis ad Troiam forte diebus |
| 343 | venerat, insano Cassandrae incensus amore, |
| 344 | et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, |
| |
| 345 | infelix, qui non sponsae praecepta furentis |
| 346 | audierit. |
| 347 | Quos ubi confertos audere in proelia vidi, |
| 348 | incipio super his: Iuvenes, fortissima frustra |
| 349 | pectora, si vobis audentem extrema cupido |
| |
| 350 | certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis: |
| 351 | excessere omnes, adytis arisque relictis, |
| 352 | di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi |
| 353 | incensae; moriamur et in media arma ruamus. |
| 354 | Una salus victis, nullam sperare salutem. |
| |
| 355 | Sic animis iuvenum furor additus: inde, lupi ceu |
| 356 | raptores atra in nebula, quos improba ventris |
| 357 | exegit caecos rabies, catulique relicti |
| 358 | faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis |
| 359 | vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus |
| |
| 360 | urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra. |
| 361 | Quis cladem illius noctis, quis funera fando |
| 362 | explicet, aut possit lacrimis aequare labores? |
| 363 | Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; |
| 364 | plurima perque vias sternuntur inertia passim |
| |
| 365 | corpora, perque domos et religiosa deorum |
| 366 | limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri; |
| 367 | quondam etiam victis redit in praecordia virtus |
| 368 | victoresque cadunt Danai: crudelis ubique |
| 369 | luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago. |
| |
| 370 | Primus se, Danaum magna comitante caterva, |
| 371 | Androgeos offert nobis, socia agmina credens |
| 372 | inscius, atque ultro verbis compellat amicis: |
| 373 | Festinate, viri: nam quae tam sera moratur |
| 374 | segnities? Alii rapiunt incensa feruntque |
| |
| 375 | Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis. |
| 376 | Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur |
| 377 | fida satis, sensit medios delapsus in hostis. |
| 378 | Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit: |
| 379 | inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem |
| |
| 380 | pressit humi nitens, trepidusque repente refugit |
| 381 | attollentem iras et caerula colla tumentem; |
| 382 | haud secus Androgeos visu tremefactus abibat. |
| 383 | Inruimus, densis et circumfundimur armis, |
| 384 | ignarosque loci passim et formidine captos |
| |
| 385 | sternimus: adspirat primo fortuna labori. |
| 386 | Atque hic successu exsultans animisque Coroebus, |
| 387 | O socii, qua prima inquit fortuna salutis |
| 388 | monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur |
| 389 | mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis |
| |
| 390 | aptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat? |
| 391 | Arma dabunt ipsi. Sic fatus, deinde comantem |
| 392 | Androgei galeam clipeique insigne decorum |
| 393 | induitur, laterique Argivum accommodat ensem. |
| 394 | Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus |
| |
| 395 | laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat. |
| 396 | Vadimus immixti Danais haud numine nostro, |
| 397 | multaque per caecam congressi proelia noctem |
| 398 | conserimus, multos Danaum demittimus Orco. |
| 399 | Diffugiunt alii ad navis, et litora cursu |
| |
| 400 | fida petunt: pars ingentem formidine turpi |
| 401 | scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo. |
| 402 | Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis! |
| 403 | Ecce trahebatur passis Priameia virgo |
| 404 | crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae, |
| |
| 405 | ad caelum tendens ardentia lumina frustra, -- |
| 406 | lumina, nam teneras arcebant vincula palmas. |
| 407 | Non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus, |
| 408 | et sese medium iniecit periturus in agmen. |
| 409 | Consequimur cuncti et densis incurrimus armis. |
| |
| 410 | Hic primum ex alto delubri culmine telis |
| 411 | nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes |
| 412 | armorum facie et Graiarum errore iubarum. |
| 413 | Tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira |
| 414 | undique collecti invadunt, acerrimus Aiax, |
| |
| 415 | et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis; |
| 416 | adversi rupto ceu quondam turbine venti |
| 417 | confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois |
| 418 | Eurus equis; stridunt silvae, saevitque tridenti |
| 419 | spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo. |
| |
| 420 | Illi etiam, si quos obscura nocte per umbram |
| 421 | fudimus insidiis totaque agitavimus urbe, |
| 422 | apparent; primi clipeos mentitaque tela |
| 423 | adgnoscunt, atque ora sono discordia signant. |
| 424 | Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus |
| |
| 425 | Penelei dextra divae armipotentis ad aram |
| 426 | procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus |
| 427 | qui fuit in Teucris et servantissimus aequi: |
| 428 | dis aliter visum; pereunt Hypanisque Dymasque |
| 429 | confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu, |
| |
| 430 | labentem pietas nec Apollinis infula texit. |
| 431 | Iliaci cineres et flamma extrema meorum, |
| 432 | testor, in occasu vestro nec tela nec ullas |
| 433 | vitavisse vices Danaum, et, si fata fuissent |
| 434 | ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde, |
| |
| 435 | Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo |
| 436 | iam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi; |
| 437 | protinus ad sedes Priami clamore vocati. |
| 438 | Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam |
| 439 | bella forent, nulli tota morerentur in urbe. |
| |
| 440 | Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis |
| 441 | cernimus, obsessumque acta testudine limen. |
| 442 | Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos |
| 443 | nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris |
| 444 | protecti obiciunt, prensant fastigia dextris. |
| |
| 445 | Dardanidae contra turris ac tota domorum |
| 446 | culmina convellunt; his se, quando ultima cernunt, |
| 447 | extrema iam in morte parant defendere telis; |
| 448 | auratasque trabes, veterum decora alta parentum, |
| 449 | devolvunt; alii strictis mucronibus imas |
| |
| 450 | obsedere fores; has servant agmine denso. |
| 451 | Instaurati animi, regis succurrere tectis, |
| 452 | auxilioque levare viros, vimque addere victis. |
| 453 | Limen erat caecaeque fores et pervius usus |
| 454 | tectorum inter se Priami, postesque relicti |
| |
| 455 | a tergo, infelix qua se, dum regna manebant, |
| 456 | saepius Andromache ferre incomitata solebat |
| 457 | ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat. |
| 458 | Evado ad summi fastigia culminis, unde |
| 459 | tela manu miseri iactabant inrita Teucri. |
| |
| 460 | Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra |
| 461 | eductam tectis, unde omnis Troia videri |
| 462 | et Danaum solitae naves et Achaia castra, |
| 463 | adgressi ferro circum, qua summa labantis |
| 464 | iuncturas tabulata dabant, convellimus altis |
| |
| 465 | sedibus, impulimusque; ea lapsa repente ruinam |
| 466 | cum sonitu trahit et Danaum super agmina late |
| 467 | incidit: ast alii subeunt, nec saxa, nec ullum |
| 468 | telorum interea cessat genus. |
| 469 | Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus |
| |
| 470 | exsultat, telis et luce coruscus aena; |
| 471 | qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus |
| 472 | frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, |
| 473 | nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa, |
| 474 | lubrica convolvit sublato pectore terga |
| |
| 475 | arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis. |
| 476 | Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis, |
| 477 | armiger Automedon, una omnis Scyria pubes |
| 478 | succedunt tecto, et flammas ad culmina iactant. |
| 479 | Ipse inter primos correpta dura bipenni |
| |
| 480 | limina perrumpit, postisque a cardine vellit |
| 481 | aeratos; iamque excisa trabe firma cavavit |
| 482 | robora, et ingentem lato dedit ore fenestram. |
| 483 | Adparet domus intus, et atria longa patescunt; |
| 484 | adparent Priami et veterum penetralia regum, |
| |
| 485 | armatosque vident stantis in limine primo. |
| 486 | At domus interior gemitu miseroque tumultu |
| 487 | miscetur, penitusque cavae plangoribus aedes |
| 488 | femineis ululant; ferit aurea sidera clamor. |
| 489 | Tum pavidae tectis matres ingentibus errant; |
| |
| 490 | amplexaeque tenent postis atque oscula figunt. |
| 491 | Instat vi patria Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi |
| 492 | custodes sufferre valent; labat ariete crebro |
| 493 | ianua, et emoti procumbunt cardine postes. |
| 494 | Fit via vi; rumpunt aditus, primosque trucidant |
| |
| 495 | immissi Danai, et late loca milite complent. |
| 496 | Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis |
| 497 | exiit, oppositasque evicit gurgite moles, |
| 498 | fertur in arva furens cumulo, camposque per omnis |
| 499 | cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem |
| |
| 500 | caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas; |
| 501 | vidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras |
| 502 | sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignis. |
| 503 | Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum, |
| 504 | barbarico postes auro spoliisque superbi, |
| |
| 505 | procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis. |
| 506 | Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras. |
| 507 | Urbis uti captae casum convolsaque vidit |
| 508 | limina tectorum et medium in penetralibus hostem, |
| 509 | arma diu senior desueta trementibus aevo |
| |
| 510 | circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum |
| 511 | cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis. |
| 512 | Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe |
| 513 | ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, |
| 514 | incumbens arae atque umbra complexa Penatis. |
| |
| 515 | Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum, |
| 516 | praecipites atra ceu tempestate columbae, |
| 517 | condensae et divom amplexae simulacra sedebant. |
| 518 | Ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis |
| 519 | ut vidit, Quae mens tam dira, miserrime coniunx, |
| |
| 520 | impulit his cingi telis? Aut quo ruis? inquit; |
| 521 | Non tali auxilio nec defensoribus istis |
| 522 | tempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector. |
| 523 | Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis, |
| 524 | aut moriere simul. Sic ore effata recepit |
| |
| 525 | ad sese et sacra longaevum in sede locavit. |
| 526 | Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, |
| 527 | unus natorum Priami, per tela, per hostis |
| 528 | porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat |
| 529 | saucius: illum ardens infesto volnere Pyrrhus |
| |
| 530 | insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. |
| 531 | Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum, |
| 532 | concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit. |
| 533 | Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur, |
| 534 | non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit: |
| |
| 535 | At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis, |
| 536 | di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, |
| 537 | persolvant grates dignas et praemia reddant |
| 538 | debita, qui nati coram me cernere letum |
| 539 | fecisti et patrios foedasti funere voltus. |
| |
| 540 | At non ille, satum quo te mentiris, Achilles |
| 541 | talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque |
| 542 | supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro |
| 543 | reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit. |
| 544 | Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu |
| |
| 545 | coniecit, rauco quod protinus aere repulsum |
| 546 | e summo clipei nequiquam umbone pependit. |
| 547 | Cui Pyrrhus: Referes ergo haec et nuntius ibis |
| 548 | Pelidae genitori; illi mea tristia facta |
| 549 | degeneremque Neoptolemum narrare memento. |
| |
| 550 | Nunc morere. Hoc dicens altaria ad ipsa trementem |
| 551 | traxit et in multo lapsantem sanguine nati, |
| 552 | implicuitque comam laeva, dextraque coruscum |
| 553 | extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem. |
| 554 | Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum |
| |
| 555 | sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem |
| 556 | Pergama, tot quondam populis terrisque superbum |
| 557 | regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus, |
| 558 | avolsumque umeris caput, et sine nomine corpus. |
| 559 | At me tum primum saevus circumstetit horror |
| |
| 560 | Obstipui; subiit cari genitoris imago, |
| 561 | ut regem aequaevum crudeli volnere vidi |
| 562 | vitam exhalantem; subiit deserta Creusa, |
| 563 | et direpta domus, et parvi casus Iuli. |
| 564 | Respicio, et quae sit me circum copia lustro. |
| |
| 565 | Deseruere omnes defessi, et corpora saltu |
| 566 | ad terram misere aut ignibus aegra dedere. |
| 567 | [Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae |
| 568 | servantem et tacitam secreta in sede latentem |
| 569 | Tyndarida aspicio: dant clara incendia lucem |
| |
| 570 | erranti passimque oculos per cuncta ferenti. |
| 571 | Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros |
| 572 | et poenas Danaum et deserti coniugis iras |
| 573 | praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys, |
| 574 | abdiderat sese atque aris invisa sedebat. |
| |
| 575 | Exarsere ignes animo; subit ira cadentem |
| 576 | ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas. |
| 577 | Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas |
| 578 | aspiciet, partoque ibit regina triumpho, |
| 579 | coniugiumque, domumque, patres, natosque videbit, |
| |
| 580 | Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? |
| 581 | Occiderit ferro Priamus, Troia arserit igni? |
| 582 | Dardanium totiens sudarit sanguine litus? |
| 583 | Non ita: namque etsi nullum memorabile nomen |
| 584 | feminea in poena est, nec habet victoria laudem, |
| |
| 585 | extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis |
| 586 | laudabor poenas, animumque explesse iuvabit |
| 587 | ultricis flammae, et cineres satiasse meorum. |
| 588 | Talia iactabam, et furiata mente ferebar :] |
| 589 | cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam |
| |
| 590 | obtulit et pura per noctem in luce refulsit |
| 591 | alma parens, confessa deam, qualisque videri |
| 592 | caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum |
| 593 | continuit, roseoque haec insuper addidit ore: |
| 594 | Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras? |
| |
| 595 | Quid furis, aut quonam nostri tibi cura recessit? |
| 596 | Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem |
| 597 | liqueris Anchisen; superet coniunxne Creusa, |
| 598 | Ascaniusque puer? Quos omnes undique Graiae |
| 599 | circum errant acies, et, ni mea cura resistat, |
| |
| 600 | iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis. |
| 601 | Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae |
| 602 | culpatusve Paris: divom inclementia, divom, |
| 603 | has evertit opes sternitque a culmine Troiam. |
| 604 | Aspice -- namque omnem, quae nunc obducta tuenti |
| |
| 605 | mortalis hebetat visus tibi et umida circum |
| 606 | caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis |
| 607 | iussa time, neu praeceptis parere recusa: -- |
| 608 | hic, ubi disiectas moles avolsaque saxis |
| 609 | saxa vides mixtoque undantem pulvere fumum. |
| |
| 610 | Neptunus muros magnoque emota tridenti |
| 611 | fundamenta quatit, totamque a sedibus urbem |
| 612 | eruit; hic Iuno Scaeas saevissima portas |
| 613 | prima tenet, sociumque furens a navibus agmen |
| 614 | ferro accincta vocat. |
| |
| 615 | Iam summas arces Tritonia, respice, Pallas |
| 616 | insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva. |
| 617 | Ipse pater Danais animos viresque secundas |
| 618 | sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma. |
| 619 | Eripe, nate, fugam, finemque impone labori. |
| |
| 620 | Nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam. |
| 621 | Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris. |
| 622 | Adparent dirae facies inimicaque Troiae |
| 623 | numina magna deum. |
| 624 | Tum vero omne mihi visum considere in ignis |
| |
| 625 | Ilium et ex imo verti Neptunia Troia; |
| 626 | ac veluti summis antiquam in montibus ornum |
| 627 | cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant |
| 628 | eruere agricolae certatim, -- illa usque minatur |
| 629 | et tremefacta comam concusso vertice nutat, |
| |
| 630 | volneribus donec paulatim evicta, supremum |
| 631 | congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam. |
| 632 | Descendo, ac ducente deo flammam inter et hostis |
| 633 | expedior; dant tela locum, flammaeque recedunt. |
| 634 | Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis |
| |
| 635 | antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos |
| 636 | optabam primum montis primumque petebam, |
| 637 | abnegat excisa vitam producere Troia |
| 638 | exsiliumque pati. Vos O, quibus integer aevi |
| 639 | sanguis, ait solidaeque suo stant robore vires, |
| |
| 640 | vos agitate fugam: |
| 641 | me si caelicolae voluissent ducere vitam, |
| 642 | has mihi servassent sedes. Satis una superque |
| 643 | vidimus exscidia et captae superavimus urbi. |
| 644 | Sic O, sic positum adfati discedite corpus. |
| |
| 645 | Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis |
| 646 | exuviasque petet; facilis iactura sepulcri. |
| 647 | Iam pridem invisus divis et inutilis annos |
| 648 | demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex |
| 649 | fulminis adflavit ventis et contigit igni. |
| |
| 650 | Talia perstabat memorans, fixusque manebat. |
| 651 | Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creusa |
| 652 | Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum |
| 653 | cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet. |
| 654 | Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem. |
| |
| 655 | Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto: |
| 656 | nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur? |
| 657 | Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto |
| 658 | sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore? |
| 659 | Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, |
| |
| 660 | et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae |
| 661 | teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, |
| 662 | iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, |
| 663 | natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. |
| 664 | Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis |
| |
| 665 | eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque |
| 666 | Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam |
| 667 | alterum in alterius mactatos sanguine cernam? |
| 668 | Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos. |
| 669 | Reddite me Danais; sinite instaurata revisam |
| |
| 670 | proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti. |
| 671 | Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram |
| 672 | insertabam aptans, meque extra tecta ferebam. |
| 673 | Ecce autem complexa pedes in limine coniunx |
| 674 | haerebat, parvumque patri tendebat Iulum: |
| |
| 675 | Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; |
| 676 | sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, |
| 677 | hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus, |
| 678 | cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor? |
| 679 | Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, |
| |
| 680 | cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. |
| 681 | Namque manus inter maestorumque ora parentum |
| 682 | ecce levis summo de vertice visus Iuli |
| 683 | fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis |
| 684 | lambere flamma comas et circum tempora pasci. |
| |
| 685 | Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem |
| 686 | excutere et sanctos restinguere fontibus ignis. |
| 687 | At pater Anchises oculos ad sidera laetus |
| 688 | extulit, et caelo palmas cum voce tetendit: |
| 689 | Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, |
| |
| 690 | aspice nos; hoc tantum, et, si pietate meremur, |
| 691 | da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma. |
| 692 | Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore |
| 693 | intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras |
| 694 | stella facem ducens multa cum luce cucurrit. |
| |
| 695 | Illam, summa super labentem culmina tecti, |
| 696 | cernimus Idaea claram se condere silva |
| 697 | signantemque vias; tum longo limite sulcus |
| 698 | dat lucem, et late circum loca sulphure fumant. |
| 699 | Hic vero victus genitor se tollit ad auras, |
| |
| 700 | adfaturque deos et sanctum sidus adorat. |
| 701 | Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum. |
| 702 | Di patrii, servate domum, servate nepotem. |
| 703 | Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est. |
| 704 | Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso. |
| |
| 705 | Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis |
| 706 | auditur, propiusque aestus incendia volvunt. |
| 707 | Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae; |
| 708 | ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit: |
| 709 | quo res cumque cadent, unum et commune periclum, |
| |
| 710 | una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus |
| 711 | sit comes, et longe servet vestigia coniunx: |
| 712 | vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris. |
| 713 | Est urbe egressis tumulus templumque vetustum |
| 714 | desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus |
| |
| 715 | religione patrum multos servata per annos. |
| 716 | Hanc ex diverso sedem veniemus in unam. |
| 717 | Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis; |
| 718 | me, bello e tanto digressum et caede recenti, |
| 719 | attrectare nefas, donec me flumine vivo |
| |
| 720 | abluero. |
| 721 | Haec fatus, latos umeros subiectaque colla |
| 722 | veste super fulvique insternor pelle leonis, |
| 723 | succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus |
| 724 | implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; |
| |
| 725 | pone subit coniunx: ferimur per opaca locorum; |
| 726 | et me, quem dudum non ulla iniecta movebant |
| 727 | tela neque adverso glomerati ex agmine Grai, |
| 728 | nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis |
| 729 | suspensum et pariter comitique onerique timentem. |
| |
| 730 | Iamque propinquabam portis, omnemque videbar |
| 731 | evasisse viam, subito cum creber ad auris |
| 732 | visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram |
| 733 | prospiciens; Nate exclamat, fuge nate, propinquant. |
| 734 | Ardentis clipeos atque aera micantia cerno! -- |
| |
| 735 | Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum |
| 736 | confusam eripuit mentem. Namque avia cursu |
| 737 | dum sequor, et nota excedo regione viarum, |
| 738 | heu, misero coniunx fatone erepta Creusa |
| 739 | substitit, erravitne via, seu lassa resedit, |
| |
| 740 | incertum; nec post oculis est reddita nostris. |
| 741 | Nec prius amissam respexi animumque reflexi, |
| 742 | quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam |
| 743 | venimus; hic demum collectis omnibus una |
| 744 | defuit, et comites natumque virumque fefellit. |
| |
| 745 | Quem non incusavi amens hominumque deorumque, |
| 746 | aut quid in eversa vidi crudelius urbe? |
| 747 | Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis |
| 748 | commendo sociis et curva valle recondo; |
| 749 | ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis. |
| |
| 750 | Stat casus renovare omnis, omnemque reverti |
| 751 | per Troiam, et rursus caput obiectare periclis. |
| 752 | Principio muros obscuraque limina portae, |
| 753 | qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro |
| 754 | observata sequor per noctem et lumine lustro. |
| |
| 755 | Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. |
| 756 | Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset, |
| 757 | me refero: inruerant Danai, et tectum omne tenebant. |
| 758 | Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento |
| 759 | volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras. |
| |
| 760 | Procedo et Priami sedes arcemque reviso. |
| 761 | Et iam porticibus vacuis Iunonis asylo |
| 762 | custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes |
| 763 | praedam adservabant. Huc undique Troia gaza |
| 764 | incensis erepta adytis, mensaeque deorum, |
| |
| 765 | crateresque auro solidi, captivaque vestis |
| 766 | congeritur; pueri et pavidae longo ordine matres |
| 767 | stant circum. |
| 768 | Ausus quin etiam voces iactare per umbram |
| 769 | implevi clamore vias, maestusque Creusam |
| |
| 770 | nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. |
| 771 | Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti |
| 772 | infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae |
| 773 | visa mihi ante oculos et nota maior imago. |
| 774 | Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit. |
| |
| 775 | [Tum sic adfari et curas his demere dictis :] |
| 776 | Quid tantum insano iuvat indulgere dolori, |
| 777 | O dulcis coniunx? Non haec sine numine divom |
| 778 | eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam |
| 779 | fas, aut ille sinit superi regnator Olympi. |
| |
| 780 | Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum, |
| 781 | et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva |
| 782 | inter opima virum leni fluit agmine Thybris: |
| 783 | illic res laetae regnumque et regia coniunx |
| 784 | parta tibi. Lacrimas dilectae pelle Creusae. |
| |
| 785 | Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas |
| 786 | aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo, |
| 787 | Dardanis, et divae Veneris nurus. |
| 788 | Sed me magna deum genetrix his detinet oris: |
| 789 | iamque vale, et nati serva communis amorem. |
| |
| 790 | Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem |
| 791 | dicere deseruit, tenuisque recessit in auras. |
| 792 | Ter conatus ibi collo dare bracchia circum: |
| 793 | ter frustra comprensa manus effugit imago, |
| 794 | par levibus ventis volucrique simillima somno. |
| |
| 795 | Sic demum socios consumpta nocte reviso. |
| 796 | Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum |
| 797 | invenio admirans numerum, matresque virosque, |
| 798 | collectam exsilio pubem, miserabile volgus. |
| 799 | Undique convenere, animis opibusque parati, |
| |
| 800 | in quascumque velim pelago deducere terras. |
| 801 | Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae |
| 802 | ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant |
| 803 | limina portarum, nec spes opis ulla dabatur; |
| 804 | cessi, et sublato montes genitore petivi. |
| |