Liber I
|
| 1 | Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris |
| 2 | Italiam, fato profugus, Laviniaque venit |
| 3 | litora, multum ille et terris iactatus et alto |
| 4 | vi superum saevae memorem Iunonis ob iram; |
| |
| 5 | multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, |
| 6 | inferretque deos Latio, genus unde Latinum, |
| 7 | Albanique patres, atque altae moenia Romae. |
| 8 | Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, |
| 9 | quidve dolens, regina deum tot volvere casus |
| |
| 10 | insignem pietate virum, tot adire labores |
| 11 | impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? |
| 12 | Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, |
| 13 | Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe |
| 14 | ostia, dives opum studiisque asperrima belli; |
| |
| 15 | quam Iuno fertur terris magis omnibus unam |
| 16 | posthabita coluisse Samo; hic illius arma, |
| 17 | hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, |
| 18 | si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. |
| 19 | Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci |
| |
| 20 | audierat, Tyrias olim quae verteret arces; |
| 21 | hinc populum late regem belloque superbum |
| 22 | venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. |
| 23 | Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, |
| 24 | prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis -- |
| |
| 25 | necdum etiam causae irarum saevique dolores |
| 26 | exciderant animo: manet alta mente repostum |
| 27 | iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, |
| 28 | et genus invisum, et rapti Ganymedis honores. |
| 29 | His accensa super, iactatos aequore toto |
| |
| 30 | Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, |
| 31 | arcebat longe Latio, multosque per annos |
| 32 | errabant, acti fatis, maria omnia circum. |
| 33 | Tantae molis erat Romanam condere gentem! |
| 34 | Vix e conspectu Siculae telluris in altum |
| |
| 35 | vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, |
| 36 | cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus, |
| 37 | haec secum: Mene incepto desistere victam, |
| 38 | nec posse Italia Teucrorum avertere regem? |
| 39 | Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem |
| |
| 40 | Argivom atque ipsos potuit submergere ponto, |
| 41 | unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? |
| 42 | Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, |
| 43 | disiecitque rates evertitque aequora ventis, |
| 44 | illum expirantem transfixo pectore flammas |
| |
| 45 | turbine corripuit scopuloque infixit acuto. |
| 46 | Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque |
| 47 | et soror et coniunx, una cum gente tot annos |
| 48 | bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret |
| 49 | praeterea, aut supplex aris imponet honorem? |
| |
| 50 | Talia flammato secum dea corde volutans |
| 51 | nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, |
| 52 | Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro |
| 53 | luctantes ventos tempestatesque sonoras |
| 54 | imperio premit ac vinclis et carcere frenat. |
| |
| 55 | Illi indignantes magno cum murmure montis |
| 56 | circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce |
| 57 | sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. |
| 58 | Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum |
| 59 | quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. |
| |
| 60 | Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, |
| 61 | hoc metuens, molemque et montis insuper altos |
| 62 | imposuit, regemque dedit, qui foedere certo |
| 63 | et premere et laxas sciret dare iussus habenas. |
| 64 | Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: |
| |
| 65 | Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex |
| 66 | et mulcere dedit fluctus et tollere vento, |
| 67 | gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, |
| 68 | Ilium in Italiam portans victosque Penates: |
| 69 | incute vim ventis submersasque obrue puppes, |
| |
| 70 | aut age diversos et disiice corpora ponto. |
| 71 | Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, |
| 72 | quarum quae forma pulcherrima Deiopea, |
| 73 | conubio iungam stabili propriamque dicabo, |
| 74 | omnis ut tecum meritis pro talibus annos |
| |
| 75 | exigat, et pulchra faciat te prole parentem. |
| 76 | Aeolus haec contra: Tuus, O regina, quid optes |
| 77 | explorare labor; mihi iussa capessere fas est. |
| 78 | Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque |
| 79 | concilias, tu das epulis accumbere divom, |
| |
| 80 | nimborumque facis tempestatumque potentem. |
| 81 | Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem |
| 82 | impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, |
| 83 | qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. |
| 84 | Incubuere mari, totumque a sedibus imis |
| |
| 85 | una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis |
| 86 | Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. |
| 87 | Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. |
| 88 | Eripiunt subito nubes caelumque diemque |
| 89 | Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. |
| |
| 90 | Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, |
| 91 | praesentemque viris intentant omnia mortem. |
| 92 | Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra: |
| 93 | ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas |
| 94 | talia voce refert: O terque quaterque beati, |
| |
| 95 | quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis |
| 96 | contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis |
| 97 | Tydide! Mene Iliacis occumbere campis |
| 98 | non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, |
| 99 | saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens |
| |
| 100 | Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis |
| 101 | scuta virum galeasque et fortia corpora volvit? |
| 102 | Talia iactanti stridens Aquilone procella |
| 103 | velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. |
| 104 | Franguntur remi; tum prora avertit, et undis |
| |
| 105 | dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. |
| 106 | Hi summo in flucta pendent; his unda dehiscens |
| 107 | terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis. |
| 108 | Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet -- |
| 109 | saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras -- |
| |
| 110 | dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto |
| 111 | in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu, |
| 112 | inliditque vadis atque aggere cingit harenae. |
| 113 | Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, |
| 114 | ipsius ante oculos ingens a vertice pontus |
| |
| 115 | in puppim ferit: excutitur pronusque magister |
| 116 | volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem |
| 117 | torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex. |
| 118 | Adparent rari nantes in gurgite vasto, |
| 119 | arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas. |
| |
| 120 | Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati, |
| 121 | et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, |
| 122 | vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes |
| 123 | accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. |
| 124 | Interea magno misceri murmure pontum, |
| |
| 125 | emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis |
| 126 | stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto |
| 127 | prospiciens, summa placidum caput extulit unda. |
| 128 | Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem, |
| 129 | fluctibus oppressos Troas caelique ruina, |
| |
| 130 | nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. |
| 131 | Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: |
| 132 | Tantane vos generis tenuit fiducia vestri? |
| 133 | Iam caelum terramque meo sine numine, venti, |
| 134 | miscere, et tantas audetis tollere moles? |
| |
| 135 | Quos ego -- sed motos praestat componere fluctus. |
| 136 | Post mihi non simili poena commissa luetis. |
| 137 | Maturate fugam, regique haec dicite vestro: |
| 138 | non illi imperium pelagi saevumque tridentem, |
| 139 | sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, |
| |
| 140 | vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula |
| 141 | Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet. |
| 142 | Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, |
| 143 | collectasque fugat nubes, solemque reducit. |
| 144 | Cymothoe simul et Triton adnixus acuto |
| |
| 145 | detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti; |
| 146 | et vastas aperit syrtis, et temperat aequor, |
| 147 | atque rotis summas levibus perlabitur undas. |
| 148 | Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est |
| 149 | seditio, saevitque animis ignobile volgus, |
| |
| 150 | iamque faces et saxa volant -- furor arma ministrat; |
| 151 | tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem |
| 152 | conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; |
| 153 | ille regit dictis animos, et pectora mulcet, -- |
| 154 | sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam |
| |
| 155 | prospiciens genitor caeloque invectus aperto |
| 156 | flectit equos, curruque volans dat lora secundo. |
| 157 | Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu |
| 158 | contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. |
| 159 | Est in secessu longo locus: insula portum |
| |
| 160 | efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto |
| 161 | frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. |
| 162 | Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur |
| 163 | in caelum scopuli, quorum sub vertice late |
| 164 | aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis |
| |
| 165 | desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. |
| 166 | Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, |
| 167 | intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, |
| 168 | nympharum domus: hic fessas non vincula navis |
| 169 | ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. |
| |
| 170 | Huc septem Aeneas collectis navibus omni |
| 171 | ex numero subit; ac magno telluris amore |
| 172 | egressi optata potiuntur Troes harena, |
| 173 | et sale tabentis artus in litore ponunt. |
| 174 | Ac primum silici scintillam excudit Achates, |
| |
| 175 | succepitque ignem foliis, atque arida circum |
| 176 | nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. |
| 177 | Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma |
| 178 | expediunt fessi rerum, frugesque receptas |
| 179 | et torrere parant flammis et frangere saxo. |
| |
| 180 | Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem |
| 181 | prospectum late pelago petit, Anthea si quem |
| 182 | iactatum vento videat Phrygiasque biremis, |
| 183 | aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. |
| 184 | Navem in conspectu nullam, tris litore cervos |
| |
| 185 | prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur |
| 186 | a tergo, et longum per vallis pascitur agmen. |
| 187 | Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas |
| 188 | corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; |
| 189 | ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis |
| |
| 190 | cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem |
| 191 | miscet agens telis nemora inter frondea turbam; |
| 192 | nec prius absistit, quam septem ingentia victor |
| 193 | corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet. |
| 194 | Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. |
| |
| 195 | Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes |
| 196 | litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, |
| 197 | dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: |
| 198 | O socii -- neque enim ignari sumus ante malorum -- |
| 199 | O passi graviora, dabit deus his quoque finem. |
| |
| 200 | Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis |
| 201 | accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa |
| 202 | experti: revocate animos, maestumque timorem |
| 203 | mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit. |
| 204 | Per varios casus, per tot discrimina rerum |
| |
| 205 | tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas |
| 206 | ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. |
| 207 | Durate, et vosmet rebus servate secundis. |
| 208 | Talia voce refert, curisque ingentibus aeger |
| 209 | spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. |
| |
| 210 | Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; |
| 211 | tergora deripiunt costis et viscera nudant; |
| 212 | pars in frusta secant veribusque trementia figunt; |
| 213 | litore aena locant alii, flammasque ministrant. |
| 214 | Tum victu revocant vires, fusique per herbam |
| |
| 215 | implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. |
| 216 | Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, |
| 217 | amissos longo socios sermone requirunt, |
| 218 | spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, |
| 219 | sive extrema pati nec iam exaudire vocatos. |
| |
| 220 | Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, |
| 221 | nunc Amyci casum gemit et crudelia secum |
| 222 | fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. |
| 223 | Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo |
| 224 | despiciens mare velivolum terrasque iacentis |
| |
| 225 | litoraque et latos populos, sic vertice caeli |
| 226 | constitit, et Libyae defixit lumina regnis. |
| 227 | Atque illum talis iactantem pectore curas |
| 228 | tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis |
| 229 | adloquitur Venus: O qui res hominumque deumque |
| |
| 230 | aeternis regis imperiis, et fulmine terres, |
| 231 | quid meus Aeneas in te committere tantum, |
| 232 | quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, |
| 233 | cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? |
| 234 | Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, |
| |
| 235 | hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, |
| 236 | qui mare, qui terras omni dicione tenerent, |
| 237 | pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit? |
| 238 | Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas |
| 239 | solabar, fatis contraria fata rependens; |
| |
| 240 | nunc eadem fortuna viros tot casibus actos |
| 241 | insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? |
| 242 | Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, |
| 243 | Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus |
| 244 | regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, |
| |
| 245 | unde per ora novem vasto cum murmure montis |
| 246 | it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. |
| 247 | Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit |
| 248 | Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit |
| 249 | Troia; nunc placida compostus pace quiescit: |
| |
| 250 | nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, |
| 251 | navibus (infandum!) amissis, unius ob iram |
| 252 | prodimur atque Italis longe disiungimur oris. |
| 253 | Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis? |
| 254 | Olli subridens hominum sator atque deorum, |
| |
| 255 | voltu, quo caelum tempestatesque serenat, |
| 256 | oscula libavit natae, dehinc talia fatur: |
| 257 | Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum |
| 258 | fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini |
| 259 | moenia, sublimemque feres ad sidera caeli |
| |
| 260 | magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. |
| 261 | Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, |
| 262 | longius et volvens fatorum arcana movebo) |
| 263 | bellum ingens geret Italia, populosque feroces |
| 264 | contundet, moresque viris et moenia ponet, |
| |
| 265 | tertia dum Latio regnantem viderit aestas, |
| 266 | ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. |
| 267 | At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo |
| 268 | additur, -- Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, -- |
| 269 | triginta magnos volvendis mensibus orbis |
| |
| 270 | imperio explebit, regnumque ab sede Lavini |
| 271 | transferet, et longam multa vi muniet Albam. |
| 272 | Hic iam ter centum totos regnabitur annos |
| 273 | gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, |
| 274 | Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem. |
| |
| 275 | Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus |
| 276 | Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet |
| 277 | moenia, Romanosque suo de nomine dicet. |
| 278 | His ego nec metas rerum nec tempora pono; |
| 279 | imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno, |
| |
| 280 | quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, |
| 281 | consilia in melius referet, mecumque fovebit |
| 282 | Romanos rerum dominos gentemque togatam: |
| 283 | sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, |
| 284 | cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas |
| |
| 285 | servitio premet, ac victis dominabitur Argis. |
| 286 | Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, |
| 287 | imperium oceano, famam qui terminet astris, -- |
| 288 | Iulius, a magno demissum nomen Iulo. |
| 289 | Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, |
| |
| 290 | accipies secura; vocabitur hic quoque votis. |
| 291 | Aspera tum positis mitescent saecula bellis; |
| 292 | cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, |
| 293 | iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis |
| 294 | claudentur Belli portae; Furor impius intus, |
| |
| 295 | saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis |
| 296 | post tergum nodis, fremet horridus ore cruento. |
| 297 | Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, |
| 298 | ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces |
| 299 | hospitio Teucris, ne fati nescia Dido |
| |
| 300 | finibus arceret: volat ille per aera magnum |
| 301 | remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris. |
| 302 | Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni |
| 303 | corda volente deo; in primis regina quietum |
| 304 | accipit in Teucros animum mentemque benignam. |
| |
| 305 | At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, |
| 306 | ut primum lux alma data est, exire locosque |
| 307 | explorare novos, quas vento accesserit oras, |
| 308 | qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, |
| 309 | quaerere constituit, sociisque exacta referre |
| |
| 310 | Classem in convexo nemorum sub rupe cavata |
| 311 | arboribus clausam circum atque horrentibus umbris |
| 312 | occulit; ipse uno graditur comitatus Achate, |
| 313 | bina manu lato crispans hastilia ferro. |
| 314 | Cui mater media sese tulit obvia silva, |
| |
| 315 | virginis os habitumque gerens, et virginis arma |
| 316 | Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat |
| 317 | Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum. |
| 318 | Namque umeris de more habilem suspenderat arcum |
| 319 | venatrix, dederatque comam diffundere ventis, |
| |
| 320 | nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis. |
| 321 | Ac prior, Heus inquit iuvenes, monstrate mearum |
| 322 | vidistis si quam hic errantem forte sororum, |
| 323 | succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, |
| 324 | aut spumantis apri cursum clamore prementem. |
| |
| 325 | Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus: |
| 326 | Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum -- |
| 327 | O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus |
| 328 | mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe -- |
| 329 | an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una? -- |
| |
| 330 | sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem, |
| 331 | et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris |
| 332 | iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque |
| 333 | erramus, vento huc vastis et fluctibus acti: |
| 334 | multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra. |
| |
| 335 | Tum Venus: Haud equidem tali me dignor honore; |
| 336 | virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, |
| 337 | purpureoque alte suras vincire cothurno. |
| 338 | Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem; |
| 339 | sed fines Libyci, genus intractabile bello. |
| |
| 340 | Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, |
| 341 | germanum fugiens. Longa est iniuria, longae |
| 342 | ambages; sed summa sequar fastigia rerum. |
| 343 | Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri |
| 344 | Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, |
| |
| 345 | cui pater intactam dederat, primisque iugarat |
| 346 | ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat |
| 347 | Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. |
| 348 | Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum |
| 349 | impius ante aras, atque auri caecus amore, |
| |
| 350 | clam ferro incautum superat, securus amorum |
| 351 | germanae; factumque diu celavit, et aegram, |
| 352 | multa malus simulans, vana spe lusit amantem. |
| 353 | Ipsa sed in somnis inhumati venit imago |
| 354 | coniugis, ora modis attollens pallida miris, |
| |
| 355 | crudeles aras traiectaque pectora ferro |
| 356 | nudavit, caecumque domus scelus omne retexit. |
| 357 | Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, |
| 358 | auxiliumque viae veteres tellure recludit |
| 359 | thesauros, ignotum argenti pondus et auri. |
| |
| 360 | His commota fugam Dido sociosque parabat: |
| 361 | conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni |
| 362 | aut metus acer erat; navis, quae forte paratae, |
| 363 | corripiunt, onerantque auro: portantur avari |
| 364 | Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. |
| |
| 365 | Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis |
| 366 | moenia surgentemque novae Karthaginis arcem, |
| 367 | mercatique solum, facti de nomine Byrsam, |
| 368 | taurino quantum possent circumdare tergo. |
| 369 | Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, |
| |
| 370 | quove tenetis iter? Quaerenti talibus ille |
| 371 | suspirans, imoque trahens a pectore vocem: |
| 372 | O dea, si prima repetens ab origine pergam, |
| 373 | et vacet annalis nostrorum audire laborum, |
| 374 | ante diem clauso componat Vesper Olympo. |
| |
| 375 | Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris |
| 376 | Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos |
| 377 | forte sua Libycis tempestas adpulit oris. |
| 378 | Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates |
| 379 | classe veho mecum, fama super aethera notus. |
| |
| 380 | Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo. |
| 381 | Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor, |
| 382 | matre dea monstrante viam, data fata secutus; |
| 383 | vix septem convolsae undis Euroque supersunt. |
| 384 | Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, |
| |
| 385 | Europa atque Asia pulsus. Nec plura querentem |
| 386 | passa Venus medio sic interfata dolore est: |
| 387 | Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras |
| 388 | vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem. |
| 389 | Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer, |
| |
| 390 | Namque tibi reduces socios classemque relatam |
| 391 | nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam, |
| 392 | ni frustra augurium vani docuere parentes. |
| 393 | Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, |
| 394 | aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto |
| |
| 395 | turbabat caelo; nunc terras ordine longo |
| 396 | aut capere, aut captas iam despectare videntur: |
| 397 | ut reduces illi ludunt stridentibus alis, |
| 398 | et coetu cinxere polum, cantusque dedere, |
| 399 | haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum |
| |
| 400 | aut portum tenet aut pleno subit ostia velo. |
| 401 | Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum. |
| 402 | Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, |
| 403 | ambrosiaeque comae divinum vertice odorem |
| 404 | spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, |
| |
| 405 | et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem |
| 406 | adgnovit, tali fugientem est voce secutus: |
| 407 | Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis |
| 408 | iudis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram |
| 409 | non datur, ac veras audire et reddere voces? |
| |
| 410 | Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit: |
| 411 | at Venus obscuro gradientes aere saepsit, |
| 412 | et multo nebulae circum dea fudit amictu, |
| 413 | cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, |
| 414 | molirive moram, aut veniendi poscere causas. |
| |
| 415 | Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit |
| 416 | laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo |
| 417 | ture calent arae, sertisque recentibus halant. |
| 418 | Corripuere viam interea, qua semita monstrat. |
| 419 | Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi |
| |
| 420 | imminet, adversasque adspectat desuper arces. |
| 421 | Miratur molem Aeneas, magalia quondam, |
| 422 | miratur portas strepitumque et strata viarum. |
| 423 | Instant ardentes Tyrii pars ducere muros, |
| 424 | molirique arcem et manibus subvolvere saxa, |
| |
| 425 | pars optare locum tecto et concludere sulco. |
| 426 | [Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;] |
| 427 | hic portus alii effodiunt; hic alta theatris |
| 428 | fundamenta locant alii, immanisque columnas |
| 429 | rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris. |
| |
| 430 | Qualis apes aestate nova per florea rura |
| 431 | exercet sub sole labor, cum gentis adultos |
| 432 | educunt fetus, aut cum liquentia mella |
| 433 | stipant et dulci distendunt nectare cellas, |
| 434 | aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto |
| |
| 435 | ignavom fucos pecus a praesepibus arcent: |
| 436 | fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. |
| 437 | O fortunati, quorum iam moenia surgunt! |
| 438 | Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis. |
| 439 | Infert se saeptus nebula, mirabile dictu, |
| |
| 440 | per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli. |
| 441 | Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, |
| 442 | quo primum iactati undis et turbine Poeni |
| 443 | effodere loco signum, quod regia Iuno |
| 444 | monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello |
| |
| 445 | egregiam et facilem victu per saecula gentem. |
| 446 | Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido |
| 447 | condebat, donis opulentum et numine divae, |
| 448 | aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque |
| 449 | aere trabes, foribus cardo stridebat aenis. |
| |
| 450 | Hoc primum in luco nova res oblata timorem |
| 451 | leniit, hic primum Aeneas sperare salutem |
| 452 | ausus, et adflictis melius confidere rebus. |
| 453 | Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, |
| 454 | reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, |
| |
| 455 | artificumque manus inter se operumque laborem |
| 456 | miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, |
| 457 | bellaque iam fama totum volgata per orbem, |
| 458 | Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem. |
| 459 | Constitit, et lacrimans, Quis iam locus inquit Achate, |
| |
| 460 | quae regio in terris nostri non plena laboris? |
| 461 | En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi; |
| 462 | sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. |
| 463 | Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem. |
| 464 | Sic ait, atque animum pictura pascit inani, |
| |
| 465 | multa gemens, largoque umectat flumine voltum. |
| 466 | Namque videbat, uti bellantes Pergama circum |
| 467 | hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus, |
| 468 | hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. |
| 469 | Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis |
| |
| 470 | adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno |
| 471 | Tydides multa vastabat caede cruentus, |
| 472 | ardentisque avertit equos in castra, prius quam |
| 473 | pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. |
| 474 | Parte alia fugiens amissis Troilus armis, |
| |
| 475 | infelix puer atque impar congressus Achilli, |
| 476 | fertur equis, curruque haeret resupinus inani, |
| 477 | lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur |
| 478 | per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. |
| 479 | Interea ad templum non aequae Palladis ibant |
| |
| 480 | crinibus Iliades passis peplumque ferebant, |
| 481 | suppliciter tristes et tunsae pectora palmis; |
| 482 | diva solo fixos oculos aversa tenebat. |
| 483 | Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros, |
| 484 | exanimumque auro corpus vendebat Achilles. |
| |
| 485 | Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, |
| 486 | ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, |
| 487 | tendentemque manus Priamum conspexit inermis. |
| 488 | Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis, |
| 489 | Eoasque acies et nigri Memnonis arma. |
| |
| 490 | Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis |
| 491 | Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, |
| 492 | aurea subnectens exsertae cingula mammae, |
| 493 | bellatrix, audetque viris concurrere virgo. |
| 494 | Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, |
| |
| 495 | dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno, |
| 496 | regina ad templum, forma pulcherrima Dido, |
| 497 | incessit magna iuvenum stipante caterva. |
| 498 | Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi |
| 499 | exercet Diana choros, quam mille secutae |
| |
| 500 | hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram |
| 501 | fert umero, gradiensque deas supereminet omnis: |
| 502 | Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus: |
| 503 | talis erat Dido, talem se laeta ferebat |
| 504 | per medios, instans operi regnisque futuris. |
| |
| 505 | Tum foribus divae, media testudine templi, |
| 506 | saepta armis, solioque alte subnixa resedit. |
| 507 | Iura dabat legesque viris, operumque laborem |
| 508 | partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat: |
| 509 | cum subito Aeneas concursu accedere magno |
| |
| 510 | Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, |
| 511 | Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo |
| 512 | dispulerat penitusque alias avexerat oras. |
| 513 | Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates |
| 514 | laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras |
| |
| 515 | ardebant; sed res animos incognita turbat. |
| 516 | Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, |
| 517 | quae fortuna viris, classem quo litore linquant, |
| 518 | quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant, |
| 519 | orantes veniam, et templum clamore petebant. |
| |
| 520 | Postquam introgressi et coram data copia fandi, |
| 521 | axumus Ilioneus placido sic pectore coepit: |
| 522 | O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem |
| 523 | iustitiaque dedit gentis frenare superbas, |
| 524 | Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, |
| |
| 525 | oramus, prohibe infandos a navibus ignis, |
| 526 | parce pio generi, et propius res aspice nostras. |
| 527 | Non nos aut ferro Libycos populare Penatis |
| 528 | venimus, aut raptas ad litora vertere praedas; |
| 529 | non ea vis animo, nec tanta superbia victis. |
| |
| 530 | Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, |
| 531 | terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; |
| 532 | Oenotri coluere viri; nunc fama minores |
| 533 | Italiam dixisse ducis de nomine gentem. |
| 534 | Hic cursus fuit: |
| |
| 535 | cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion |
| 536 | in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris |
| 537 | perque undas, superante salo, perque invia saxa |
| 538 | dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris. |
| 539 | Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem |
| |
| 540 | permittit patria? Hospitio prohibemur harenae; |
| 541 | bella cient, primaque vetant consistere terra. |
| 542 | Si genus humanum et mortalia temnitis arma |
| 543 | at sperate deos memores fandi atque nefandi. |
| 544 | Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter, |
| |
| 545 | nec pietate fuit, nec bello maior et armis. |
| 546 | Quem si fata virum servant, si vescitur aura |
| 547 | aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, |
| 548 | non metus; officio nec te certasse priorem |
| 549 | poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes |
| |
| 550 | armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. |
| 551 | Quassatam ventis liceat subducere classem, |
| 552 | et silvis aptare trabes et stringere remos: |
| 553 | si datur Italiam, sociis et rege recepto, |
| 554 | tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; |
| |
| 555 | sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, |
| 556 | pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli, |
| 557 | at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, |
| 558 | unde huc advecti, regemque petamus Acesten. |
| 559 | Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant |
| |
| 560 | Dardanidae. |
| 561 | Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur: |
| 562 | Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. |
| 563 | Res dura et regni novitas me talia cogunt |
| 564 | moliri, et late finis custode tueri. |
| |
| 565 | Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, |
| 566 | virtutesque virosque, aut tanti incendia belli? |
| 567 | Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni, |
| 568 | nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe. |
| 569 | Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva, |
| |
| 570 | sive Erycis finis regemque optatis Acesten, |
| 571 | auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo. |
| 572 | Voltis et his mecum pariter considere regnis; |
| 573 | urbem quam statuo vestra est, subducite navis; |
| 574 | Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. |
| |
| 575 | Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem |
| 576 | adforet Aeneas! Equidem per litora certos |
| 577 | dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, |
| 578 | si quibus eiectus silvis aut urbibus errat. |
| 579 | His animum arrecti dictis et fortis Achates |
| |
| 580 | et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem |
| 581 | ardebant. Prior Aenean compellat Achates: |
| 582 | Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? |
| 583 | omnia tuta vides, classem sociosque receptos. |
| 584 | Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi |
| |
| 585 | submersum; dictis respondent cetera matris. |
| 586 | Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente |
| 587 | scindit se nubes et in aethera purgat apertum. |
| 588 | Restitit Aeneas claraque in luce refulsit, |
| 589 | os umerosque deo similis; namque ipsa decoram |
| |
| 590 | caesariem nato genetrix lumenque iuventae |
| 591 | purpureum et laetos oculis adflarat honores: |
| 592 | quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo |
| 593 | argentum Pariusve lapis circumdatur auro. |
| 594 | Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente |
| |
| 595 | improvisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum, |
| 596 | Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis. |
| 597 | O sola infandos Troiae miserata labores, |
| 598 | quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque |
| 599 | omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, |
| |
| 600 | urbe, domo, socias, grates persolvere dignas |
| 601 | non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est |
| 602 | gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. |
| 603 | Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid |
| 604 | usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, |
| |
| 605 | praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt |
| 606 | saecula? Qui tanti talem genuere parentes? |
| 607 | In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae |
| 608 | lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, |
| 609 | semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, |
| |
| 610 | quae me cumque vocant terrae. Sic fatus, amicum |
| 611 | Ilionea petit dextra, laevaque Serestum, |
| 612 | post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. |
| 613 | Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, |
| 614 | casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est: |
| |
| 615 | Quis te, nate dea, per tanta pericula casus |
| 616 | insequitur? Quae vis immanibus applicat oris? |
| 617 | Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae |
| 618 | alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? |
| 619 | Atque equidem Teucrum memini Sidona venire |
| |
| 620 | finibus expulsum patriis, nova regna petentem |
| 621 | auxilio Beli; genitor tum Belus opimam |
| 622 | vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat. |
| 623 | Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis |
| 624 | Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. |
| |
| 625 | Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, |
| 626 | seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat. |
| 627 | Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris. |
| 628 | Me quoque per multos similis fortuna labores |
| 629 | iactatam hac demum voluit consistere terra. |
| |
| 630 | Non ignara mali, miseris succurrere disco. |
| 631 | Sic memorat; simul Aenean in regia ducit |
| 632 | tecta, simul divom templis indicit honorem. |
| 633 | Nec minus interea sociis ad litora mittit |
| 634 | viginti tauros, magnorum horrentia centum |
| |
| 635 | terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, |
| 636 | munera laetitiamque dii. |
| 637 | At domus interior regali splendida luxu |
| 638 | instruitur, mediisque parant convivia tectis: |
| 639 | arte laboratae vestes ostroque superbo, |
| |
| 640 | ingens argentum mensis, caelataque in auro |
| 641 | fortia facta patrum, series longissima rerum |
| 642 | per tot ducta viros antiqua ab origine gentis. |
| 643 | Aeneas (neque enim patrius consistere mentem |
| 644 | passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, |
| |
| 645 | Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; |
| 646 | omnis in Ascanio cari stat cura parentis. |
| 647 | Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, |
| 648 | ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, |
| 649 | et circumtextum croceo velamen acantho, |
| |
| 650 | ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, |
| 651 | Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, |
| 652 | extulerat, matris Ledae mirabile donum: |
| 653 | praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, |
| 654 | maxima natarum Priami, colloque monile |
| |
| 655 | bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. |
| 656 | Haec celerans ita ad naves tendebat Achates. |
| 657 | At Cytherea novas artes, nova pectore versat |
| 658 | Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido |
| 659 | pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem |
| |
| 660 | incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; |
| 661 | quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; |
| 662 | urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. |
| 663 | Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: |
| 664 | Nate, meae vires, mea magna potentia solus, |
| |
| 665 | nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, |
| 666 | ad te confugio et supplex tua numina posco. |
| 667 | Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum |
| 668 | litora iactetur odiis Iunonis iniquae, |
| 669 | nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. |
| |
| 670 | Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur |
| 671 | vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant |
| 672 | hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum. |
| 673 | Quocirca capere ante dolis et cingere flamma |
| 674 | reginam meditor, ne quo se numine mutet, |
| |
| 675 | sed magno Aeneae mecum teneatur amore. |
| 676 | Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. |
| 677 | Regius accitu cari genitoris ad urbem |
| 678 | Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, |
| 679 | dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae: |
| |
| 680 | hunc ego sopitum somno super alta Cythera |
| 681 | aut super Idalium sacrata sede recondam, |
| 682 | ne qua scire dolos mediusve occurrere possit. |
| 683 | Tu faciem illius noctem non amplius unam |
| 684 | falle dolo, et notos pueri puer indue voltus, |
| |
| 685 | ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido |
| 686 | regalis inter mensas laticemque Lyaeum, |
| 687 | cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, |
| 688 | occultum inspires ignem fallasque veneno. |
| 689 | Paret Amor dictis carae genetricis, et alas |
| |
| 690 | exuit, et gressu gaudens incedit Iuli. |
| 691 | At Venus Ascanio placidam per membra quietem |
| 692 | inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos |
| 693 | Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum |
| 694 | floribus et dulci adspirans complectitur umbra. |
| |
| 695 | Iamque ibat dicto parens et dona Cupido |
| 696 | regia portabat Tyriis, duce laetus Achate. |
| 697 | Cum venit, aulaeis iam se regina superbis |
| 698 | aurea composuit sponda mediamque locavit. |
| 699 | Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus |
| |
| 700 | conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. |
| 701 | Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris |
| 702 | expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis. |
| 703 | Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam |
| 704 | cura penum struere, et flammis adolere Penatis; |
| |
| 705 | centum aliae totidemque pares aetate ministri, |
| 706 | qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. |
| 707 | Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes |
| 708 | convenere, toris iussi discumbere pictis. |
| 709 | Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum |
| |
| 710 | flagrantisque dei voltus simulataque verba, |
| 711 | [pallamque et pictum croceo velamen acantho.] |
| 712 | Praecipue infelix, pesti devota futurae, |
| 713 | expleri mentem nequit ardescitque tuendo |
| 714 | Phoenissa, et pariter puero donisque movetur. |
| |
| 715 | Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit |
| 716 | et magnum falsi implevit genitoris amorem, |
| 717 | reginam petit haec oculis, haec pectore toto |
| 718 | haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido, |
| 719 | insidat quantus miserae deus; at memor ille |
| |
| 720 | matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum |
| 721 | incipit, et vivo temptat praevertere amore |
| 722 | iam pridem resides animos desuetaque corda. |
| 723 | Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, |
| 724 | crateras magnos statuunt et vina coronant. |
| |
| 725 | Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant |
| 726 | atria; dependent lychni laquearibus aureis |
| 727 | incensi, et noctem flammis funalia vincunt. |
| 728 | Hic regina gravem gemmis auroque poposcit |
| 729 | implevitque mero pateram, quam Belus et omnes |
| |
| 730 | a Belo soliti; tum facta silentia tectis: |
| 731 | Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, |
| 732 | hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis |
| 733 | esse velis, nostrosque huius meminisse minores. |
| 734 | Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno; |
| |
| 735 | et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes. |
| 736 | Dixit, et in mensam laticum libavit honorem, |
| 737 | primaque, libato, summo tenus attigit ore, |
| 738 | tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit |
| 739 | spumantem pateram, et pleno se proluit auro |
| |
| 740 | post alii proceres. Cithara crinitus Iopas |
| 741 | personat aurata, docuit quem maximus Atlas. |
| 742 | Hic canit errantem lunam solisque labores; |
| 743 | unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes; |
| 744 | Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones; |
| |
| 745 | quid tantum Oceano properent se tinguere soles |
| 746 | hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. |
| 747 | Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. |
| 748 | Nec non et vario noctem sermone trahebat |
| 749 | infelix Dido, longumque bibebat amorem, |
| |
| 750 | multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; |
| 751 | nunc quibus Aurorae venisset filius armis, |
| 752 | nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. |
| 753 | Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis |
| 754 | insidias, inquit, Danaum, casusque tuorum, |
| |
| 755 | erroresque tuos; nam te iam septima portat |
| 756 | omnibus errantem terris et fluctibus aestas. |