Vergilius, Aeneis
Edition: J. B. Greenough, 1900

Liber XI

1 Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
2 Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
3 praecipitant curae turbataque funere mens est,
4 vota deum primo victor solvebat Eoo.
5 Ingentem quercum decisis undique ramis
6 constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
7 Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,
8 bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas
9 telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum
10 perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae
11 subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
12 Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
13 turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
14 Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
15 quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo
16 primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
17 Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
18 Arma parate animis et spe praesumite bellum,
19 nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa
20 adnuerint superi pubemque educere castris,
21 impediat segnisve metu sententia tardet.
22 Interea socios inhumataque corpora terrae
23 mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
24 Ite, ait, egregias animas, quae sanguine nobis
25 hanc patriam peperere suo, decorate supremis
26 muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem
27 mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
28 abstulit atra dies et funere mersit acerbo.
29 Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,
30 corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
31 servabat senior, qui Parrhasio Evandro
32 armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
33 tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
34 Circum omnis famulumque manus Troianaque turba
35 et maestum Iliades crinem de more solutae.
36 Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,
37 ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
38 pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
39 Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
40 ut vidit levique patens in pectore vulnus
41 cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.
42 Tene, inquit, miserande puer, cum laeta veniret,
43 invidit Fortuna mihi, ne regna videres
44 nostra neque ad sedes victor veherere paternas?
45 Non haec Evandro de te promissa parenti
46 discedens dederam, cum me complexus euntem
47 mitteret in magnum imperium metuensque moneret
48 acris esse viros, cum dura proelia gente.
49 Et nunc ille quidem spe multum captus inani
50 fors et vota facit cumulatque altaria donis:
51 nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
52 debentem vano maesti comitamur honore.
53 Infelix, nati funus crudele videbis!
54 Hi nostri reditus expectatique triumphi!
55 Haec mea magna fides! At non, Evandre, pudendis
56 vulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum
57 optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum
58 praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!
59 Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
60 imperat et toto lectos ex agmine mittit
61 mille viros, qui supremum comitentur honorem
62 intersintque patris lacrimis, solacia luctus
63 exigua ingentis, misero sed debita patri.
64 Haud segnes alii crates et molle feretrum
65 arbuteis texunt virgis et vimine querno
66 exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
67 Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt,
68 qualem virgineo demessum pollice florem
69 seu mollis violae seu languentis hyacinthi,
70 cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit:
71 non iam mater alit tellus viresque ministrat.
72 Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis
73 extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
74 ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
75 fecerat et tenui telas discreverat auro.
76 Harum unam iuveni supremum maestus honorem
77 induit arsurasque comas obnubit amictu,
78 multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
79 aggerat et longo praedam iubet ordine duci.
80 Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.
81 Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
82 inferias, caeso sparsuros sanguine flammas,
83 indutosque iubet truncos hostilibus armis
84 ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
85 Ducitur infelix aevo confectus Acoetes:
86 pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora
87 sternitur et toto proiectus corpore terrae.
88 Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
89 Post bellator equus positis insignibus Aethon
90 it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.
91 Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
92 victor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur
93 Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.
94 Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
95 substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:
96 Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
97 fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,
98 aeternumque vale. Nec plura effatus ad altos
99 tendebat muros gressumque in castra ferebat.
100 Iamque oratores aderant ex urbe Latina,
101 velati ramis oleae veniamque rogantes:
102 corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
103 redderet ac tumulo sineret succedere terrae;
104 nullum cum victis certamen et aethere cassis;
105 parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
106 Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis
107 prosequitur venia et verbis haec insuper addit:
108 Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,
109 implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
110 Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis
111 oratis? Equidem et vivis concedere vellem.
112 Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
113 nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit
114 hospitia et Turni potius se credidit armis.
115 Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.
116 Si bellum finire manu, si pellere Teucros
117 apparat, his mecum decuit concurrere telis:
118 vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
119 Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.
120 Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes
121 conversique oculos inter se atque ora tenebant.
122 Tum senior semperque odiis et crimine Drances
123 infensus iuveni Turno sic ore vicissim
124 orsa refert: O fama ingens, ingentior armis
125 vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
126 Iustitiaene prius mirer belline laborum?
127 Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem
128 et te, siqua viam dederit fortuna, Latino
129 iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.
130 Quin et fatalis murorum attollere moles
131 saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.
132 Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.
133 Bis senos pepigere dies et pace sequestra
134 per silvas Teucri mixtique inpune Latini
135 erravere iugis. Ferro sonat alta bipenni
136 fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
137 robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
138 nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
139 Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
140 Evandrum Evandrique domos et moenia replet,
141 quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
142 Arcades ad portas ruere et de more vetusto
143 funereas rapuere faces; lucet via longo
144 ordine flammarum et late discriminat agros.
145 Contra turba Phrygum veniens plangentia iungit
146 agmina. Quae postquam matres succedere tectis
147 viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
148 At non Evandrum potis est vis ulla tenere,
149 sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto
150 procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,
151 et via vix tandem vocis laxata dolore est.
152 Non haec, O Palla, dederas promissa parenti,
153 cautius ut saevo velles te credere Marti;
154 haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis
155 et praedulce decus primo certamine posset.
156 Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui
157 dura rudimenta et nulli exaudita deorum
158 vota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx,
159 felix morte tua neque in hunc servata dolorem!
160 Contra ego vivendo vici mea fata, superstes
161 restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
162 obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem
163 atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret,
164 nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
165 iunximus hospitio dextras: sors ista senectae
166 debita erat nostrae. Quod si immatura manebat
167 mors natum, caesis Volscorum milibus ante
168 ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
169 Quin ego non alio digner te funere, Palla,
170 quam pius Aeneas [et quam magni Phryges et quam
171 Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.]
172 Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto:
173 tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
174 esset par aetas et idem si robur ab annis,
175 Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?
176 Vadite et haec memores regi mandata referte:
177 quod vitam moror invisam Pallante perempto,
178 dextera causa tua est, Turnum natoque patrique
179 quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
180 fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero,
181 nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.
182 Aurora interea miseris mortalibus almam
183 extulerat lucem, referens opera atque labores:
184 iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon
185 constituere pyras. Huc corpora quisque suorum
186 more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
187 conditur in tenebras altum caligine caelum.
188 Ter circum accensos cincti fulgentibus armis
189 decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
190 lustravere in equis ululatusque ore dedere;
191 spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma:
192 it caelo clamorque virum clangorque tubarum.
193 Hic alii spolia occisis derepta Latinis
194 coniciunt igni, galeas ensesque decoros
195 frenaque ferventisque rotas; pars munera nota,
196 ipsorum clipeos et non felicia tela.
197 Multa boum circa mactantur corpora Morti,
198 saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
199 in flammam iugulant pecudes. Tum litore toto
200 ardentis spectant socios semustaque servant
201 busta neque avelli possunt, nox umida donec
202 invertit caelum stellis ardentibus aptum.
203 Nec minus et miseri diversa in parte Latini
204 innumeras struxere pyras, et corpora partim
205 multa virum terrae infodiunt avectaque partim
206 finitimos tollunt in agros urbique remittunt,
207 cetera confusaeque ingentem caedis acervum
208 nec numero nec honore cremant: tunc undique vasti
209 certatim crebris conlucent ignibus agri.
210 Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram:
211 maerentes altum cinerem et confusa ruebant
212 ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
213 Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,
214 praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
215 Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum
216 pectora maerentum puerique parentibus orbi
217 dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos:
218 ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
219 qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
220 ingravat haec saevus Drances solumque vocari
221 testatur, solum posci in certamina Turnum.
222 Multa simul contra variis sententia dictis
223 pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
224 multa virum meritis sustentat fama tropaeis.
225 Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,
226 ecce super maesti magna Diomedis ab urbe
227 legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
228 tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
229 nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis
230 quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum.
231 Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
232 Fatalem Aenean manifesto numine ferri
233 admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
234 Ergo concilium magnum primosque suorum
235 imperio accitos alta intra limina cogit.
236 olli convenere fluuntque ad regia plenis
237 tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo
238 et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
239 Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos,
240 quae referant, fari iubet et responsa reposcit
241 ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,
242 et Venulus dicto parens ita farier infit:
243 Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra
244 atque iter emensi casus superavimus omnis
245 contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.
246 Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
247 victor Gargani condebat Iapygis agris.
248 Postquam introgressi et coram data copia fandi,
249 munera praeferimus, nomen patriamque docemus,
250 qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.
251 Auditis ille haec placido sic reddidit ore:
252 O fortunatae gentes, Saturnia regna,
253 antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
254 sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
255 Quicumque Iliacos ferro violavimus agros,
256 mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis,
257 quos Simois premat ille viros, infanda per orbem
258 supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
259 vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervae
260 sidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus.
261 Militia ex illa diversum ad litus abacti
262 Atrides Protei Menelaus adusque columnas
263 exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.
264 Regna Neoptolemi referam versosque penates
265 Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?
266 Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom
267 coniugis infandae prima inter limina dextra
268 oppetiit: devictam Asiam subsedit adulter.
269 Invidisse deos, patriis ut redditus aris
270 coniugium optatum et pulchram Calydona viderem?
271 Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,
272 et socii amissi petierunt aethera pennis
273 fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum
274 supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent.
275 Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt
276 tempore, cum ferro caelestia corpora demens
277 adpetii et Veneris violavi volnere dextram.
278 Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas:
279 nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
280 Pergama, nec veterum memini laetorve malorum.
281 Munera, quae patriis ad me portatis ab oris,
282 vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra
283 contulimusque manus: experto credite, quantus
284 in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
285 Si duo praeterea talis Idaea tulisset
286 terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
287 Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.
288 Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
289 Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
290 haesit et in decimum vestigia rettulit annum.
291 Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis
292 hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae,
293 qua datur; ast armis concurrant arma cavete.
294 Et responsa simul quae sint, rex optime, regis
295 audisti et quae sit magno sententia bello.
296 Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
297 Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur
298 cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
299 vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
300 Ut primum placati animi et trepida ora quierunt,
301 praefatus divos solio rex infit ab alto:
302 Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
303 et vellem et fuerat melius, non tempore tali
304 cogere concilium. cum muros adsidet hostis.
305 Bellum importunum, cives, cum gente deorum
306 invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
307 proelia: nec victi possunt absistere ferro.
308 Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis,
309 ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis;
310 cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,
311 ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
312 Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus
313 esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
314 Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti
315 expediam et paucis, animos adhibete, docebo.
316 Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
317 longus in occasum, finis super usque Sicanos;
318 Aurunci Rutulique serunt et vomere duros
319 exercent colles atque horum asperrima pascunt.
320 Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis
321 cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
322 dicamus leges sociosque in regna vocemus.
323 Considant, si tantus amor, et moenia condant.
324 Sin alios finis aliamque capessere gentem
325 est animus possuntque solo decedere nostro:
326 bis denas Italo texamus robore navis
327 seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam
328 materies, ipsi numerumque modumque carinis
329 praecipiant, nos aera manus navalia demus.
330 Praeterea qui dicta ferant et foedera firment
331 centum oratores prima de gente Latinos
332 ire placet pacisque manu praetendere ramos,
333 munera portantis aurique eborisque talenta
334 et sellam regni trabeamque insignia nostri.
335 Consulite in medium et rebus succurrite fessis.
336 Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
337 obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,
338 largus opum et lingua melior, sed frigida bello
339 dextera, consiliis habitus non futilis auctor,
340 seditione potens (genus huic materna superbum
341 nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
342 surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
343 Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
344 consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur,
345 quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.
346 Det libertatem fandi flatusque remittat
347 cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
348 (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
349 lumina tot cecidisse ducum totamque videmus
350 consedisse urbem luctu, dum Troia temptat
351 castra fugae fidens et caelum territat armis.
352 Unum etiam donis istis, quae plurima mitti
353 Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
354 adicias nec te ullius violentia vincat,
355 quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
356 des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
357 Quod si tantus habet mentes et pectora terror,
358 ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:
359 cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
360 Quid miseros totiens in aperta pericula cives
361 proicis, O Latio caput horum et causa malorum?
362 Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes,
363 Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
364 Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse
365 nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum,
366 pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi
367 vidimus ingentis et desolavimus agros.
368 Aut si fama movet, si tantum pectore robur
369 concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
370 aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
371 Scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
372 nos animae viles, inhumata infletaque turba,
373 sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi vis,
374 si patrii quid Martis habes, illum aspice contra,
375 qui vocat.
376 Talibus exarsit dictis violentia Turni;
377 dat gemitum rumpitque has imo pectore voces
378 Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi
379 tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis
380 primus ades. Sed non replenda est curia verbis,
381 quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
382 agger murorum nec inundant sanguine fossae.
383 Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris
384 argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
385 Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis
386 insignis agros. Possit quid vivida virtus,
387 experiare licet; nec longe scilicet hostes
388 quaerendi nobis: circumstant undique muros.
389 Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors
390 ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis
391 semper erit?
392 Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum
393 arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
394 sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit
395 procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?
396 Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
397 et quos mille die victor sub Tartara misi,
398 inclusus muris hostilique aggere saeptus.
399 "Nulla salus bello." Capiti cane talia, demens,
400 Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno
401 ne cessa turbare metu atque extollere vires
402 gentis bis victae, contra premere arma Latini.
403 Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,
404 nunc et Tydides et Larissaeus Achilles,
405 amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.
406 Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit
407 artificis scelus et formidine crimen acerbat.
408 Numquam animam talem dextra hac, absiste moveri,
409 amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.
410 Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.
411 Si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
412 si tam deserti sumus et semel agmine verso
413 funditus occidimus neque habet Fortuna regressum?
414 oremus pacem et dextras tendamus inertis.
415 Quamquam O, si solitae quicquam virtutis adesset!
416 Ille mihi ante alios fortunatusque laborum
417 egregiusque animi, qui, nequid tale videret,
418 procubuit moriens et humum semel ore momordit.
419 Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus
420 auxilioque urbes Italae populique supersunt,
421 sin et Troianis cum multo gloria venit
422 sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis
423 tempestas: cur indecores in limine primo
424 deficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus?
425 Multa dies variisque labor mutabilis aevi
426 rettulit in melius, multos alterna revisens
427 lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
428 Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:
429 at Messapus erit felixque Tolumnius et quos
430 tot populi misere duces, nec parva sequetur
431 gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
432 Est et Volscorum egregia de gente Camilla,
433 agmen agens equitum et florentis aere catervas.
434 Quod si me solum Teucri in certamina poscunt
435 idque placet tantumque bonis communibus obsto,
436 non adeo has exosa manus Victoria fugit,
437 ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
438 Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem
439 factaque Vulcani manibus paria induat arma
440 ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino
441 Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
442 devovi. Solum Aeneas vocat: et vocet oro,
443 nec Drances potius, sive est haec ira deorum,
444 morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.
445 Illi haec inter se dubiis de rebus agebant
446 certantes; castra Aeneas aciemque movebat:
447 nuntius ingenti per regia tecta tumultu
448 ecce ruit magnisque urbem terroribus implet,
449 instructos acie Tiberino a flumine Teucros
450 Tyrrhenamque manum totis descendere campis.
451 Extemplo turbati animi concussaque vulgi
452 pectora et adrectae stimulis haud mollibus irae.
453 Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,
454 flent maesti mussantque patres. Hic undique clamor
455 dissensu vario magnus se tollit in auras
456 haud secus atque alto in luco cum forte catervae
457 consedere avium piscosove amne Padusae
458 dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
459 Immo, ait, O cives adrepto tempore, Turnus,
460 cogite concilium et pacem laudate sedentes:
461 illi armis in regna ruunt. Nec plura locutus
462 corripuit sese et tectis citus extulit altis.
463 Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos,
464 duc, ait, et Rutulos. Equitem Messapus in armis
465 et cum fratre Coras latis diffundite campis.
466 Pars aditus urbis firmet turrisque capessat,
467 cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.
468 Ilicet in muros tota discurritur urbe.
469 Consilium ipse pater et magna incepta Latinus
470 deserit ac tristi turbatus tempore differt
471 multaque se incusat, qui non adceperit ultro
472 Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi.
473 Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque
474 subvectant. Bello dat signum rauca cruentum
475 bucina. Tum muros varia cinxere corona
476 matronae puerique: vocat labor ultimus omnis.
477 Nec non ad templum summasque ad Palladis arces
478 subvehitur magna matrum regina caterva
479 dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,
480 causa mali tanti, oculos deiecta decoros.
481 Succedunt matres et templum ture vaporant
482 et maestas alto fundunt de limine voces:
483 Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,
484 frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum
485 pronum sterne solo portisque effunde sub altis.
486 Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.
487 Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis
488 horrebat squamis surasque incluserat auro,
489 tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem
490 fulgebatque alta decurrens aureus arce,
491 exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:
492 qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis
493 tandem liber equus campoque potitus aperto
494 aut ille in pastus armentaque tendit equarum
495 aut adsuetus aquae perfundi flumine noto
496 emicat adrectisque fremit cervicibus alte
497 luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.
498 Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla
499 occurrit portisque ab equo regina sub ipsis
500 desiluit, quam tota cohors imitata relictis
501 ad terram defluxit equis; tum talia fatur:
502 Turne, sui merito siqua est fiducia forti,
503 audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae
504 solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.
505 Me sine prima manu temptare pericula belli
506 tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.
507 Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus:
508 O decus Italiae virgo, quas dicere grates
509 quasve referre parem? Sed nunc, est omnia quando
510 iste animus supra, mecum partire laborem.
511 Aeneas, ut fama fidem missique reportant
512 exploratores, equitum levia improbus arma
513 praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis
514 per deserta iugo superans adventat ad urbem.
515 Furta paro belli convexo in tramite silvae?
516 ut bivias armato obsidam milite fauces.
517 Tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;
518 tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae
519 Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.
520 Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis
521 hortatur sociosque duces et pergit in hostem.
522 Est curvo anfractu valles, adcommoda fraudi
523 armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
524 urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit
525 angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.
526 Hanc super in speculis summoque in vertice montis
527 planities ignota iacet tutique receptus,
528 seu dextra laevaque velis occurrere pugnae,
529 sive instare iugis et grandia volvere saxa.
530 Huc iuvenis nota fertur regione viarum
531 arripuitque locum et silvis insedit iniquis.
532 Velocem interea superis in sedibus Opim,
533 unam ex virginibus sociis sacraque caterva,
534 compellabat et has tristis Latonia voces
535 ore dabat: Graditur bellum ad crudele Camilla,
536 O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,
537 cara mihi ante alias. Neque enim novus iste Dianae
538 venit amor subitaque animum dulcedine movit.
539 Pulsus ob invidiam regno viresque superbas
540 Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe,
541 infantem fugiens media inter proelia belli
542 sustulit exsilio comitem matrisque vocavit
543 nomine Casmillae mutata parte Camillam.
544 Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
545 solorum nemorum: tela undique saeva premebant
546 et circumfuso volitabant milite Volsci.
547 Ecce fugae medio summis Amasenus abundans
548 spumabat ripis: tantus se nubibus imber
549 ruperat. Ille, innare parans, infantis amore
550 tardatur caroque oneri timet. Omnia secum
551 versanti subito vix haec sententia sedit.
552 Telum immane manu valida quod forte gerebat
553 bellator, solidum nodis et robore cocto,
554 huic natam, libro et silvestri subere clausam,
555 implicat atque habilem mediae circumligat hastae;
556 quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
557 Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,
558 ipse pater famulam voveo; tua prima per auras
559 tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor,
560 diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.
561 Dixit et adducto contortum hastile lacerto
562 immittit: sonuere undae, rapidum super amnem
563 infelix fugit in iaculo stridente Camilla.
564 At Metabus, magna propius iam urgente caterva,
565 dat sese fluvio atque hastam cum virgine victor
566 gramineo donum Triviae de caespite vellit.
567 Non illum tectis ullae, non moenibus urbes
568 accepere neque ipse manus feritate dedisset:
569 pastorum et solis exegit montibus aevom.
570 Hic natam in dumis interque horrentia lustra
571 armentalis equae mammis et lacte ferino
572 nutribat, teneris immulgens ubera labris.
573 Utque pedum primis infans vestigia plantis
574 institerat, iaculo palmas armavit acuto
575 spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum.
576 Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae
577 tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
578 Tela manu iam tum tenera puerilia torsit
579 et fundam tereti circum caput egit habena
580 Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem.
581 Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres
582 optavere nurum: sola contenta Diana
583 aeternum telorum et virginitatis amorem
584 intemerata colit. Vellem haud correpta fuisset
585 militia tali, conata lacessere Teucros:
586 cara mihi comitumque foret nunc una mearum.
587 Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,
588 abere, nympha, polo finisque invise Latinos,
589 tristis ubi infausto committitur omine pugna.
590 Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:
591 hac quicumque sacrum violarit volnere corpus,
592 Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.
593 Post ego nube cava miserandae corpus et arma
594 inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.
595 Dixit; at illa levis caeli delapsa per auras
596 insonuit, nigro circumdata turbine corpus.
597 At manus interea muris Troiana propinquat
598 Etruscique duces equitumque exercitus omnis,
599 compositi numero in turmas. Fremit aequore toto
600 insultans sonipes et pressis pugnat habenis
601 huc conversus et huc; tum late ferreus hastis
602 horret ager campique armis sublimibus ardent.
603 Nec non Messapus contra celeresque Latini
604 et cum fratre Coras et virginis ala Camillae
605 adversi campo apparent hastasque reductis
606 protendunt longe dextris et spicula vibrant,
607 adventusque virum fremitusque ardescit equorum.
608 Iamque intra iactum teli progressus uterque
609 substiterat: subito erumpunt clamore furentisque
610 exhortantur equos; fundunt simul undique tela
611 crebra nivis ritu caelumque obtexitur umbra.
612 Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus
613 conixi incurrunt hastis primique ruina
614 dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum
615 pectora pectoribus rumpunt: excussus Aconteus
616 fulminis in morem aut tormento ponderis acti
617 praecipitat longe et vitam dispergit in auras.
618 Extemplo turbatae acies, versique Latini
619 reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt.
620 Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas.
621 Iamque propinquabant portis, rursusque Latini
622 clamorem tollunt et mollia colla reflectunt:
623 hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.
624 Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus
625 nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda
626 spumeus extremamque sinu perfundit arenam,
627 nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens
628 saxa fugit litusque vado labente relinquit:
629 bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos,
630 bis reiecti armis respectant terga tegentes.
631 Tertia sed postquam congressi in proelia totas
632 implicuere inter se acies legitque virum vir:
633 tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto
634 armaque corporaque et permixti caede virorum
635 semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit.
636 Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,
637 hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit.
638 Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat
639 vulneris impatiens arrecto pectore crura:
640 volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan
641 ingentemque animis, ingentem corpore et armis
642 deicit Herminium, nudo cui vertice fulva
643 caesaries nudique umeri, nec vulnera terrent:
644 tantus in arma patet. Latos huic hasta per armos
645 acta tremit duplicatque virum transfixa dolore.
646 Funditur ater ubique cruor; dant funera ferro
647 certantes pulchramque petunt per vulnera mortem.
648 At medias inter caedes exsultat Amazon,
649 unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,
650 et nunc lenta manu spargens hastilia denset,
651 nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;
652 aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.
653 Illa etiam in tergum, siquando pulsa recessit,
654 spicula converso fugientia dirigit arcu.
655 At circum lectae comites, Larinaque virgo
656 Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem,
657 Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla
658 delegit pacisque bonas bellique ministras:
659 quales Threiciae cum flumina Thermodontis
660 pulsant et pictis bellantur Amazones armis
661 seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru
662 Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu
663 feminea exsultant lunatis agmina peltis.
664 Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,
665 deicis? Aut quot humi morientia corpora fundis?
666 Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertum
667 adversi longa transverberat abiete pectus:
668 sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam
669 mandit humum moriensque suo se in volnere versat.
670 Tum Lirim Pagasumque super; quorum alter habenas
671 suffosso revolutus equo dum colligit, alter
672 dum subit ac dextram labenti tendit inermem,
673 praecipites pariterque ruunt. His addit Amastrum
674 Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta
675 Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque;
676 quotque emissa manu contorsit spicula virgo,
677 tot Phrygii cecidere viri. Procul Ornytus armis
678 ignotis et equo venator Iapyge fertur,
679 cui pellis latos umeros erepta iuvenco
680 pugnatori operit, caput ingens oris hiatus
681 et malae texere lupi cum dentibus albis,
682 agrestisque manus armat sparus; ipse catervis
683 vertitur in mediis et toto vertice supra est.
684 Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso,
685 traicit et super haec inimico pectore fatur:
686 Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?
687 Advenit qui vestra dies muliebribus armis
688 verba redarguerit. Nomen tamen haud leve patrum
689 manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.
690 Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum
691 corpora, sed Buten aversum cuspide fixit
692 loricam galeamque inter, qua colla sedentis
693 lucent et laevo dependet parma lacerto,
694 Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem
695 eludit gyro interior sequiturque sequentem,
696 tum validam perque arma viro perque ossa securim
697 altior exsurgens oranti et multa precanti
698 congeminat: vulnus calido rigat ora cerebro.
699 Incidit huic subitoque aspectu territus haesit
700 Appenninicolae bellator filius Auni,
701 haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
702 Isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae
703 posse neque instantem reginam avertere cernit,
704 consilio versare dolos ingressus et astu
705 incipit haec: Quid tam egregium, si femina forti
706 fidis equo? Dimitte fugam et te comminus aequo
707 mecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri:
708 iam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.
709 Dixit, at illa furens acrique adcensa dolore
710 tradit equum comiti paribusque resistit in armis,
711 ense pedes nudo puraque interrita parma.
712 At iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse,
713 haud mora, conversisque fugax aufertur habenis
714 quadrupedemque citum ferrata calce fatigat.
715 Vane Ligus frustraque animis elate superbis,
716 nequiquam patrias temptasti lubricus artis,
717 nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno,
718 haec fatur virgo et pernicibus ignea plantis
719 transit equum cursu frenisque adversa prehensis
720 congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:
721 quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
722 consequitur pennis sublimem in nube columbam
723 comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;
724 tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.
725 At non haec nullis hominum sator atque deorum
726 observans oculis summo sedet altus Olympo:
727 Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva
728 suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras.
729 Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon
730 fertur equo variisque instigat vocibus alas,
731 nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
732 Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes
733 Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?
734 Femina palantis agit atque haec agmina vertit!
735 Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?
736 At non in Venerem segnes nocturnaque bella
737 aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi,
738 exspectate dapes et plenae pocula mensae,
739 hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex
740 nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!
741 Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse,
742 concitat et Venulo adversum se turbidus infert
743 dereptumque ab equo dextra complectitur hostem
744 et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
745 Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini
746 convertere oculos. Volat igneus aequore Tarchon
747 arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta
748 defringit ferrum et partis rimatur apertas,
749 qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans
750 sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit.
751 Utque volans alte raptum cum fulva draconem
752 fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,
753 saucius at serpens sinuosa volumina versat
754 adrectisque horret squamis et sibilat ore,
755 arduus insurgens; illa haud minus urget obunco
756 luctantem rostro, simul aethera verberat alis:
757 haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon
758 portat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti
759 Maeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arruns
760 velocem iaculo et multa prior arte Camillam
761 circuit et quae sit fortuna facillima, temptat.
762 Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,
763 hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;
764 qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,
765 hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.
766 Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat
767 undique circuitum et certam quatit improbus hastam.
768 Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos
769 insignis longe Phrygiis fulgebat in armis
770 spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis
771 in plumam squamis auro conserta tegebat.
772 Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro,
773 spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;
774 aureus ex umeris erat arcus et aurea vati
775 cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis
776 carbaseos fulvo in nodum collegerat auro
777 pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
778 Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma
779 Troia, captivo sive ut se ferret in auro
780 venatrix, unum ex omni certamine pugnae
781 caeca sequebatur totumque incauta per agmen
782 femineo praedae et spoliorum ardebat amore,
783 telum ex insidiis cum tandem tempore capto
784 concitat et superos Arruns sic voce precatur:
785 Summe deum, sancti custos Soractis Apollo,
786 quem primi colimus, cui pineus ardor acervo
787 pascitur et medium freti pietate per ignem
788 cultores multa premimus vestigia pruna,
789 da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,
790 omnipotens. Non exuvias pulsaeve tropaeum
791 virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem
792 facta ferent): haec dira meo dum vulnere pestis
793 pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.
794 Audiit et voti Phoebus succedere partem
795 mente dedit, partem volucris dispersit in auras:
796 sterneret ut subita turbatam morte Camillam,
797 adnuit oranti; reducem ut patria alta videret,
798 non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.
799 Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
800 convertere animos acris oculosque tulere
801 cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec aurae
802 nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,
803 hasta sub exsertam donec perlata papillam
804 haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
805 Concurrunt trepidae comites dominamque ruentem
806 suscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns,
807 laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae
808 credere nec telis occurrere virginis audet.
809 Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
810 continuo in montis sese avius abdidit altos
811 occiso pastore lupus magnove iuvenco,
812 conscius audacis facti, caudamque remulcens
813 subiecit pavitantem utero silvasque petivit:
814 haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns
815 contentusque fuga mediis se immiscuit armis.
816 Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
817 ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:
818 labitur exsanguis, labuntur frigida leto
819 lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
820 Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam
821 adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae,
822 quicum partiri curas; atque haec ita fatur:
823 Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
824 conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
825 Effuge et haec Turno mandata novissima perfer:
826 succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
827 Iamque vale. Simul his dictis linquebat habenas,
828 ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto
829 paulatim exsolvit se corpore lentaque colla
830 et captum leto posuit caput, arma relinquunt,
831 vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
832 Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
833 sidera: deiecta crudescit pugna Camilla,
834 incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
835 Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.
836 At Triviae custos iamdudum in montibus Opis
837 alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
838 Utque procul medio iuvenum in clamore furentum
839 prospexit tristi multatam morte Camillam,
840 ingemuitque deditque has imo pectore voces:
841 Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti
842 supplicium, Teucros conata lacessere bello!
843 Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
844 profuit aut nostras umero gessisse sagittas.
845 Non tamen indecorem tua te regina reliquit
846 extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum
847 per gentis erit aut famam patieris inultae.
848 Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus,
849 morte luet merita. Fuit ingens monte sub alto
850 regis Dercenni terreno ex aggere bustum
851 antiqui Laurentis opacaque ilice tectum:
852 hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
853 sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
854 Ut vidit laetantem animis ac vana tumentem,
855 Cur, inquit, diversus abis? Huc dirige gressum,
856 huc periture veni, capias ut digna Camillae
857 praemia. Tune etiam telis moriere Dianae?
858 dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam
859 deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
860 et duxit longe, donec curvata coirent
861 inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
862 laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
863 Extemplo teli stridorem aurasque sonantis
864 audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.
865 Illum exspirantem socii atque extrema gementem
866 obliti ignoto camporum in pulvere linquunt,
867 Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
868 Prima fugit domina amissa levis ala Camillae;
869 turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas
870 disiectique duces desolatique manipli
871 tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.
872 Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis
873 sustentare valet telis aut sistere contra,
874 sed laxos referunt umeris languentibus arcus,
875 quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum.
876 Volvitur ad muros caligine turbidus atra
877 pulvis, et e speculis percussae pectora matres
878 femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
879 Qui cursu portas primi inrupere patentis,
880 hos inimica super mixto premit agmine turba;
881 nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
882 moenibus in patriis atque inter tuta domorum
883 confixi exspirant animas. Pars claudere portas:
884 nec sociis aperire viam nec moenibus audent
885 accipere orantis, oriturque miserrima caedes
886 defendentum armis aditus inque arma ruentum.
887 Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum
888 pars in praecipitis fossas urgente ruina
889 volvitur, immissis pars caeca et concita frenis
890 arietat in portas et duros obice postis.
891 Ipsae de muris summo certamine matres,
892 monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam,
893 tela manu trepidae iaciunt ac robore duro
894 stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
895 praecipites primaeque mori pro moenibus ardent.
896 Interea Turnum in silvis saevissimus implet
897 nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum:
898 deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
899 ingruere infensos hostis et Marte secundo
900 omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
901 Ille furens, et saeva Iovis sic numina pellunt,
902 deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
903 Vix e conspectu exierat campumque tenebat,
904 cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
905 exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.
906 Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
907 agmine nec longis inter se passibus absunt;
908 ac simul Aeneas fumantis pulvere campos
909 prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,
910 et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis
911 adventumque pedum flatusque audivit equorum.
912 Continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
913 ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
914 tinguat equos noctemque die labente reducat:
915 considunt castris ante urbem et moenia vallant.