Velleius, Historiae Romanae, 2
Edition: unbekannt
Caput XXI
1 Dum bellum autem infert patriae Cinna, Cn. Pompeius, Magni pater, cuius praeclara opera bello Marsico praecipue circa Picenum agrum, ut praescripsimus, usa erat res publica quique Asculum ceperat, circa quam urbem, cum in multis aliis regionibus exercitus dispersi forent, quinque et septuaginta milia civium Romanorum, amplius sexaginta Italicorum una die conflixerant,
2 frustratus spe continuandi consulatus ita se dubium mediumque partibus praestitit, ut omnia ex proprio usu ageret temporibusque insidiari videretur, et huc atque illuc, unde spes maior adfulsisset potentiae, sese exercitumque deflecteret.
3 Sed ad ultimum magno atrocique proelio cum Cinna conflixit: cuius commissi patratique sub ipsis moenibus focisque urbis Romanae pugnantibus spectantibusque quam fuerit eventus exitiabilis, vix verbis exprimi potest.
4 Post hoc cum utrumque exercitum velut parum bello exhaustum laceraret pestilentia, Cn. Pompeius decessit. Cuius interitus voluptas amissorum aut gladio aut morbo civium paene damno repensata est, populusque Romanus quam vivo iracundiam debuerat, in corpus mortui contulit.
5 Seu duae seu tres Pompeiorum fuere familiae, primus eius nominis ante annos fere centum sexaginta septem Q. Pompeius cum Cn. Servilio consul fuit.
6 Cinna et Marius haud incruentis utrimque certaminibus editis urbem occupaverunt, sed prior ingressus Cinna de recipiendo Mario legem tulit.