Velleius, Historiae Romanae, 1
Edition: unbekannt
Caput VI
1 Insequenti tempore imperium Asiaticum ab Assyriis, qui id obtinuerant annis mille septuaginta, translatum est ad Medos, abhinc annos ferme octingentos septuaginta.
2 Quippe Sardanapalum eorum regem mollitiis fluentem et nimium felicem malo suo, tertio et tricensimo loco ab Nino et Semiramide, qui Babylona condiderant, natum, ita ut semper successor regni paterni foret filius, Arbaces Medus imperio vitaque privavit.
3 Ea aetate clarissimus Grai nominis Lycurgus Lacedaemonius, vir generis regii, fuit severissimarum iustissimarumque legum auctor et disciplinae convenientissimae viris, cuius quam diu Sparta diligens fuit, excelsissime floruit.
4 Hoc tractu temporum ante annos quinque et sexaginta quam urbs Romana conderetur, ab Elissa Tyria, quam quidam Dido autumant, Carthago conditur.
5 Circa quod tempus Caranus, vir generis regii, undecimus ab Hercule, profectus Argis regnum Macedoniae occupavit; aquo Magnus Alexander cum fuerit septimus decimus, iure materni generis Achille auctore, paterni Hercule gloriatus est.
6 Aemilius Sura de annis populi Romani: Assyrii principes omnium gentium rerum potiti sunt, deinde Medi, postea Persae, deinde Macedones; exinde duobus regibus Philippo et Antiocho, qui a Macedonibus oriundi erant, haud multo post Carthaginem subactam devictis summa imperii ad populum Romanum pervenit. Inter hoc tempus et initium regis Nini Assyriorum, qui princeps rerum potitus est, intersunt anni MDCCCCXCV.