Vegetius, Epitoma
Edition: K. Lang, 1885

Liber III
0  Prooemium. Athenienses et Lacedaemonios ante Macedonas rerum potitos prisci locuntur annales. Verum apud Athenienses non solum rei bellicae sed etiam diversarum artium viguit industria, Lacedaemoniis autem praecipua fuit cura bellorum. Primi denique experimenta pugnarum de eventibus colligentes artem proeliorum scripsisse firmantur usque eo, ut rem militarem, quae virtute sola vel certe felicitate creditur contineri, ad disciplinam peritiaeque studia revocarent ac magistros armorum, quos tacticos appellaverunt, iuventutem suam usum varietatemque pugnandi praeciperent edocere. O viros summa admiratione laudandos, qui eam praecipue artem ediscere voluerunt, sine qua aliae artes esse non possunt! Horum sequentes instituta Romani Martii operis praecepta et usu retinuerunt et litteris prodiderunt. Quae per diversos auctores librosque dispersa, imperator invicte, mediocritatem meam abbreviare iussisti, ne vel fastidium nasceretur ex plurimis vel plenitudo fidei deesset in parvis. Quantum autem in proeliis Lacedaemoniorum disciplina profuerit, ut omittam cetera, Xanthippi decleratur exemplo, qui Atilium Regulum Romanumque exercitum saepe victorem, cum Karthaginiensibus non virtute sed arte solus ferret auxilium, prostratis exercitibus cepit ac domuit unoque congressu triumphans bellum omne confecit. Nec minus Hannibal petiturus Italiam Lacedaemonium doctorem quaesivit armorum, cuius monitis tot consules tantasque legiones inferior numero ac viribus interemit. Igitur qui desiderat pacem, praeparet bellum; qui victoriam cupit, milites inbuat diligenter; qui secundos optat eventus, dimicet arte, non casu. Nemo provocare, nemo audet offendere quem intellegit superiorem esse, si pugnet. 1  I. Primus liber tironum dilectum exercitiumque deprompsit, sequens legionis institutionem disciplinamque edocuit militarem, hic tertius classicum sonat. Ideo enim illa praemissa sunt, ut haec, in quibus peritia certaminum et victoriae summa consistit, disciplinae ordine custodito et intellegerentur celerius et amplius adiuvarent. Exercitus dicitur tam legionum quam etiam auxiliorum nec non etiam equitum ad gerendum bellum multitudo collecta. Huius modus a magistris quaeritur armorum. Nam cum Xerxis et Darii et Mithridatis ceterorumque regum, qui innumerabiles armaverunt populos, exempla releguntur, evidenter apparet nimium copiosos exercitus magis propria multitudine quam hostium virtute depressos. Nam pluribus casibus subiacet amplior multitudo; in itineribus pro mole sua semper est tardior, in longiore autem agmine etiam a paucis superventum adsolet pati; in locis autem asperis vel fluminibus transeundis propter inpedimentorum moras saepe decipitur; praeterea ingenti labore numerosis animalibus equisque pabula colliguntur. Rei quoque frumentariae difficultas, quae in omni expeditione vitanda est, cito maiores fatigat exercitus. Nam quantolibet studio praeparetur annona, tanto maturius deficit, quanto pluribus erogatur. Aqua denique ipsa nimiae multitudini aliquando vix sufficit. Quod si casu acies verterint tergum, necesse est multos cadere de multis et illos, qui effugerint, ut semel territos postea formidare conflictum. Veteres autem, qui remedia difficultatem experimentis didicerant, non tam numerosos quam eruditos armis exercitus habere voluerunt. Itaque in levioribus bellis unam legionem mixtis auxiliis, hoc est decem milia peditum et duo milia equitum, crediderunt posse sufficere, quam manum praetores velut minores duces ad expeditionem saepe ducebant. Quod si magnae hostium copiae dicerentur, consularis potestas cum viginti milibus peditum et quottuor equitum tamquam comes maior mittebatur. Quod si infinita multitudo ex gentibus ferocissimis rebellasset, tunc, nimia necessitate cogente, duo duces et duo mittebantur exercitus cum eiusmodi praecepto: 'provideant, ne quid respublica detrimenti capiat, consules ambo alterve'. Denique cum in diversis regionibus, contra diversos hostes a populo Romano annis prope omnibus pugnaretur, ideo sufficiebant militum copiae, quia utilius iudicabant non tam grandes exercitus habere quam plures, illa tamen ratione servata, ne umquam amplior multitudo socialium auxiliarium eset in castris quam civium Romanorum. 2  II. Nunc, quod vel maxime providendum est, quemadmodum sanitas custodiatur exercitus, admonebo, hoc est locis aquis tempore medicina exercitio. Locis, ne in pestilenti regione iuxta morbosas paludes, ne aridis et sine opacitate arborum campis aut collibus, ne sine tentoriis aestate milites commorentur; ne egressi tardius et calore solis et fatigatione itineris contrahant morbum, sed potius in aestu, ante lucem coepto ininere, ad destinata perveniant; ne saeva hieme iter per nives ac pruinas noctibus faciant aut lignorum patiantur inopiam aut minor illis vestium suppetat copia; nec sanitati enim nec expeditioni idoneus miles est, qui algere conpellitur. Nec perniciosis vel palustribus aquis utatur exercitus; nam malae aqaue potus, veneno similis, pestilentiam bibentibus generat. Iam vero ut hoc casu aegri contubernales oportunis cibis reficiantur ac medicorum arte curentur, principiorum tribunorumque et ipsius comitis, qui maiorem sustinet potestatem, iugis quaeritur diligentia; male enim cum his agitur, quibus necessitas et belli incumbit et morbi. Sed rei militaris periti plus cotidiana armorum exercitia ad sanitatem militum putaverunt prodesse quam medicos. Itaque pedites sine intermissione imbribus vel nivibus sub tecto, reliquis diebus exerceri in campo voluerunt. Similiter equites non solum in planis sed etiam in abruptis et fossarum hiatu difficillimis semitis seque et equos suos adsidue exercere iusserunt, ut nihil his in necessitate proelii accidere posset incognitum. Ex quo intellegitur, quanto studiosius armorum arte docendus sit semper exercitus, cum ei laboris consuetudo et in castris sanitatem et in conflictu possit praestare victoriam. Si autumnali aestivoque tempore diutius in isdem locis militum multitudo consistat, ex contagione aquarum et odoris ipsius foeditate vitiatis haustibus et aere corrupto perniciosissimus nascitur morbus, qui prohiberi non potest aliter nisi frequenti mutatione castrorum. 3  III. Ordo postulat, ut de commeatu pabulo frumentisque dicatur. Saepius enim penuria quam pugna consumit exercitum, et ferro saevior fames est. Deinde reliquis casibus potest in tempore subveniri, pabulatio et annona in necessitate remedium non habent, nisi ante condantur. In omni expeditione unum est et maximum telum, ut tibi sufficiat victus, hostes frangat inopia. Ante igitur quam inchoetur bellum, de copiis expensisque sollers debet esse tractatus, ut pabula frumentum ceteraeque annonariae species, quas a provincialibus consuetudo deposcit, maturius exigantur et in oportunis ad rem gerendam ac munitissimis locis amplior semper modus, quam sufficit, adgregetur. Quod si tributa deficiunt, prorogato auro conparanda sunt omnia. Neque enim divitiarum secura possessio est, nisi armorum defensione servetur. Frequenter autem necessitas geminatur et obsidio saepe fit longior, quam putaris, cum adversarii etiam ipsi esurientes circumsidere non desinant quos fame sperant esse vincendos. Praeterea quicquid in pecore vel quacumque fruge vinoque hostis inferens bellum ad victum suum poterit occupare, non solum admonitis per edicta possessoribus sed etiam coactis per electos prosecutores ad castella idonea et armatorum firmata praesidiis vel ad tutissimas conferendum est civitates urguendique provinciales, ut ante inruptionem seque et sua moenibus condant. Reparatio etiam murorum tormentorumque omnium ante curanda est. Nam si semel hostes praevenerint occupatos, metu universa turbantur, et quae ex aliis urbibus petenda sunt interclusis itineribus denegantur. Sed fidelis horreorum custodia et erogatio moderata consuevit sufficere pro copia, maxime si ab initio procuretur. Ceterum sera parsimonia est tunc servare, cum deficit. In expeditionibus arduis per capita magis militum quam per dignitates ab antiquis praebebantur annonae, ita ut post necessitatem eisdem a republica redderentur. Hieme lignorum et pabuli, aestate aquarum vitanda est difficultas. Frumenti vero et aceti vel vini nec non etiam salis omni tempore necessitas declinanda, ita ut urbes atque castella ab his militibus, qui minus prompti inveniuntur in acie, armis sagittis fustibalis, fundis etiam et saxis onagris ballistisque defendantur. Praecipueque vitetur, ne adversariorum dolo atque periuriis decipiatur provincialium incauta simplicitas. Frequentius enim commerciorum pacisque simulatio credulis quam arma nocuerunt. Qua ratione famem collecti patiuntur hostes, dispersi vero crebris superventibus facile vincuntur. 4  IIII. Interdum movet tumultum ex diversis locis collectus exercitus et, cum pugnare nolit, irasci se simulat, cur non ducatur ad bellum; quod hi praecipue faciunt, qui in sedibus itiose delicateque vixerunt. Nam asperitate insoliti laboris offensi, quem in expeditione necesse est sustinere, praeterea metuentes proelium, qui armorum exercitia declinarant, ad eiusmodi praecipitantur audaciam. Cui vulneri multiplex medicina consuevit opponi. Dum adhoc separati sunt et in sedibus suis, tribunorum vel vicariorum nec non etiam principiorum ad omnem disciplinam artissima severitate teneantur nihilque aliud nisi devotionem moderationemque custodiant. Campicursionem, ut ipsi appellant inspectionem armorum, adsidue faciant, nullis commeatibus vacent, ad nomen, ad signa observare non desinant, ad sagittas iacendas, ad missibilia dirigenda, ad iactandos lapides vel funda vel manu, ad armaturae gestum, ad vectes pro similitudine gladiorum punctim caesimque feriendo multo die usque ad sudorem sunt frequentissime detinendi. Cursu etiam et saltu ad transmittendas fossas nihilominus imbuendi. Seu mare sive fluvius vicinus est sedibus, aestivo tempore ad natandum cogendi sunt omnes, praeterea silvam caedere, iter per dumos et abrupta facere, materiem dedolare, aperire fossam, occupare aliquem locum et, ne a contubernalibus detrudantur, scutis invicem obviantibus niti. Ita exercitati et eruditi in sedibus milites, seve illi legionarii sive auxiliares sive equites fuerint, cum ad expeditionem ex diversis convenerint numeris, aemulatione virtutis proelium magis necesse habeant optare quam otium: nemo cogitat de tumultu, qui fiduciam de arte vel viribus gerit. Dux autem esse debet adtentus, ut in omnibus legionibus sive auxiliis vel vexillationibus a tribunis vicariis principiisque, si qui turbulenti vel seditiosi sunt milites, non pro invidia suggerentum sed pro rerum veritate cognoscat eosque prudentiori consilio segregatos a castris ad agendum aliquid, quod ipsis prope videatur optabile, aut ad castella urbesque deputet muniendas atque servendas, tanta subtilitate, ut, cum abiciuntur, videantur electi. Numquam enim ad contumaciam pari consensu multitudo prorumpit, sed incitatur a paucis, qui vitiorum scelerumque inpunitatem sperant peccare cum plurimis. Quod si ferri medicinam necessitas extrema persuaserit, rectius est more maiorum in auctores criminum vindicari, ut ad omnes metus, ad paucos poena perveniat. Laudabiliores tamen duces sunt, quorum exercitum ad modestiam labor et usus instituit, quam illi, quorum milites ad oboedientiam suppliciorum formido conpellit. 5  V. Multa quidem sunt dicenda atque observanda pugnantibus, siquidem nulla sit neglegentiae venia, ubi de salute certatur. Sed inter reliqua nihil magis ad victoriam proficit quam monitis obtemperare signorum. Nam cum voce sola inter proeliorum tumultus regi multitudo non possit et cum pro necessitate rerum plura ex tempore iubenda atque facienda sint, antiquus omnium gentium usus invenit, quomodo quod solus dux utile iudicasset per signa totus agnosceret et sequeretur exercitus. Tria itaque genera constat esse signorum, vocalia semivocalia muta. Quorum vocalia et semivocalia percipiuntur auribus, muta vero referuntur ad oculos. Vocalia dicuntur quae voce humana pronuntiantur, sicut in vigilis vel in proelio pro signo dicitur, ut puta 'victoria''palma''virtus''Deus nobiscum''triumphus imperatoris' et alia, quaecumque voluerit dare is, qui in exercitu habet maximam potestatem. Sciendum tamen est ista vocabula cotidie debere variari, ne ex usu signum hostes agnoscant et explorantes inter nostros versentur inpune. Semivocalia sunt quae per tubam aut cornu aut bucinam dantur; tuba quae directa est appellatur; bucina quae in semet aereo circulo flectitur; cornu quod ex uris agrestibus, argento nexum, temperatum arte spirituque canentis flatus emittit auditum. Nam indubitatis per haec sonis agnoscit exercitus, utrum stare vel progredi an certe regredi oporteat, utrum longe persequi fugientes an receptui canere . Muta signa sunt aquilae dracones vexilla flammulae tufae pinnae; quocumque enim haec ferri iusserit ductor, eo necesse est signum suum comitantes milites pergant. Sunt et alia muta signa, quae dux belli in equis aut in indumentis et in ipsis armis, ut dinoscatur hostis, praecipit custodiri; praeterea manu aliquid vel flagello more barbarico vel certe mota, qui utitur, veste significat. Quae omnia in sedibus intineribus, in omni exercitatione castrensi universi milites et sequi et intellegere consuescant. Continuus enim usus necessarius videtur in pace eius rei, quae in proelii confusione servanda sit. Item mutum et commune signum est, quotiens proficiscente turba excitatus pulvis ad similitudinem nubium surgit hostiumque prodit adventum; similiter si divisae sint copiae, per noctem flammis, per diem fumo significant sociis quod aliter non potest nuntiari. Aliquanti in castellorum aut urbium turribus adpendunt trabes, quibus aliquando erectis aliquando depositis indicant quae geruntur. 6  VI. Qui rem militarem studiosius didicerunt, adserunt plura in itineribus quam in ipsa acie pericula solere contingere. Nam in conflictu armati sunt omnes et hostem comminus vident et ad pugnandum animo veniunt praeparati; in itinere minus armatus minusque adtentus est miles et superventus impetu vel fraude subsessae repente turbatur. Ideo omni cura omnique diligentia providere dux debet, ne profiscens patiatur incursum vel facile ac sine damno repellat inlatum. Primum itineraria omnium regionum, in quibus bellum geritur, plenissime debet habere perscripta, ita ut locorum intervalla non solum passuum numero sed etiam viarum qualitate perdiscat, conpendia deverticula montes flumina ad fidem descripta consideret, usque eo, ut sollertiores duces itineraria provinciarum, in quibus necessitas gerebatur, non tantum adnotata sed etiam picta habuisse firmentur, ut non solum consilio mentis verum aspectu oculorum viam profecturus eligeret. Ad hoc a prudentioribus et honoratis ac locorum gnaris separatim debet universa perquirere et veritatem colligere de pluribus, praeterea sub periculo eligendum viarum duces idoneos scientesque praecipere eosque custodiae mancipare addita poenae ostentatione vel praemii. Erunt enim utiles, cum intellegant nec fugiendi sibi copiam superesse et fidei praemium ac perfidiae parata supplicia. Providendum quoque, ut sapientes exercitatique quaerantur, ne duorum aut trium error discrimen pariat universis; interdum autem imperita rusticatas plura promittit et credit se scire quae nescit. Sed cautelae caput est, ut, ad quae loca vel quibus itineribus sit profecturus exercitus, ignoretur; tutissimum namque in expeditionibus creditur facienda nesciri. Ob hoc veteres Minotauri signum in legionibus habuerunt, ut, quemadmodum ille in intimo et secretissimo labyrintho abditus perhibetur, ita ducis consilium semper esset occultum. Securum iter agitur quod agendum hostes minime suspicantur. Verum, quia exploratores altrinsecus missi profectionem suspitionibus vel oculis deprehendunt et interdum transfugae proditoresque non desunt, quemadmodum occurri ingruentibus debeat, intimetur. Dux cum agmine exercitus profecturus fidelissimos argutissimosque cum equis probatissimis mittat, qui loca, per quae iter faciendum est, in progressu et a tergo, dextra laevaque perlustrent, ne aliquas adversarii moliantur insidias. Tutius autem operantur exploratores noctibus quam diebus. Nam quodammodo ipse sui proditor invenitur cuius speculator fuerit ab adversariis conprehensus. Primi ergo equites iter arripiant, deinde pedites, inpedimenta sagmarii calones vehiculaque in medio conlocentur, ita ut expedita pars peditum et equitum subsequatur. Nam ambulantibus interdum quidem a fronte, sed frequentius a tergo superventus infertur. A lateribus quoque pari armatorum manu inpedimenta claudenda sunt; nam insidiatores transversos frequenter incursant. Illud tamen praecipue servandum est, ut ea pars, ad quam hostis venturus creditur, obpositis lectissimis equitibus et levi armatura necnon etiam peditibus sagittariis muniatur. Quod si undique circumfunduntur inimici, undique debent praeparata esse subsidia. Ne vero repentinus tumultus amplius noceat, ante commonendi sunt milites, ut parati sint animo, ut arma in manibus habeant: in necessitate subita conterrent, provisa non solent esse formidini Antiqui diligentissime praecavebant, ne a calonibus interdum vulneratis interdum timentibus et sagmariis clamore pavefactis pugnantes milites turbarentur, ne dispersi longius aut conglobati amplius quam expedit inpedirent suos hostibusque prodessent. Et ideo ad exemplum militum etiam inpedimenta sub quibusdam signis ordinanda duxerunt. Denique ex ipsis calonibus, quos galiarios vocant, idoneos ac peritos usu legebant, quos non amplius quam ducentis sagmariis puerisque praeficerent. Hisque vexilla dabant, ut scirent, ad quae signa deberent inpedimenta colligere. Sed propugnatores ab inpedimentis laxamento aliquo dividuntur, ne constipati laedantur in proelio. Ambulante exercitu, ut locorum varietas evenerit, ita defensionis ratio variatur. Nam in campis patentibus equites magis solent inpugnare quam pedites; at vero in locis silvestribus vel montuosis sive palustribus pedestres magis formidandae sunt copiae. Illudque vitandum, ne per negelgentiam aliis festinantibus aliis tardius incedentibus interrumpatur acies aut certe tenuetur; continuo enim hostes interpellata pervadunt. Praeponendi ergo sunt exercitatissimi campidoctores vicarii vel tribuni, qui alacriores retardent et pigrius incedentes adcelerare compellant. Nam qui multum praecesserint, superventu facto non tam redire quam effugere cupiunt. Qui vero extremi sunt, deserti a suis vi hostium et propria desperatione superantur. Sciendum etiam, quod adversarii in his locis, quae sibi oportuna intellegunt, subsessas occultius conlocant vel aperto Marte impetum faciunt. Sed ne secreta noceant, ducis praestat industria, quem omnia prius convenit explorare; deprehensa vero subsessa, si circumveniatur utiliter, plus periculi sustinet, quam parabat inferre. Aperta autem vis si praeparetur in montibus, altiora loca praemissis sunt praesidiis occupanda, ut hostis, cum advenerit, reperiatur inferior nec audeat obviare, cum tam a fronte quam supra caput suum cernat armatos. Quod si angustae sunt viae, sed tamen tutae, melius est praecedere cum securibus ac dolatoriis milites et cum labore vias aperire, quam in optimo itinere periculum sustinere. Praeterea nosse debemus hostium consuetudinem, utrum nocte an incipiente die an hora reficiendi lassis supervenire consueverint, et id vitare, quod illos facturos putamus ex more. Iam vero utrum peditibus an equitibus, utrum contatis an sagittariis amplius valeant, utrum numero hominum an armorum munitione praecellant, scire nos convenit et ordinare quod nobis utile, illis docetur adversum, tractare quoque, per diem an per noctem iter expediat inchoari, quanta locorum intervalla sint, ad quae cupimus properare, ne aestate aquae penuria obsit euntibus, ne hieme difficiles aut inviae occurrant paludes maioresque torrentes et impedito itinere circumveniatur exercitus, priusquam ad destinata perveniat. Ut nostra commoditas est sapienter ista vitare, ita, si adversariorum imperitia vel dissimulatio occasionem nobis dederit, non oportet omitti, sed explorare sollicite, proditores ac transfugas invitare, ut, quid hostis moliatur in praesenti vel in futurum, possimus agnoscere, paratisque equitibus ac levi armatura ambulantes eosdem vel pabula victumque quaerentes inproviso terrore decipere. 7  VII. In transitu fluviorum gravis molestia neglegentibus frequenter emergit. Nam si aqua violentior fuerit aut aluens latior, inpedimenta pueros et ipsos interdum ignaviores solet mergere bellatores. Ergo explorato vado duae acies equitum electis animalibus ordinantur intervallis conpetentibus separatae, ut per medium pedites et inpedimenta transeant. Nam acies superior aquarum impetum frangit, inferior qui rapti subversique fuerint colligit atque transponit. At cum altior fluctus nec peditem nec equitem patitur, si per plana decurrat, ductis multifariam spargitur fossis divisusque facile transitur. Navigeri vero amnes stilis fixis ac superpositis tabulatis peruli flunt vel certe tumultuario opere colligatis inanibus cupis additisque trabibus transitum praebent. Expediti vero equites fasces de cannis aridis vel facere consueverunt, super quos loricas et arma, ne udentur, inponunt; ipsi equique natando transeunt colligatosque secum fasces pertrahunt loris. Sed commodius repertum est, ut monoxylos, hoc est paulo latiores scafulas ex singulis trabibus excavatas, pro genere ligni et subtilitate levissimas, carpentis secum portet exercitus, tabulatis pariter et clavis ferreis praeparatis. Ita absque mora constructus pons et funibus, qui propterea habendi sunt, vinctus lapideri arcus soliditatem praestat in tempore. Festinanter adversarii ad transitus fluminum insidias vel superventus facere consueverunt. Ob quam necessitatem in utraque ripa conlocantur armata praesidia, ne alveo interveniente divisi obprimantur ab hostibus. Cautius tamen est sudes ex utraque parte praefigere ac sine detrimento, si qua vis inlata fuerit, sustinere. Quod si pons non tantum ad transitum sed etiam ad recursum et commeatus necessarius fuerit, tunc in utroque capite percussis latioribus fossis aggereque constructo defensores milites debet accipere, a quibus tamdiu teneatur, quamdiu locorum necessitas postulat. 8  VIII. Consequens videtur, itineris observatione descripta, ad castrorum, in qui manendum est, venire rationem. Non enim belli tempore ad stativam vel mansionem civitas murata semper occurrit, et incautum est plenumque discriminis exercitum passim sine aliqua munitione considere, cum militibus ad capiendum cibum occupatis, ad munera facienda dispersis facile nectantur insidiae; postremo noctis obscuritas, necessitas somni, pascentium equorum dispersio occasionem superventibus praestat. In metandis castris non sufficit locum bonum legere, nisi talis sit, ut alter eo non possit melior inveniri, ne ultior praetermissus a nobis et ab adversariis occupatus adportet incommodum. Cavendum quoque, ne per aestatem aut morbosa in proximo aut salubris aqua sit longius, hieme, ne pabulatio desit aut lignum, ne subitis tempestatibus campus, in quo manendum est, soleat inundari, ne sit in abruptis ac deviis et circumsedentibus adversariis difficilis praestetur egressus, ne ex superioribus locis missa ab hostibus in eum tela preveniant. Quibus caute studioseque provisis, pro necessitate loci vel quadrata vel rotunda vel trigona vel oblonga castra constitues, nec utilitati praeiudicat forma, tamen pulchriora creduntur quibus ultra latitudinis spatium tertia pars longitudinis additur. Ita autem ab agrimensoribus podismum mensurae colligi oportet, ut ad quantitatem concludatur exercitus. Nam propugnatores angusta constipant et ultra quam convenit latiora diffundunt. tribus autem modis definiunt castra muniri posse. Primum in unius noctis transitum et itineris occupationem leviorem, cum sublati caespites ordinantur et aggerem faciunt, supra quem valli, hoc est tribuli lignei, per ordinem digeruntur. Caespes autem circumciditur ferramentis, qui herbarum radicibus continet terram, fit altus semissem, latus pedem, longus pedum semis. Quod si terra solutior fuerit, ut ad similitudinem lateris caespes non possit abscidi, tunc opere tumultuario fossa percutitur, lata pedes quinque, alta tres, cui intrinsecus agger excrescit, ut sine metu securus requiescat exercitus. Stativa auten castra aestate vel hieme, hoste vicino, maiore cura ac labore firmantur. Nam singulae centuriae, dividentibus campidoctoribus et principiis, accipiunt pedaturas et, scutis vel sarcinis suis in orbem circa propria signa dispositis, cincti gladio fossam aperiunt latam aut novem aut undecim aut tredecim pedibus vel, si maior adversariorum vis metuitur, pedibus decem et septem, - imparem enim numerum observari moris est -; tunc saepibus ductis vel interpositis stipitibus ramisque arborum, ne terra facile dilabatur, agger erigitur; supra quem ad similitudinem muri et pinnae et propugnacula conponuntur. Opus vero centuriones decempedis metiuntur, ne minus foderit aut arraverit alicuius ignavia, et tribuni circumeunt nec ante discedunt qui strenui sunt, quam fuerint universa perfecta. Ne tamen aliquis superventus laborantibus fiat, omnes equites et pars peditum, quae non operatur, privilegio dignitatis ante fossam in procinctu armata consistit et ingruentes repellit inimicos. Prima igitur signa locis suis intra castra ponuntur, quia nihil est venerabilius eorum maiestate militibus, duci praetorium eiusque comitibus praeparatur, tribunis tabernacula conlocantur, quibus per contubernales deputatos ad munera aqua lignum et pabula ministrantur. Tunc pro gradu legionibus et auxiliis, equitibus et peditibus loca, in quibus papiliones tendant, deputantur in castris, ac de singulis centuriis quaterni equites et quaterni pedites excubitum noctibus faciunt. Et quia inpossibile videbatur in speculis vigilantes singulos permanere, ideo in quattuor partes ad clepsydram sunt divisae vigiliae, ut non amplius quam tribus horis nocturnis necesse sit vigilare. A tubicine omnes vigiliae committuntur et finitis horis a cornicine revocantur. idoneos tamen tribuni et probatissimos eligunt, qui circumeant vigilias et renuntient, si qua emerserit culpa, quos circumitores appellabant; nunc militiae factus est gradus et circitores vocantur. Sciendum tamen est equites extra vallum nocturnas excubias facere debere. Per diem autem castris positis, alii mane alii post meridiem propter fatigationem hominum equorumque agrarias faciunt. Inter praecipua convenit ducem providere, sive in castris sive in civitate consistat, it animalium pascua, subvectio frumenti ceterarumque specierum, aquatio lignatio pabulatio secura ab hostium reddatur incursu. Quod aliter non potest evenire, nisi per loca idonea, qua nostrorum ambulat commeatus, praesidia disponantur, sive illae civitates sint sive castella murata. Quod si non reperitur antiqua munitio, oportunis locis circumdata maioribus fossis tumultuaria castella firmantur. Nam a castris diminutiuo vocabulo sunt nuncupata castella. Intra quae in agrariis aliquanti pedites equitesque degentes tutum iter commeantibus praestant. Difficile enim hostis ad ea loca audet adcedere, in quibus a fronte et a tergo novit adversarios commorari. 9  VIIII. Quisquis hos artis bellicae commentarios ex probatissimis auctoribus breviatos legere dignabitur, quam primum rationem proelii depugnandique cupit audire praecepta. Sed conflictus publicus duarum aut trium horarum certamine definitur, post quem partis eius, quae superata fuerit, spes omnes intercidunt. Ideo omnia ante cogitanda sunt, ante temptanda, ante facienda sunt, quam ad ultimum veniatur abruptum. Boni enim duces non aperto proelio, in quo est commune periculum, sed ex occulto semper adtemptant, ut integris suis, quantum possunt, hostes interimant vel certe terreant, in qua parte quae necessaria admodum sunt ab antiquis reperta perscribam. Praecipua ars et utilitas ducis est, ut adhibitis ex universo exercitu scientibus belli et sapientibus viris de suis et hostium copiis saepius tractet, omni, quae plurimam nocet, adulatione summota, utrum ipsius an adversariorum homines magis armati sint et muniti, qui magis exercitati, qui sint innecessitatibus fortiores. Quaerendum etiam, utra pars equites, utra pedites habeat meliores, sciendumque in peditibus vel maxime consistere robur exercitus; et inter ipsos equites, qui contatis, qui sagittariis antecedat, quis plures loricas induat, quis utiliores equos adduxerit; postremo loca ipsa, in quibus pugnandum est, utrum inimicis an nobis videantur adcommoda; - nam si equitatu gaudemus, campos debemus optare, si pedite, loca eligere angusta, fossis paludibus vel arboribus inpedita, et aliquotiens montuosa -; cui magis victus abundet aut desit; nam fames, ut dicitur, intrinsecus pugnat et vincit saepius sine ferro. Vel maxime autem tractandum est, utrum expediat necessitatem protrahi an celerius dimicari; interdum enim sperat adversarius expeditionem cito posse finiri et, si dilatus fuerit in longum, aut penuria maceratur aut desiderio suorum revocatur ad propria aut nihil magnum faciens per desperationem abire conpellitur. Tum fracti labore et taedio plurimi deserunt, aliquanti produnt, aliquanti se tradunt, quia adversis rebus rarior fides est et nudari incipit qui copiosus advenerat. Ad rem pertinet, qualis ipse adversarius vel eius comites optimatesque sint, nosse, utrum temerarii an cauti, audaces an timidi, scientes artem bellicam vel ex usu an temere pugnantes; quae gentes cum his fortes, quae ignavae sint; nostra auxilia cuius fidei quarumque sint virium; quos animos illius copiae, quos habeat noster exercitus; quae pars sibi magis victoriam repromittat. Eiusmodi enim cogitationibus virtus augetur aut frangitur. Desperantibus autem crescit audacia adhortatione ducis et, si nihil ipse timere videatur, crescit animus, si ex insidiis vel occasione aliquid fortiter feceris, si hostibus adversae res coeperint evenire, si vel infirmiores aut minus armatos ex inimicis potueris superare. Cavendum enim est, ne dubitantem formidantemque exercitum ad pugnam publicam aliquando producas. Interest, utrum tirones an veteres milites habeas, et utrum ante breve tempus in expeditionibus fuerint an annis aliquot in pace durarint; nam pro tironibus accipiendi sunt qui pugnare longo tempore desierunt. Sed cum legiones auxilia vel equites ex diversis advenerint locis, dux optimus et separatim singulos numeros per tribunos electos, quorum scitur industria, ad omnia genera exercere debet armorum et post in unum collectos quasi depugnaturos conflictu publico exercebit ipse saepius temptabitque, quid artis possint habere, quid virium, quemadmodum sibi ipsi consentiant, utrum ad tubarum monita, ad signorum indicia, ad praecepta vel nutum suum diligenter obtemperent. Si errant in aliquibus, exerceantur atque doceantur, quamdiu possint esse perfecti. Si vero in campicursione, in sagittando, in iaculando, in ordinanda acie ad plenum fuerint eruditi, ne sic quidem temere sed occasione capta ad publicam ducendi sunt pugnam; sed ante minoribus proeliis inbuendi. Dux itaque vigilans sobrius prudens, tamquam de civili causa inter partes iudicaturus, adhibito consilio de suis et adversarii copiis iudicet. Et si multis rebus superior invenitur, oportunum sibi non differat inire conflictum. Si vero adversarium intellegit fortiorem, certamen publicum vitet; nam pauciores numero et inferiores viribus superventus et insidias facientes sub bonis ducibus reportaverunt saepe victoriam. 10  X. Omnes artes omniaque opera cotidiano usu et iugi exercitatione proficiunt. Quod si in parvis verum est, quanto magis decet in maximis custodiri. Quis autem dubitet artem bellicam rebus omnibus esse potiorem, per quam libertas retinetur et dignitas, propagantur provinciae, conservatur imperium? Hanc quondam relictis doctrinis omnibus Lacedaemonii et postea coluere Romani; hanc solam hodieque barbari putant esse servandam; cetera aut in hac arte consistere omnia aut per hanc adsequi se posse confidunt; haec dimicaturis est necessaria, per quam vitam retineant et victoriam consequantur. Dux ergo, cui tantae potestatis insignia tribuuntur, cuius fidei atque virtuti possessorum fortunae, tutela urbium, salus militum, reipublicae creditur gloria, non tantum pro universo exercitu sed etiam pro singulis contubernalibus debet esse sollicitus. Si quid enim illis eveniat in bello, et ipsius culpa et publica videtur iniuria. Ergo si tironem vel diu armis desuetum exercitum ducit, singularum legionum sive auxiliorum necnon etiam vexillationum vires animos consuetudinem diligenter exploret. Sciat etiam, si potest fieri, nominatim, quis comes, quis tribunus, quis domesticus, quis contubernalis quantum possit in bello; auctoritatem severitatemque maximam sumat, omnes culpas militares legibus vindicet, nulli errantium credatur ignoscere, in diversis occasionibus omnium experimenta praecipiat. His, ut oportet, curatis, cum dispersi ad praedandum securi oberrant hostes, tunc probatos equites sive pedites cum tironibus aut inferioribus mittat, ut ex occasione fusis inimicis et illis peritia et reliquis crescat audacia. Ad transitus fluviorum, ad praecipitia montium, ad silvarum angustias, ad paludum aut viarum difficultates superventus nullo sciente disponat atque ita iter suum temperet, ut cibum capientes aut dormientes aut vacantes certe, securos inermes discalciatos, destratis equis, nihil suspiciantes ipse paratus invadat, quatenus in huiusmodi certaminibus sui fiduciam colligant. Nam qui ante longum tempus aut omnino numquam viderunt homines vulnerari vel occidi, cum primum aspexerint, perhorrescunt et pavore confusi de fuga magis quam de conflictu incipiunt cogitare. Praeterea si excurrant adversarii, longo itinere fatigatos adgrediatur et ultimos vel certe insperatus superveniat; eos etiam, qui longe a suis aut pabuli aut praedae gratia commorantur, subito occupet cum dilectis. Illa enim ante temptanda sunt, quae si male cesserint, minus noceant, si bene, plurimum prosint. Inter hostes discordiarum serere causas sapientis est ducis. Nulla enim quamvis minima natio potest ab adversariis perdeleri, nisi propriis simulatibus se ipsa consumpserit. Nam civile odium ad inimicorum perniciem praeceps est, ad utilitatem suae defensionis incautum. Unum illud est in hoc opere praedicendum, ut nemo desperet fieri posse quae facta sunt. Dicat aliquis: Multi anni sunt, quibus nullus fossa aggere valloque mansurum circumdat exercitum. Respondebitur: Si fuisset ista cautela, nihil nocturni aut diurni superventus hostium nocere potuissent. Persae imitantes Romanos ductis fossis castra constituunt, et, quia harenosa sunt prope omnia, saccos, quos inanes portaverant, ex pulverulenta, quae effoditur, terra complent eorumque cumulo aggerem faciunt. Omnes barbari carris suis in orbem conexis ad similtudinem castrorum securas a superventibus exigunt noctes. Veremur, ne discere nequeamus quae a nobis alii didicerunt? Haec ex usu librisque antea servabantur, sed omissa diu nemo quaesivit, quia vigentibus pacis officiis procul aberat necessitas belli. Sed ne inpossibile videatur reparari disciplinam, cuius usus intercidit, doceamur exemplis. Apud veteres ars militaris in oblivionem saepius venit, sed prius a libris repetita est, postea ducum auctoritate firmata. Scipio Africanus sub aliis imperatoribus Hispanienses exercitus frequenter victos accepit; hos, disciplinae regula custodita, omni opere fossisque faciendis ita diligenter exercuit, ut diceret fodientes luto inquinari debere qui madere hostium sanguine noluissent. Cum ipsis denique Numantinos capta civitate sic concremavit, ut nullus evaderet. Metellus in Africa Albino imperante subiugatum accepit exercitum, quem ita emendavit veteribus institutis, ut postea eos, a quibus sub iugum missi fuerant, superarent. Cimbri Caepionis et Mallii legiones intra Gallias deleverunt; quarum reliquias cum Gaius Marius suscepisset, ita erudivit scientia et arte pugnandi, ut innumerabilem multitudinem non solum Cimbrorum sed etiam Teutonum et Ambronum publico Marte deleret. Facilius autem est ad virtutem novos inbuere quam revocare perterritos. 11  XI. Praemissis levioribus artibus belli, ad publici conflictus incertum et ad fatalem diem nationibus ac populis ratio disciplinae militaris invitat. Nam in eventu aperti Martis victoriae plenitudo consistit. Hoc ergo tempus est, quo tanto magis duces debent esse solliciti, quanto maior speratur diligentibus gloria et maius periculum comitatur ignavos, in quo momento peritiae usus, pugnandi doctrina consiliumque dominatur. Veteribus saeculis mos fuit parco cibo curatos milites ad certamen educere, ut audaciores sumpta esca redderet et longiore conflictu non fatigarentur inedia. Praeterea observandum est praesentibus hostibus, sive ex castris sive ex civitate producas ad proelium, ne, sum per angusta portarum particulatim procedit exercitus, a collectis et paratis debilitetur inimicis. Ideoque providendum est, ut ante omnes milites egrediantur portas et aciem construant, quam hostis adveniat. Quod si intra civitatem manentibus paratus advenerit, aut differatur egressus aut certe dissimuletur, ut, cum adversarii insultare coeperint his, quos non putant exituros, cum ad praedam aut ad redeundum converterint animum, cum ordines solverint, tunc illis stupentibus lectissimi quique prorumpant et conferti adgrediantur ignaros. Observatur autem, ne longo spatio fatigatum militem neve lassos post cursum equos ad publicum proelium cogas; multum virium labore inineris pugnaturus amittit. Quid faciet, qui ad aciem marcidus adventat? Hoc et veteres declinarunt et superiore vel nostra aetate, cum Romani duces per inperitiam non cavissent, ne quid amplius dicam, exercitus didicerunt. Inpar enim condicio est lassum cum requieto, sudantem cum alacri, currentem cum eo, qui steterit, subire conflictum. 12  XII. Ipsa die, qua certaturi sunt milites, quid sentiant, diligenter explora. Nam fiducia vel formido ex vultu verbis incessu motibus cernitur. Ne confidas satis, si tiro proelium cupit; inexpertis enim dulcis est pugna; et noveris te oportere differre, si exercitati bellatores metuunt dimicare. Monitis tamen et adhortatione ducis exercitui virtus adcrescit et animus, praecipue si futuri certaminis talem acceperint rationem, qua sperent se facile ad victoriam perventuros. Tunc inimicorum ignavia vel error ostendendus est, vel, si ante a nobis superati sunt, commemorandum. Dicenda etiam quibus militum mentes in odium adversariorum ira et indignatione moveantur. Animis paene omnium hominum hoc naturaliter evenit, ut trepident, cum ad conflictum hostium venerint. Sine dubio autem infirmiores sunt quorum mentes ipse confundit aspectus; sed hoc remedio formido lenitur, si, antequam dimices, frequenter exercitum tuum locis tutioribus ordines, unde et videre hostem et agnoscere consuescant. Interdum audeant aliquid ex occasione: aut fugent aut interimant inimicos; mores adversariorum, arma, equos recognoscant. Nam quae ex usu sunt non timentur. 13  XIII. Bonum ducem convenit nosse magnam partem victoriae ipsum locum, in quo dimicandum est, possidere. Elabora ergo, ut conserturus manum primum auxilium captes ex loco, qui tanto utilior iudicatur, quanto superior fuerit occupatus. In subiectos enim vehementius tela descendunt, et maiore impetu obnitentes pars altior pellit. Qui adverso nititur clivo, duplex subit cum loco et hoste certamen. Sed illa distantia est, quod, si de peditibus tuis victoriam speras contra equites hostium, loca aspera inaequalia montuosa debes eligere, si vero de equitibus tuis contra adversarii pedites victoriam quaeris, sequi debes paulo quidem editiora loca, sed plana atque patentia, neque silvis neque paludibus impedita. 14  XIIII. Ordinaturus aciem tria debet ante prospicere, solem pulverem ventum. Nam sol ante faciem eripit visum, ventus contrarius tua inflectit ac deprimit, hostium adiuvat tela, pulvis a fronte congestus oculos implet et claudet. Haec momento eo, quo acies ordinantur, etiam imperiti vitare solent, sed duci provido cavendum est in futurum, ne post paululum accedente die noceat solis mutata conversio, ne ventus adversus hora solita eo pugnante nascatur. Ita ergo consistuantur ordines, ut haec post occipitium nostrum sint et, si potest fieri, adversariorum impetant faciem. - Acies dicitur exercitus instructus, frons quae adversum hostem spectat. Haec in pugna publica, si sapienter disponitur, plurimum iuvat, si inperite, quamvis optimi bellatores sint, mala ordinatione franguntur. Instructionis lex est, ut in primo exercitati et veteres milites conlocentur, quos antea principes vocabant, in secundo ordine circumdati catafractis sagittarii et optimi milites cum spiculis vel lanceis ordinentur, quos prius hastatos vocabant. Singuli autem armati in directum ternos pedes inter se occupare consueverunt, hoc est, in mille passibus mille sescenti sexaginta sex pedites ordinantur in longum, ut nec acies interluceat et spatium sit arma tractandi; inter ordinem autem et ordinem a tergo in latum sex pedes distare voluerunt, ut haberent pugnantes spatium accedendi atque recedendi; vehementius enim cum saltu cursuque tela mittuntur. In his duobus ordinibus et aetate maturi et usu confidentes et muniti etiam gravioribus armis conlocantur. Hi enim ad vicem muri nec cedere nec sequi aliquando cogendi sunt, ne ordines turbent, sed venientes adversarios excipere et stando pugnandoque repellere vel fugare. Tertius ordo disponitur de armaturis velocissimis, de sagittariis iuvenibus, de bonis iaculatoribus, quos antea ferentarios nominabant. Quartus item ordo construitur de scutatis expeditissimis, de sagittariis iunioribus, de his, qui alacriter verutis vel mattiobarbulis, quas plumbatas nominant, dimicant, qui dicebantur leuis armatura. Sciendum ergo est stantibus duobus primis ordinibus tertium et quartum ordinem ad provocandum cum missilibus et sagittis primo loco semper exire. Qui si hostes in fugam vertere potuerint, ipsi cum equitibus persecuntur; sin vero ab hostibus pulsi fuerint, redeunt ad primam ac secundam aciem et inter ipsos recipiunt se ad loca sua. Prima autem et secunda acies, cum ad spathas et ad pila, ut dicitur, ventum fuerit, totum sustinet bellum. In quinta acie ponebantur interdum carroballistae et manuballistarii fundibulatores funditores. Fundibulatores sunt qui fustibalis lapides iaciunt. Fustibalus fustis est longus pedibus quottuor, cui per medium ligatur funda de corio et utraque manu inpulsus prope ad instar onagri dirigit saxa. Funditores sunt qui fundis lino vel saetis factis - has enim dicunt esse meliores - contorto circa caput brachio dirigunt saxa. Quibus scuta deerant, sive lapidibus manu iactis sive missibilibus in hoc ordine dimicabant, quos accensos tamquam iuniores et postea additos nominabant. Sextus ordo post omnes a firmissimis et scutatis et omni genere armorum munitis bellatoribus tenebatur; quos antiqui triarios appellabant. Hi, ut requieti et integri acrius invaderent hostes, post ultimas acies sedere consueverant. Si quid enim primis ordinibus accidisset, de horum viribus reparationis spes tota pendebat. 15  XV. Explanato, qualiter debeant acies instrui, nunc podismum mensuramque ipsius ordinationis exponam. In mille passibus campi una acies mille sescentos sexaginta sex suscipiet pedites, propterea quia singuli pugnatores ternos occupant pedes. Quod si sex acies in mille passibus campi volueris ordinare, novem milia nongenti nonaginta sex pedites sunt necessarii. Si autem in terno hunc numerum volueris tendere, duo milia passuum conprehendit; sed melius est plures acies facere quam militem spargere. Senos pedes a tergo inter singulas acies in latum diximus interpatere debere, et ipsi bellatores stantes singulos obtinent pedes. Ideoque si sex acies ordinaveris, quadraginta duo pedes in latum et mille passus in longum decem milium hominum tenebit exercitus. Ad hanc rationem, sive viginti milia sive triginta milia peditum fuerint, iuxta mensurae podismum sine aliqua difficultate poterunt ordinari, nec dux fallitur, cum sciat, qui locus quantos capere possit armatos. Dicunt, si angustior locus sit vel multitudo sufficiat, etiam in deno vel amplius acies ordinari. Magis enim expedit, ut conferti pugnent, quam longius separati; nam si nimium fuerit acies tenuata, cito ab adversariis facta inpressione perrumpitur et nullum postea potest esse remedium. Qui autem numeri in dextro cornu, qui in sinistro, qui in medio debeant ordinari, vel iuxta dignitates eorum servatur ex more, vel certe pro qualitate hostium commutatur. 16  XVI. Constructa acie peditum equites ponuntur in cornibus, ita ut loricati omnes et contati iuncti sint peditibus, sagittarii autem vel qui loricas non habent longius evagentur. A fortioribus namque equitibus peditum protegenda sunt latera et a velocioribus atque expeditis hostium cornua superfundenda atque turbanda. Scire dux debet, contra quos drungos, hoc est globos, hostium quos equites oporteat poni. Nam nescio qua occulta ratione, immo paene divina, alii contra alios dimicant melius, et qui fortiores vicerant ab inferioribus saepe vincuntur. Quod si equites inpares fuerint, more veterum velocissimi cum scutis levibus pedites ad hoc ipsum exercitati isdem miscendi sunt, quos velites nominabant. Quo facto quamvis fortissimi equites hostium evenerint, tamen adversum mixtum agmen pares esse non possunt. Unum hoc remedium omnes duces veteres invenerunt, ut adsuefacerent iuvenes currentes egregie et inter bonis equites singulos ex his pedites conlocarent cum levioribus scutis gladiis atque missibilibus. 17  XVII. Sed optima ratio est et ad victoriam plurimum confert, ut lectissimos de peditibus et equitibus cum vicariis comitibus tribunisque vacantibus habeat dux post aciem praeparatos, alios circa cornua alios circa medium, ut, sicubi hostis vehementer insistit, ne rumpatur acies, provolent subito et subpleant loca additaque virtute inimicorum audaciam frangant. Hoc primi Lacones invenerunt, imitati sunt Karthaginienses, Romani postea ubique servarunt. Hac dispositione nulla melior invenitur. Nam directa acies hoc solum agere debet et potest, ut hostem repellat aut fundat. Si cuneus sit agendus aut forfex, superfluos habere debebis post aciem, de quibus cuneum vel forficem facias. Si ducenda sit serra, item ex abundantibus ducitur; nam si de loco suo ordinatum militem transferre coeperis, universa turbabis. Si globus hostium separatus aut alam tuam aut partem aliquam urguere coeperit, nisi superfluos habeas, quos contra globum possis obponere, sive pedites sive equites de acie tuleris, dum alia vis defendere, alia periculosius denudabis. Quod si bellatorum tibi copia non abundat, melius est aciem habere breviorem, dummodo in subsidiis conloces plurimos. Nam circa medias partes campi ex peditibus bene armatis debes habere lectissimos, de quibus cuneum facias et statim aciem hostium rumpas; circa cornua autem de contatis loricatisque equitibus ad hoc reservatis et levi armatura peditum alas hsotium circumvenire te convenit. 18  XVIII. Dux, qui praecipuam sustinet potestatem, inter equites et pedites in parte dextra stare consuevit. Hic enim locus est, in quo tota acies gubernatur, ex quo rectus est liberque procursus. Ideo autem inter utrosque consistit, ut et consilio regere et auctoritate tam equites quam pedites ad pugnam possit hortari. Hic de equitibus supernumerariis mixtis peditibus expeditis adversariorum sinistrum cornum, qui contra ipsum stat, circumire debet et a tergo semper urguere. Secundus dux in media acie ponitur peditum, qui eam sustentet et firmet. Hic fortissimos pedites et bene armatos de illis superfluis secum habere debet, ex quibus aut ipse cuneum faciat et hostium aciem rumpat aut, si adversarii cuneum fecerint, ipse forficem faciat, ut cuneo illi possit occurrere. In sinistra parte exercitus tertius esse dux debet, satis bellicosus et providus, quia sinistra pars difficilior est et velut manca in acie consistit. Hic circa se bonos equites supernumerarios et velocissimos pedites habere debet, de quibus sinistrum cornum semper extendat, ne circumveniatur ab hostibus. Clamor autem, quem barritum vocant, prius non debet adtolli, quam acies utraque se iunxerit. Inperitorum enim vel ignavorum est vociferari de longe, cum hostes magis terreantur, si cum telorum ictu clamoris horror accesserit. Semper autem studere debes, ut prior instruas aciem, quia ex arbitrio tuo potes facere quod tibi utile iudicas, cum nullus obsistit; deinde et tuis auges confidentiam et adversariis fiduciam minuis, quia fortiores videntur qui provocare non dubitant. Inimici autem incipiunt formidare, qui vident contra se acies ordinari. Hinc additur maximum commodum, quia tu instructus paratusque ordinantem et trepidum adversarium praeoccupas. Pars enim victoriae est inimicum turbare, antequam dimices; exceptis superventibus vel incursionibus repentinis ex occasione, quam numquam dux exercitatus amittit: nam in itineribus iam fatigatis, in fluminum transgessione divisis, in paludibus occupatis, in iugis montium laborantibus, in campis sparsis atque securis, in mansione dormientibus oportunum proelium semper infertur, cum aliis negotiis occupatus hostis prius interimatur, quam praeparare se possit. Quod si cauti sint adversarii et insidiarum nulla sit copia, tunc adversum praesentes scientes videntes aequa condicione pugnatur. 19  XVIIII. Tamen ars belli non minus in hoc aperto conflictu quam in occultis fraudibus adiuvat eruditos. Cavendum vel maxime, ne ab ala cornuque sinistro, quod saepius evenit, aut certe dextro, quod licet raro contingit, circumveniantur tui a multitudine hostium aut a vagantibus globis, quos dicunt drungos. Quod si acciderit, unum remedium est, ut alam cornumque replices et rotundes, quatenus conversi tui sociorum terga defendant; sed in angulo ipsius extremitatis fortissimi conlocentur, quia ibi impetus amplior fieri consuevit. Item adversum cuneum hostium certis resistitur modis. Cuneus dicitur multitudo peditum, quae iuncta cum acie primo angustior deinde latior procedit at adversariorum ordines rumpit, quia a pluribus in unum locum tela mittuntur. Quam rem milites nominant caput porcinum. Contra quod ordinatio ponitur, quam forficem vocant. Nam ex lectissimis militibus in V litteram ordo conponitur et illum cuneum excipit atque ex utraque parte concludit, quo facto aciem non potest rumpere. Item serra dicitur quae ab strenuis directa ante frontem obponitur hostibus, ut turbata acies reparetur. Globus autem dicitur qui a sua acie separatus vago superventu incursat inimicos, contra quem alter populosior vel fortior inmittitur globus. Observandum quoque, ne sub tempore, quo iam committitur pugna, velis ordines commutare aut de locis suis aliquos numeros ad alia transferre. Statim enim nascitur tumultus atque confusio, et in imparatos conturbatosque facilius hostis incumbit. 20  XX. Depugnationum septem sunt genera vel modi, cum infesta ex utraque parte signa confligunt. Una depugnatio est fronte longa quadro exercitu, sicut etiam nunc et prope semper solet proelium fieri. Sed hoc genus depugnationis periti armorum non optimum iudicant, quia, in prolixo spatio cum tenditur acies, non aequalis semper campus occurrit, et si hiatus aliqui in medio vel sinus aut curvatura fit, in eo loco acies frequenter inrumpitur. Praeterea, si multitudine adversarius antecedit, a lateribus aut dextram aut sinistrum alam circumvenit. In quo periculum magnum est, nisi supernumerarios habeas, qui procurrant hostemque sustineant. Hoc genere solus debet confligere qui et plures et fortes habuerit bellatores; ex utroque cornu hostem circumveniat et quasi in sinum sui concludat exercitus. Secunda depugnatio est obliqua, plurimis melior. In qua si paucos strenuos loco idoneo ordinaveris, etiam si multitudine hostium et virtute turberis, tamen poteris reportare victoriam. Huius talis est modus. Cum instructae acies ad congressum veniunt, tunc tu sinistram alam tuam a dextra adversarii longius separabis, ne vel missibilia ad eam vel sagittae perveniant; dextram autem alam tuam sinistrae alae illius iunges et ibi primum inchoa proelium, ita ut cum equitibus optimis et probatissimis peditibus sinistram partem illius, ad quam te iunxeris, adgrediaris atque circumeas et detrudendo atque supercurrendo ad hostium terga pervenias. Quod si semel adversarios exinde pellere coeperis, adcedentibus tuis indubitatam victoriam consequeris et pars exercitus tui, quam ab hoste submoveris, secura durabit. Ad similitudinem autem A litterae vel libellae fabrilis acies in hoc dimicandi genere conponuntur. Quod si tibi prior adversarius fecerit, illos, quos post aciem supernumerarios diximus debere poni, tam equites quam pedites, ad sinistrum tuum colliges cornum, et sic adversario resistis magnis viribus, ne arte pellaris. Tertia depugnatio est similis secundae, sed in hoc deterior, quod a sinistro cornu tuo cum illius incipis dextro confligere. Nam quasi mancus impetus est eorum et aperte cum difficultate adgrediuntur hostes qui in sinistro dimicant cornu. Quod apertius explanabo. Si quando alam sinistram longe habueris meliorem, tunc ei fortissimos equites peditesque coniunge et in congressu ipsam primam applica ad alam hostium dextram, et quantum potes, adversarii dextram partem pellere et circumire festina. Tuam autem aliam exercitus partem, in qua deteriores bellatores habere te nosti, a sinistra illius longissime separa, ne vel gladiis invadatur vel ad eam tela perveniant. In hoc genere cavendum est, ne inimicorum cuneis transversa tua acies elidatur. Hoc autem modo uno casu utiliter pugnabitur, si adversarius inferiorem dextrum cornum habuerit et tu longe fortiorem sinistrum. Quarta depugnatio talis est. Cum ordinaveris aciem, ante quadringentos vel quingentos passus, quam ad hostem pervenias, non sperante eo subito ambas alas tuas incitare te convenit, ut ex utroque cornu inprovisos hostes vertas in fugam et celerius victoriam consequaris. Sed hoc genus certaminis, licet cito superet, si exercitatos fortissimosque produxerit, tamen periculosum est, quia mediam aciem suam qui sic dimicat nudare compellitur et in duas partes exercitum separare. Et si primo impetu victus non fuerit inimicus, habet occasionem, qua invadat et divisa cornua et mediam aciem destitutam. Quinta depugnatio est quartae similis, sed hoc unum amplius habet, quod levem armaturam et sagittarios ante primam aciem ponit, ut illis resistentibus non possit inrumpi. Nam sic de dextro cornu suo illius sinistrum et de sinistro cornu suo illius dextrum adgreditur. Quod si fugare potuerit, statim vincit; sin minus, media acies ipsius non laborat, quia a levi armatura sagittariisque defenditur. Sexta depugnatio optima est, prope similis secundae, qua utuntur qui de numero suorum et de virtute desperant. Et si bene ordinaverint, quamvis cum paucioribus semper victoriam consecuntur. Nam cum instructa acies ad hostes accedit, dextram alam tuam sinistrae alae hostium iunge et ibi per equites probatissimos et velocissimos pedites incipe proelium. Reliquam autem partem exercitus tui longissime ab adversariorum acie remove et in directum porrige quasi veru; nam, cum sinistram partem illius et a lateribus et a tergo coeperis caedere, sine dubio vertis in fugam. Adversarius autem nec de dextra parte sua nec de media acie potest suis laborantibus subvenire, quia acies tua extenditur et tota se porrigit ad similitudinem I litterae longissimeque recedit ab hostibus. Quo genere in itineribus saepe confligitur. Septima depugnatio est quae loci beneficio adiuvat dimicantem. In hac quoque et cum paucioribus et cum minus fortibus poteris adversarium sustinere, hoc est, si montem aut mare aut flumen aut lacum aut civitatem aut paludes aut abrupta in una parte habeas, ex qua hostis non possit accedere, reliquum exercitum tuum directa acie ordines, sed in illa, quae munitionem non habet, omnes equites et ferentarios ponas. Tunc securus pro tuo arbitrio cum hoste confligis, quia ab una parte loci natura te munit ab alia duplex prope ponitur equitatus. Illud tamen observandum est, quo nihil melius invenitur, ut, sive dextro cornu solo pugnare volueris, ibi fortissimos ponas, sive de sinistro, ibi strenuissimos conloces, sive in medio facere cuneos volueris, per quos acies hostium rumpas, in cuneo exercitatissimos ordines bellatores. Victoria enim per paucos fieri consuevit. Tantum est, ut electi a duce sapientissimo in his locis, in quibus ratio et utilitas postulat, ordinentur. 21  XXI. Plerique rei militaris ignari pleniorem victoriam credunt, si adversarios aut locorum angustiis aut armatorum multitudine circumdederint, ut aditum non inveniant abscedendi. Sed clausis ex desperatione crescit audacia, et cum spei nihil est, sumit arma formido. Libenter cupit commori qui sine dubio scit se esse moriturum. Ideoque Scipionis laudata sententia est, qui dixit viam hostibus, qua fugerent, muniendam. Nam cum abscedendi aditu patefacto mentes omnium ad praebenda terga consenserint, inulti more pecudum trucidantur. Nec insequentium ullum periculum est, cum victi, quibus defendi potuerant, arma converterint. Hoc genere, quanto maior fuerit, tanto facilius multitudo prosternitur. Neque enim ibi requirendus est numerus, ubi animus semel territus non tam tela hostium cupit declinare quam vultum. Ceterum clausi, licet exigui numero et infirmi viribus, hoc ipso tamen sunt hostibus pares, quia desperantes sciunt aliud sibi licere non posse. 22  XXII. Digestis omnibus, quae ratio militaris experimentis et arte servavit, unum superest edocere, quemadmodum recedatur ab hostibus. Nam disciplinae bellicae et exemplorum periti nusquam maius periculum inminere testantur. Qui enim ante congressum recedit ex acie, et suis fiduciam minuit et inimicis addit audaciam. Verum quia hoc saepius necesse est evenire, quibus modis tuto possit fieri, declarandum est. Primum ut tui nesciant, ideo te recedere, quia declinas inire conflictum, sed credant arte aliqua se ideo revocari, ut ad oportuniorem locum invitetur hostis ac facilius superetur aut certe insequentibus adversariis secretiores conlocentur insidiae. Nam ad fugam parati sunt qui ducem suum sentiunt desperare. Illud quoque vitandum est, ne hostes te recedere sentiant et statim inruant. Propterea plerique ante pedites suos equites posuerunt, ut discurrentes adversarios videre non sinerent, quem ad modum pedites abscedebant. Item particulatim incipientes a primis singulas acies subducebant retroque revocabant, in gradu suo manentibus reliquis, quos subduxerant primum. Aliquanti exploratis itineribus noctu cum exercitu recedebant, ut hostes, die orta cum intellexissent, non possent conprehendere praecedentes. Praeterea leuis armatura praemittebatur ad colles, ad quos subito totus revocaretur exercitus, et si hostes insequi voluissent, a levi armatura, quae ante occupaverat locum, additis equitibus fundebantur. Nihil enim periculosius existimant, quam si inconsulte insequentibus ab his, qui in subsessa fuerint vel qui ante se paraverint, obvietur. Hoc tempus est, quo opportune collocantur insidiae, quia adversus fugientes maior audacior et minor cura est. Necessario autem amplior securitas gravius solet habere discrimen. Inparatis, cibum capientibus, in itinere lassis, equos suos pascentibus ac nihil tale suspicantibus superventus adsolent fieri. Quod et nobis vitandum est et hosti in eiusmodi occasionibus pernicies inferenda. Hoc enim casu obpressis nec virtus potest nec multitudo prodesse. Qui in acie publica vincitur pugna, licet et ibi ars plurimum prosit, tamen ad defensionem suam potest adcusare fortunam; qui vero superventum insidias subsessas passus est, culpam suam non potest excusare, quia haec vitare potuit et per speculatores idoneos ante cognoscere. Cum receditur, talis fraus fieri consuevit. Recto itinere pauci equites insecuntur, valida manus occulte per alia mittitur loca; ubi ad agmen inimicorum pervenerint equites, temptant leviter atque discedunt; ille credit quicquid insidiarum fuerat praeterisse et sine cura resolvitur ad neglegentiam; tunc illa manus, quae secreto itinere destinata fuerat, superveniens obprimit ignorantes. Multi, cum ab hoste discedunt, si per silvas ituri sunt, praemittunt qui angusta vel abrupta occupent loca, ne ibidem pataintur insidias; et rursus post se praecisis arboribus vias claudunt, quas concaedes vocant, ut adversariis facultatem adimant persequendi. Et paene utrique parti in itinere ad subsessas communis occasio est: nam qui praecedit, oportunis vallibus vel silvosis montibus quas post se relinquit insidias, in quas cum inciderit inimicus, recurrit ipse et adivu suos; qui vero sequitur, aversis semitis longe ante destinat expeditos et praecedentem adversarium arcet a transitu deceptumque a fronte et a tergo concludit. Dormientibus noctu adversariis et qui praecessit potest regredi et qui sequitur, quantumvis intersit, potest supervenire per fraudem. In transfretatione fluviorum qui praecedit illam partem temptat opprimere, quae prima transiverit, dum reliqui alveo separantur; qui autem sequitur festinato itinere, illos, qui nondum potuerunt transire, conturbat. 23  XXIII. Camelos aliquantae nationes apud veteres in acie produxerunt et Urcilliani intra Africam vel ceteri Mazices hodieque producunt. Sed genus animalium, harenis et tolerandae siti aptum, confusas etiam in pulvere vento vias absque errore dirigere memoratur. Ceterum praeter novitatem, si ab insolitis videatur, inefficax bello est. Catafracti equites propter munimina, quae gerunt, a vulneribus tuti, sed propter inpedimentum et pondus armorum capi faciles et laqueis frequenter obnoxii, contra dispersos pedites quam contra equites in certamine meliores, tamen aut ante legiones positi aut cum legionariis mixti, quando comminus, hoc est manu ad manum, pugnatur, acies hostium saepe rumpunt. 24  XXIIII. Quadrigas falcatas in bello rex Antiochus et Mithridates habuerunt. Quae ut primo magnum intulere terrorem, ita postmodum fuere derisui. Nam difficile currus falcatus planum semper invenit campum et levi inpedimento retinetur unoque adflicto aut vulnerato equo decipitur. Sed maxime hac Romanorum militum arte perierunt: ubi ad pugnam ventum est, repente toto campo Romani tribulos abiescerunt, in quos currentes quadrigae cum incidissent, deletae sunt. Tribulus autem est ex quottuor palis confixum propugnaculum, quod, quoquomodo abieceris, tribus radiis stat et erecto quarto infestum est. Elafanti in proeliis magnitudine corporum, barritus horrore, formae ipsius novitate homines equosque conturbant. Hos contra Romanum exercitum primus in Lucania rex Pyrrhus eduxit, postea Hannibal in Africa, rex Antiochus in Oriente, Iugurtha in Numidia copiosos habuerunt. Adversus quos diversa resistendi excogitata sunt genera. Nam et centurio in Lucania gladio manum, quam promuscidem vocant, unius abscidit, et bini catafracti equi iungebantur ad currum, quibus insidentes clibanarii sarisas, hoc est longissimos contos, in elefantos dirigebant. Nam muniti ferro nec a sagittariis, quos vehebant belvae, laedebantur et earum impetum equorum celeritate vitabant. Alii contra elefantos catafractos milites inmiserunt, ita ut in brachiis eorum et in cassidibus vel umeris aculei ingentes ponerentur e ferro, ne manu sua elefas bellatorem contra se venientem posset adprehendere. Praecipue tamen velites antiqui adversum elefantos ordinaverunt. Velites autem erant iuvenes levi armatura et corpore alacri, qui ex equis optime missibilia dirigebant. Hi equis praetercurrentibus ad latiores lanceas vel maiora spicula belvas occidebant, sed crescente audacia postea collecti plures milites pariter pila, hoc est missibilia, in elefantos congerebant eosque vulneribus elidebant. Illud additum est, ut funditores cum fustibalis et fundis rotundis lapidibus destinatis Indos, per quos regebantur elefanti, cum ipsis turribus affligerent atque mactarent, quo nihil tutius invenitur. Praeterea venientibus belvis, quasi inrupissent aciem, spatium milites dabant. Quae cum in agmen medium pervenissent, circumfusis undique armatorum globis cum magistris absque vulneribus capiebantur inlaesae . Carroballistas aliquanto maiores - hae enim longius et vehementius spicula dirigunt - superpositas curriculis cum binis equis vel mulis post aciem convenit ordinari, et, cum sub ictum teli accesserint, bestiae sagittis ballistariis transfiguntur. Latius tamen contra eas et firmius praefigitur ferrum, ut in magnis corporibus maiora sint vulnera. Adversum elefantos plura exempla et machinamenta rettulimus, ut, si quando necessitas postulaverit, sciatur, quae sint tam inmanibus belvis opponenda. 25  XXV. Sciendum vero est, si pars exercitus vicerit et pars fugerit, sperandum, cum in eiusmodi necessitate ducis constantia totam sibi possit vindicare victoriam. Innumerabilibus hoc accidit bellis, et pro superioribus sunt habiti qui minime desperarunt. Nam in simili condicione fortior creditur quem adversa non frangunt. Prior ergo de caesis hostibus spolia capiat, quod ipsi dicunt, colligat campum, prior clamore ac bucinis exultare videatur. Hac fiducia ita perterrebit inimicos, ita suis fiduciam geminabit, quasi victor ex omni parte discesserit. Quod si aliquo casu omnis in acie fundatur exercitus, perniciosa clades; tamen reparationis multis fortuna non defuit, et medicina quaerenda est. Dux ergo providus sub ea cautela publico debet Marte confligere, ut, si quid pro varietate bellorum vel condicionis humanae secus acciderit, absque gravi detrimento liberet victos. Nam si vicini colles fuerint, si post terga munitio, si ceteris abscedentibus fortissimi quique restiterint, se suosque servabunt. Frequenter iam fusa acies dispersos ac passim sequentes reparatis viribus interemit. Numquam exultantibus maius solet evenire discrimen, quam cum ex subito ferocia in formidinem commutatur. Sed quocumque eventu colligendi sunt superstites, bello erigendi adhortationibus congruis et armorum instauratione refovendi. Tunc novi dilectus, nova quaeruntur auxilia et, quod amplius prodest, captatis occasionibus in ipsos victores per occultas insidias impetus faciendus ac sic audacia reparanda. Nec oportunitas defit, cum pro felicitate superbius et incautius mentes efferantur humanae. Si quis hunc casum ultimum putat, cogitet eventus omnium proeliorum inter initia contra illos magis fuisse, quibus victoria debebatur. 26  XXVI. In omnibus proeliis expeditionis condicio talis est, ut quod tibi prodest adversarium noceat, quod illum adiuvat tibi semper officiat. Numquam ergo ad illius arbitrium aliquid facere aut dissimulare debemus, sed id solum agere, quod nobis utile iudicamus. Contra te enim esse incipis, si imiteris quod fecit ille pro se, et rursum quicquid pro tua parte temptaveris contra illum erit, si voluerit imitari. In bello qui plus in agrariis vigilaverit, plus in exercendo milite laboraverit, minus periculum sustinebit. Namquam miles in acie producendus est, cuius antea experimenta non ceperis. Aut inopia aut superventibus aut terrore melius est hostem domare quam proelio, in quo amplius solet fortuna potestatis habere quam virtus. Nulla consilia meliora sunt nisi illa, quae ignoraverit adversarius, antequam facias. Occasio in bello amplius solet iuvare quam virtus. In sollicitandis suscipiendisque hostibus, si cum fide veniant, magna fiducia est, quia adversarium amplius frangunt transfugae quam perempti. Melius est post aciem plura servare praesidia quam latius militem spargere. Difficile vincitur qui vere potest de suis et de adversarii copiis iudicare. Amplius iuvat virtus quam multitudo. Amplius prodest locus saepe quam virtus. Paucos viros fortes natura procreat, bona institutione plures reddit industria. Exercitus labore proficit, otio consenescit. Numquam ad certamen publicum produxeris militem, nisi cum eum videris sperare victoriam. Subita conterrent hostes, usitata viliscunt. Qui dispersis suis inconsulte sequitur, quam ipse acceperat, adversario vult dare victoriam. Qui frumentum necessariaque non praeparat, vincitur sine ferro. Qui multitudine et virtute praecedit, quadrata dimicet fronte, qui primus est modus. Qui inparem se iudicat, dextro cornu suo sinistrum cornu pellat inimici, qui secundus est modus. Qui sinistram alam fortissimam habere se novit, dextram alam hostis invadat, qui est tertius modus. Qui habet exercitatissimos milites, in utroque cornu pariter proelium debet incipere, qui quartus est modus. Qui levem armaturam optimam regit, utramque alam hostis invadat ferentariis ante aciem constitutis, qui quintus est modus. Qui nec numero militum nec virtute confidit, si depugnaturus est, de dextra sua sinstram alam hostium pulset reliquis suis porrectis in similitudinem veri, qui sextus est modus. Qui pauciores infirmioresque habere se novit, septimo modo ex uno latere aut montem aut civitatem aut mare aut fluvium aut aliquod debet habere subsidium. Qui confidit equitatu, aptiora loca quaerat equitibus et rem magis per equites gerat. Cum explorator hostium latenter oberrat in castris, omnes ad tentoria sua per diem redire iubeantur, et statim deprehenditur explorator. Cum consilium tuum cognoveris adversariis proditum, dispositionem mutare te convenit. Quid fieri debeat, tractato cum multis, quid vero facturus sis, cum paucissimis ac fidelissimis vel potius ipse tecum. Milites timor et poena in sedibus corrigit, in expeditione spes ac praemia faciunt meliores. Boni duces publico certamine numquam nisi ex occasione aut nimia necessitate confligunt. Magna dispositio est hostem fame magis urguere quam ferro. Quo genere depugnaturus sis, nesciant hostes, ne aliquibus remediis obsistere moliantur. De equitatu sunt multa praecepta; sed cum haec pars militiae usu exercitii, armorum genere, equorum nobilitate profecerit, ex libris nihil arbitror colligendum, cum praesens doctrina sufficiat. Digesta sunt, imperator invicte, quae nobilissimi auctores diversis probata temporibus per experimentorum fidem memoriae prodiderunt, ut ad peritiam sagittandi, quam in serenitate tua Persa miratur, ad equitandi scientiam vel decorem, quae Hunnorum Alanorumque natio velit imitari, si possit, ad currendi velocitatem, quam Saracenus Indusque non aequat, ad armaturae exercitationem, cuius campidoctores vel pro parte exampla intellexisse gaudent, regula proeliandi, immo vincendi artificium iungeretur, quatenus virtute pariter ac dispositione mirabilis reipublicae tuae et imperatoris officium exhiberes et militis.