Vegetius, Epitoma
Edition: K. Lang, 1885
Liber II
0 Prooemium. Instituta maiorum partis armatae plenissime clementiam vestram peritissimeque retinere continuis declaratur victoribus ac triumphis, siquidem indubitata adprobatio artis sit rerum semper effectus. Verum tranquillitas tua, imperator invicte, altiori consilio, quam mens poterat terrena concipere, ex libris antiqua desiderat, cum ipsiam antiquitatem factis recentibus antecedat. Igitur cum haec litteris breviter conprehendere maiestati vestrae non tam discenda quam recognoscenda praeciperer, certavit saepius devotio cum pudore. Quid enim audacius, quam domino ac principi generis humani, domitori omnium gentium barbararum, aliquid de usu ac disciplina insinuare bellorum, nisi forte iussisset fieri, quod ipse gessisset? et rursum tanti imperatoris non oboedire mandatis plenum sacrilegii videbatur atque periculi. Miro itaque more in parendo audax factus sum, dum metuo videri audacior, si negassem. Ad quam temeritatem praecedens me indulgentia vestrae perennitatis animavit. Nam libellum de dilectu atque exercitatione tironum dudum tamquam famulus obtuli; non tamen culpatus abscessi. Nec formido iussus adgredi opus, quod spontaneum cessit inpune.
1 I. Res igitur militaris, sicut Latinorum egregius auctor carminis sui testatur exordio, armis constat et viris. Haec in tres dividitur partes, equites pedes classem. Equitum alae dicuntur ab eo, quod ad similitudinem alarum ab utraque parte protegunt acies; quae nunc vexillationes vocantur a velo, quia velis, hoc est flammulis, utuntur. Est et aliud genus equitum, qui legionarii vocantur propterea, quod conexi sunt legioni; ad quorum exemplum ocreati sunt equites instituti. Classis item duo genera sunt, unum liburnarum, aliud lusoriarum. Equitibus campi, classibus maria vel flumina, peditibus colles urbes plana et abrupta servantur. Ex quo intellegitur magis reipublicae necessarios pedites, qui possunt ubique prodesse; et maior numerus militum sumptu expensa minore nutritur. Exercitus ex re ipsa atque opere exercitii nomen accepit, ut ei numquam liceret oblivisci quod vocabatur. Verum ipsi pedites in duas divisi sunt partes, hoc est in auxilia et legiones. Sed auxilia a sociis vel foederatis gentibus mittebantur; Romana autem virtus praecipue in legionum ordinatione praepollet. Legio autem ab eligendo appellata est, quod vocabulum eorum desiderat fidem atque diligentiam, qui milites probant. In auxiliis minor, in legionibus longe amplior consuevit militum numerus adscribi.
2 II. Denique Macedones Graeci Dardani phalangas habuerunt, ut in una phalange armatorum VIII milia censerentur. Galli atque Celtiberi pluresque barbarae nationes catervis utebantur in proelio, in quibus erant sena milia armatorum. Romani legiones habent, in quibus singulis sena milia, interdum amplius militare consuerunt. Quid autem inter legiones et auxilia interesse videatur, expediam. Auxiliares cum ducuntur ad proelium, ex diversis locis, ex diversis numeris venientes, nec disciplina inter se nec notitia nec affectione consentiunt. Alia instituta, alius inter eos est usus armorum. Necesse est autem tardius ad victoriam pervenire qui discrepant, antequam dimicent. Denique cum in expeditionibus plurimum prosit omnes milites unius praecepti significatione converti, non possunt aequaliter iussa conplere qui ante pariter non fuerunt. Tamen haec ipsa si sollemnibus diversisque exercitiis prope cotidie roborentur, non mediocriter iuvant. Nam legionibus semper auxilia tamquam leuis armatura in acie iungebantur, ut in his proeliandi magis adminiculum esset quam principale subsidium. Legio autem propriis cohortibus plena cum gravem armaturam, hoc est principes hastatos triarios antesignanos, item levem armaturam, hoc est ferrentarios sagittarios funditores ballistarios, cum propios et sibi insitos equites legionarios isdem matriculis teneat, cum uno animo parique consensu castra muniat, aciem instruat, proelium gerat, ex omni parte perfecta, nullo extrinsecus indigens adiumento, quantamlibet hostium multitudinem superare consuevit. Documentum est magnitudo Romana, quae semper cum legionibus dimicans tantum hostium vicit, quantum vel ipsa voluit vel rerum natura permisit.
3 III. Legionum nomen in exercitu permanet hodieque, sed per neglegentiam superiorum temporum robur infractum est, cum virtutis praemia occuparet ambitio et per gratiam promoverentur milites, qui promoveri consueverunt per laborem. Deinde contubernalibus conpletis stipendiis per testimoniales ex more dimissis non sunt alii substituti. Praeterea necesse est aliquantos morbo debilitari atque dimitti, aliquantos deserere vel diversis casibus interire; ac, nisi annis singulis, immo singulis paene mensibus in recedentium locum iuniorum turba succedat, quamvis copiosus exhauritur exercitus. Est et alia causa, cur adtenuatae sint legiones: magnus in illis labor est militandi, graviora arma, plura munera, severior disciplina. Quod vitantes plerique in auxiliis festinant militiae sacramenta praecipere, ubi et minor sudor et maturiora sunt praemia. Cato ille Maior, cum et armis invictis esset et consul exercitus saepe duxisset, plus se reipublicae credidit profuturum, si disciplinam militarem conferret in litteras. Nam unius aetatis sunt quae fortiter fiunt; quae vero pro utilitate reipublicae scribuntur aeterna sunt. Idem fecerunt alii conplures, sed praecipue Frontinus, divo Traiano ab eiusmodi conprobatus industria. Horum instituta, horum praecepta, in quantum valeo, strictim fideliterque signabo. Nam cum easdem expensas faciat et diligenter et neglegenter exercitus ordinatus, non solum praesentibus, sed etiam futuris saeculis proficit, si provisione maiestatis tuae, imperator Auguste, et fortissima dispositio reparetur armorum et emendetur dissimulatio praecedentum.
4 IIII. In omnibus auctoribus invenitur singulos consules adversum hostes copiosissimos non amplius quam binas duxisse legiones additis auxiliis sociorum. Tanta in illis erat exercitatio, tanta fiducia, ut cuivis bello duae legiones crederentur posse sufficere. Quapropter ordinationem legionis antiquae secundum normam militaris iuris exponam. Quae descriptio si obscurior aut inpolitior videbitur, non mihi sed difficultati ipsius rei convenit inputari. Adtento itaque animo saepius relegenda sunt, ut memoria intellegentiaque valeant conprehendi. Necesse est enim invictam esse rempublicam, cuius imperator militari arte percepta, quantos voluerit, faciat exercitus bellicosos.
5 V. Diligenter igitur lectis iunioribus animis corporibusque praestantibus, additis etiam exercitiis cotidianis quattuor vel eo amplius mensuum, iussu auspiciisque invictissimi principis legio formatur. Nam victuris in cute punctis milites scripti, cum matriculis inseruntur, iurare solent; et ideo militiae sacramenta dicuntur. Iurant autem per Deum et Christum et sanctum Spiritum et per maiestatem imperatoris, quae secundum Deum generi humano diligenda est et colenda. Nam imperator cum Augusti nomen accepit, tamquam praesenti et corporali Deo fidelis est praestanda devotio, inpendendus pervigil famulatus. Deo enim vel privatus vel militans servit, cum fideliter cum diligit qui Deo regnat auctore. Iurant autem milites omnia se strenue facturos, quae praeceperit imperator, numquam deserturos militiam nec mortem recusaturos pro Romana republica.
6 VI. Sciendum autem est in una legione decem cohortes esse debere. Sed prima cohors reliquas et numero militum et dignitate praecedit. Nam genere atque institutione litterarum viros electissimos quaerit. Haec enim suscipit aquilam, quod praecipuum signum in Romano est semper exercitu et totius legionis insigne; haec imagines imperatorum, hoc est divina et praesentia signa, veneratur; habet pedites mille centum quinque, equites loricatos CXXXII, et appellatur cohors miliaria; haec caput est legionis, ab hac, cum pugnandum est, prima acies incipit ordinari. Secunda cohors habet pedites DLV, equites LXVI, et appellatur cohors quingenaria. Tertia cohors similiter habet pedites DLV, equites LXVI, sed in hac cohorte tertia validiores probari moris est, quia in media acie consistit. Cohors quarta habet pedites DLV, equites LXVI. Cohors quinta habet pedites DLV, equites LXVI; sed et quinta cohors strenuos desideret milites, quia, sicut prima in dextro, ita quinta in sinistro ponitur cornu. Hae quinque cohortes in prima acie ordinantur. Sexta cohors habet pedites DLV, equites LXVI; in ipsa quoque enucleati adscribendi sunt iuniores, quia in secunda acie post aquilam et imagines cohors sexta consistit. Cohors VII. habet pedites DLV, equites LXVI. Cohors VIII. habet pedites DLV, equites LXVI; sed et ipsa animosos desiderat viros, quia in secunda acie consistit in medio. Cohors nona habet pedites DLV, equites LXVI. Cohors X. habet pedites DLV, equites LXVI; et ipsa bona consuevit accipere bellatores, quia in secunda acie sinistrum possidet cornum. His decem cohortibus legio plena fundatur, quae habet pedites sex milia centum, equites DCCXXX. Minor itaque numerus armatorum in una legione esse non debet; maior autem interdum esse consuevit, si non tantum unam cohortem sed etiam alias miliarias fuerit iussa suscipere.
7 VII. Antiqua ordinatione legionis exposita, principalium militum et, ut proprio verbo utar, principiorum nomina ac dignitates secundum praesentes matriculas indicabo. Tribunus maior per epistolam sacram imperatoris iudicio destinatur. Minor tribunus pervenit ex labore. Tribunus autem vocatur ex tribu, quia praeest militibus, quos ex tribu primus Romulus legit. Ordinarii dicuntur qui in proelio quia primi sunt, ordines ducunt. Augustales appellantur qui ab Augusto ordinariis iuncti sunt. Flaviales item, tamquam secundi Augustales, a divo Vespasiano sunt legionibus additi. Aquiliferi qui aquilam portant. Imaginarii qui imperatoris imagines ferunt. Optiones ab adoptando appellati, quod antecedentibus aegritudine praepeditis hi tamquam adoptati eorum atque vicarii solent universa curare. Signiferi qui signa portant, quos nunc draconarios vocant. Tesserarii qui tesseram per contubernia militum nuntiant; tessera autem dicitur praeceptum ducis, quo vel ad aliquod opus vel ad bellum movetur exercitus. Campigeni, hoc est antesignani, ideo sic nominati, quia eorum opera atque virtute exercitii genus crescit in campo. Metatores qui praecedentes locum eligunt castris. Beneficiarii ab eo appellati, quod promoventur beneficio tribunorum. Librarii ab eo, quod in libros referunt rationes ad milites pertinentes. Tubicines cornicines et bucinatores qui tuba vel aere curvo vel bucina committere proelium solent. Armaturae duplares qui binas consecuntur annonas, simplares qui singulas. Mensores qui in castris ad podismum demetiuntur loca, in quibus tentoria milites figant, vel hospitia in civitatibus praestant. Torquati duplares, torquati simplares; torques aureus solidus virtutis praemium fuit, quem qui meruisset praeter laudem interdum duplas consequebatur annonas. Duplares, sesquiplicares: duplares duas, sesquiplicares unam semis consequebantur annonam. Candidati duplares, candidati simplares. Hi sunt milites principales, qui privilegiis muniuntur. Reliqui munifices appellantur, quia munera facere coguntur.
8 VIII. Vetus tamen consuetudo tenuit, ut ex primo principe legionis promoveretur centurio primi pili, qui non solum aquilae praeerat, verum etiam quattuor centurias, hoc est CCCC milites, in prima acie gubernabat. Hic tamquam caput totius legionis merita consequebatur et commoda. Item primus hastatus duas centurias, id est CC homines, ducebat in acie secunda, quem nunc ducenarium vocant. Princeps autem primae cohortis centuriam semis, hoc est CL homines, gubernabat. Ad quem in legione prope omnia, quae ordinanda sunt, pertinent. Item secundus hastatus centuriam semis, id est CL homines, regebat. Triarius prior centum homines gubernabat. Sic decem centuriae cohortis primae a quinque ordinariis regebantur. Quibus magnae utilitates et magnus honor esta veteribus constitutus, ut ceteri milites ex tota legione omni labore ac deuotione contenderent ad tanta praemia pervenire. Erant etiam centuriones, qui singulas centurias curabant; qui nunc centenarii nominantur. Erant decani, denis militibus praepositi, qui nunc caput contubernii vocantur. Secunda cohors habebat centuriones quinque; similiter tertia quarta usque ad decimam cohortem. In tota autem legione erant centuriones quinquaginta quinque.
9 VIIII. Sed legati imperatoris ex consulibus ad exercitus mittebantur, quibus legiones et auxilia universa obtemperabant in ordinatione pacis vel necessitate bellorum, in quorum locum nunc inlustres viros constat magistros militum substitutos, a quibus non tantum binae legiones sed etiam plures numeri gubernantur. Proprius autem iudex erat praefectus legionis, habens comitivae primi ordinis dignitatem, qui absente legato tamquam vicarius ipsius potestatem maximam retinebat. Tribuni vel centuriones ceterique milites eius praecepta servabant. Vigiliarum sive profectionis tessera ab eodem petebatur. Si miles crimen aliquod admisisset, auctoritate praefecti legionis a tribuno deputabatur ad poenam. Arma omnium militum, item equi vestes annona ad curam ipsius pertinebat. Disciplinae severitas, exercitatio non solum peditum sed etiam equitum legionariorum praecepto eius cotidie curabatur. Ipse autem iustus diligens sobrius legionem sibi creditam adsiduis operibus ad omnem devotionem, ad omnem formabat industriam, sciens ad praefecti laudem subiectorum redundare virtutem.
10 X. Erat etiam castrorum praefectus, licet inferior dignitate, occupatus tamen non mediocribus causis, ad quem castrorum positio, valli et fossae aestimatio pertinebat. Tabernacula vel casae militum cum inpedimentis omnibus nutu ipsius curabantur. Praeterea aegri contubernales et medici, a quibus curabantur, expensae etiam ad eius industriam pertinebant. Vehicula sagmarii necnon etiam ferramenta, quibus materies secatur vel caeditur, quibusque aperiuntur fossae, contexitur vallum aquaeductus, item ligna vel stramina arietes onagri ballistae ceteraque genera tormentorum ne deessent aliquando, procurabat. Is post longam probatamque militiam peritissimus omnium legebatur, ut recte doceret alios quod ipse cum laude fecisset.
11 XI. Habet praeterea legio fabros tignarios structores carpentarios ferrarios, pictores reliquosque artifices ad hibernorum aedificia fabricanda, ad machinas turres ligneas ceteraque, quibus vel expugnantur adversariorum civitates vel defenduntur propriae, praeparatos, qui arma vehicula ceteraque genera tormentorum vel nova facerent vel quassata repararent. Habebant etiam fabricas scutarias loricarias arcuarias, in quibus sagittae missibilia cassides omniaque armorum genera formabantur. Haec enim erat cura praecipua, ut quicquid exercitui necessarium videbatur numquam deesset in castris, usque eo, ut etiam cunicularios haberent, qui ad morem Bessorum ducto sub terris cuniculo murisque intra fundamenta perfossis inprovisi emergerent ad urbes hostium capiendas. Horum iudex proprius erat praefectus fabrum.
12 XII. Decem cohortes habere diximus legionem. Sed prima erat miliaria, in qua censu genere litteris forma virtute pollentes milites mittebantur. Huic tribunus praeerat armorum scientia, virtute corporis, morum honestate praecipuus. Reliquae cohortes, prout principi placuisset, a tribunis vel a praepositis regebantur. Tanta autem servabatur exercendi milites cura, ut non solum tribuni vel praepositi contubernales sibi creditos sub oculis suis iuberent cotidie meditari, sed etiam ipsi armorum arte perfecti ceteros ad imitationem proprio cohortarentur exemplo. Tribuni autem sollicitudo, tribuni laudatur industria, cum miles veste nitidus, armis bene munitus ac fulgens, exercitii usu et disciplina eruditus incedit.
13 XIII. Primum signum totius legionis est aquila, quam aquilifer portat. Dracones etiam per singulas cohortes a draconariis feruntur ad proelium. Sed antiqui, quia sciebant in acie commisso bello celeriter ordines aciesque turbari atque confundi, ne hoc posset accidere, cohortes in centurias diviserunt et singulis centuriis singula vexilla constituerunt, ita ut, ex qua cohorte vel quota esset centuria, in illo vexillo litteris esset adscriptum, quod intuentes vel legentes milites in quantovis tumultu a contubernalibus suis aberrare non possent. Centuriones insuper, qui nunc centenarii vocantur, nimium bellicosus loricatos transversis cassidum cassidum cristis, ut facilius noscerentur, singulas iusserunt gubernare centurias, quantenus nullus error existeret, cum centeni milites sequerentur non solum vexillum suum sed etiam centurionem, qui signum habebat in galea. Rursus ipsae centuriae in contubernia divisae sunt, ut decem militibus sub uno papilione degentibus unus quasi praeesset decanus, qui caput contubernii nominatur. Contubernium autem manipulus vocabatur ab eo, quod coniunctis manibus pariter dimicabant.
14 XIIII. Quemadmodum inter pedites centuria vel manipulus appellatur, ita inter equites turma dicitur; et habet una turma equites XXXII. Huic qui praeest decurio nominatur. Centum enim decem pedites ab uno centurione sub uno vexillo gubernantur; similiter XXXII equites ab uno decurione sub uno vexillo reguntur. Praeterea sicut centurio eligendus est magnis viribus, procera statura, qui dimicare gladio et scutum rotare doctissime noverit, qui omnem artem didicerit armaturae, vigilans sobrius agilis, magis ad facienda quae ei imperantur quam ad loquendum paratus, contubernales suos ad disciplinam retineat, ad armorum exercitium cogat, ut bene vestiti et calciati sint, ut arma omnium defricentur ac splendeant; similiter eligendus est decurio, qui turmae equitum praeponatur, inprimis habili corpore, ut loricatus et armis circumdatus omnibus cum summa admiratione equum possit ascendere, equitare fortissime, conto scienter uti, sagittas doctissime mittere, turmales suos, id est sub cura sua equites positos, erudire ad omnia quae equestris pugna deposcit, eosdem cogere loricas suas vel catafractas, contos et cassides frequenter tergere et curare. Plurimum enim terroris hostibus armorum splendor inportat. Quis credat militem bellicosum, cuius dissimulatione situ ac robigine arma foedantur? Non solum autem equites sed etiam ipsos equos adsiduo labore convenit edomari. Itaque ad decurionem et sanitatis et exercitationis tam hominum quam equorum pertinet cura.
15 XV. Nunc, qualiter instruenda sit acies, si pugna immineat declaretur unius legionis exemplo; quod, si usus exegerit, transferri possit ad plures. Equites locantur in cornibus. Acies peditum a prima cohorte incipit ordinari in cornu dextro. Huic cohors secunda coniungitur. Tertia cohors in media acie conlocatur. Huic adnectitur quarter. Quinta vero cohors sinistrum suscipit cornum. Sed ante signa et circa signa nec non etiam in prima acie dimicantes principes vocabantur, hoc est ordinarii ceterique principales. Haec erat gravis armatura, quia habebant cassides catafractas ocreas scuta gladios maiores, quos spathas vocant, et alios minores, quos semispathia nominant, plumbatas quinas positas in scutis, quas primo impetu iaciunt, item bina missibilia, unum maius ferro triangulo unciarum novem, hastili pedem quinque semis, quod pilum vocabant, nunc spiculum dicitur, ad cuius ictum exercebantur praecipue milites, quod arte et virtute directum et scutatos pedites et loricatos equites saepe transverberat, aliud minus ferro unciarum quinque, hastili pedum trium semis, quod tunc vericulum, nunc verutum dicitur. Prima acies principum, secunda hastatorum armis talibus docetur instructa. Post hos erant ferentarii et leuis armatura, quos nunc exculcatores et armaturas dicimus, scutati qui plumbatis gladiis et missibilibus accincti, sicut nunc prope omnes milites videntur armati, erant item sagittarii cum cassidibus catafractis et gladiis, sagittis et arcubus, erant funditores, qui ad fundas vel fustibalos lapides iaciebant, erant tragularii, qui ad manuballistas vel arcuballistas dirigebant sagittas. Secunda acies similiter armabatur, in qua consistentes milites hastati vocabantur. Sed in secunda acie dextro cornu cohors sexta ponebatur, cui iungebatur septima. Octava cohors mediam aciem tenebat nona comitante. Decima cohors in secunda acie sinistrum semper obtinet cornum.
16 XVI. Post omnes autem acies triarii cum scutis catafractis et galeis ocreati cum gladiis semispathiis plumbatis binis missibilibus locabantur, qui genu posito subsidebant, ut, si primae acies vincerentur, ab his quasi de integro reparata pugna posset sperari victoria. Omnes antesignani vel signiferi, quamvis pedites, loricas minores accipiebant et galeas ad terrorem hostium ursinis pellibus tectas. Centuriones vero habebant catafractas et scuta et galeas ferreas, sed transversis et argentatis cristis, ut celerius agnoscerentur a suis.
17 XVII. Illud autem sciendum est et modis omnibus retinendum: commisso bello prima ac secunda acies stabat inmota, triarii quoque residebant. Ferentarii autem armaturae exculcatores sagittarii funditores, hoc est leuis armatura, adversarios provocabant ante aciem praecedentes. Si hostes fugare potuerant, sequebantur; si eorum virtute aut multitudine premebantur, revertebantur ad suos et post eos stabant. Excipiebant autem proelium gravis armatura, et tamquam murus, ut ita dicam, ferreus stabat et non solum missibilibus sed etiam gladiis comminus dimicabant. Et si hostes fugassent, non sequebatur gravis armatura, ne aciem suam ordinationemque turbaret et ad dispersos recurrentes hostes incompositos obprimerent, sed leuis armatura cum funditoribus sagittariis et equitibus fugientes sequebatur inimicos. Hac dispositione atque cautela sine periculo legio vincebat aut superata servabatur incolumis, quia legionis ius est facile nec fugere nec sequi.
18 XVIII. Sed ne milites aliquando in tumultu proelii a suis contubernalibus aberrarent, diversis cohortibus diversa in scutis signa pingebant, ut ipsi nominant, digmata, sicut etiam nunc moris est fieri. Praeterea in adverso scuto uniuscuiusque militis litteris erat nomen adscriptum, addito et ex qua esset cohorte quave centuria. Ex his igitur apparet legionem bene instituam quasi munitissimam esse civitatem, quae omnia proelia necessaria secum ubique portaret nec metueret repentinum hostium superventum, quae etiam in mediis campis subito fossa se valloque muniret, quae omne genus militum contineret et armorum. Si quis igitur pugna publica superari barbaros cupit, ut divinitas nutu, dispositione imperatoris invicti reparentur ex tironibus legiones, votis omnibus petat. Intra breve autem spatium temporis iuniores diligenter electi et exercitati cotidie non solum mane sed etiam post meridiem omni armorum disciplina vel arte bellandi veteres illos milites, qui orbem terrarum integrum subegerunt, facile coaequabunt. Nec moveat, quod olim est consuetudo mutata quae viguit; sed huius felicitatis ac provisionis est perennitas tua, ut pro salute reipublicae et nova excogitet et antiqua restituat. Omne opus difficile videtur, antequam temptes; ceterum si exercitati et prudentes viri dilectui praeponantur, celeriter manus bellis apta poterit adgregari et diligenter institui. Quidvis enim efficit sollertia, si conpetentes non denegentur expensae.
19 XVIIII. Sed quoniam in legionibus plures scholae sunt, quae litteratos milites quaerunt, ab his, qui tirones probant, in omnibus quidem staturae magnitudinem, corporis robur, alacritatem animi convenit explorari, sed in quibusdam notarum peritia, calculandi computandique usus eligitur. Totius enim legionis ratio, sive obsequiorum sive militarium munerum sive pecuniae, cotidie adscribitur actis maiore prope diligentia, quam res annonaria vel civilis polyptychis adnotatur. Cotidianas etiam in pace vigilias, item excubitum sive agrarias de omnibus centuriis et contuberniis vicissim milites faciunt: ut ne quis contra iustitiam praegravetur aut alicui praestetur immunitas, nomina eorum, qui vices suas fecerunt, brevibus inseruntur. Quando quis commeatum acceperit vel quot dierum, adnotatur in brevibus. Tunc enim difficile commeatus dabatur, nisi causis iustissimis adprobatis. Nec aliquibus milites instituti deputabantur obsequiis, nec privata eisdem negotia mandabantur; siquidem incongruum videretur imperatoris militem, qui veste et annona publica pascebatur, utilitatibus vacare privatis. Ad obsequia tamen iudicium vel tribunorum nec non etiam principalium deputabantur milites, qui vocabantur accensi, hoc est postea additi, quam fuisset legio completa, quos nunc supernumerarios vocant; fascicularia tamen, id est lignum foenum aquam stramen, etiam legitimi milites in castra portabant. Munifices enim ab eo appellantur, quod haec munera faciunt.
20 XX. Illud vero ab antiquis divinitus insitutum est, ut ex donativo, quod milites consecuntur, dimidia pars sequestraretur apud signa et ibidem ipsis militibus servaretur, ne per luxum aut inanium rerum conparationem ab contubernalibus posset absumi. Plerique enim homines et praecipue pauperes tantum erogant, quantum habere potuerint. Sepositio autem ista pecuniae primum ipsis contubernalibus docetur adcommoda; nam cum publica sustententur annona, ex omnibus donativis augetur eorum pro medietate castrense peculium. Miles deinde, qui sumptus suos scit apud signa depositos, de deserendo nihil cogitat, magis diligit signa, pro illis in acie fortius dimicat, more humani ingenii, ut pro illis habeat maximam curam, in quibus suam videt positam esse substantium. Denique decem folles, hoc est decem sacci, per cohortes singulas ponebantur, in quibus haec ratio condebatur. Addebatur etiam saccus undecimus, in quem tota legio particulam aliquam conferebat, sepulturae scilicet causa, ut, si quis ex contubernalibus defecisset, de illo undecimo sacco ad sepulturam ipsius promeretur expensa. Haec ratio apud signiferos, ut nunc dicunt, in cofino servabatur. Et ideo signiferi non solum fideles sed etiam litterati homines eligebantur, qui et servare deposita scirent et singulis reddere rationem.
21 XXI. Non tantum humano consilio sed etiam divinitatis instinctu legiones a Romanis arbitror constitutas. In quibus decem cohortes ita sunt ordinatae, ut omnium unum corpus, una videatur esse coniunctio. Nam quasi in orbem quendam per diversas cohortes et diversas scholas milites promoventur, ita ut ex prima cohorte ad gradum quempiam promotus vadat ad decimam cohortem et rursus ab ea crescentibus stipendiis cum maiore gradu per alias recurrat ad primam. Ideo primi pili centurio, postquam in orbem omnes cohortes per diversas administraverit scholas, in prima cohorte ad hanc pervenit palmam, in qua ex omni legione infinita commoda consequatur; sicut primiscrinius in officio praefectorum praetorio ad honestum quaestuosumque militiae pervenit finem. Ita legionarii equites cohortes suas contubernii adfectione venerantur, cum naturaliter equites a peditibus soleant discrepere. Per hanc ergo contextionem in legionibus et omnium cohortium et equitum peditumque servabatur una concordia.
22 XXII. Habet praeterea legio tubicines cornicines bucinatores. Tubicen ad bellum vocat milites et rursum receptui canit. Cornicines quotiens canunt, non milites sed signa ad eorum obtemperant nutum. Ergo quotiens ad aliquod opus exituri sunt soli milites, tubicines canunt, quotiens movenda sunt signa, cornicines canunt; quotiens antem pugnatur, et tubicines et cornicines pariter canunt. Classicum item appellatur quod bucinatores per cornu dicunt. Hoc insigne videtur imperii, quia classicum canitur imperatore praesente vel cum in militem capitaliter animadvertitur, quia hoc ex imperatoris legibus fieri necesse est. Sive ergo ad vigilias vel agrarias faciendas sive ad opus aliquod vel ad decursionem campi exeunt milites, tubicine vocante operantur et rursus tubicine admonente cessant. Cum autem moventur signa aut iam mota figenda sunt, cornicines canunt. Quod ideo in omnibus exercitiis et processionibus custoditur, ut in ipsa pugna facilius obtemperent milites, sive eos pugnare sive stare sive sequi vel redire praeceperint duces; siquidem ratio manifesta sit semper in otio debere fieri quod necessario faciendum videtur in proelio.
23 XXIII. Legionis ordinatione digesta ad exercitium revertimur, unde, sicut iam dictum est, exercitus nomen accepit. Iuniores quidem et novi milites mane ac post meridiem ad omne genus exercebantur armorum. Veteres autem et eruditi sine intermissione semel in die exercebantur armis. Neque enim longitudo aetatis aut annorum numerus artem bellicam tradit, sed, post quanta volueris stipendia, inexercitatus miles semper est tiro. Armaturam, quae festis diebus exhibetur in circo, non tantum armaturae, qui sub campidoctore sunt, sed omnes aequaliter contubernales cotidiana meditatione discebant. Nam et velocitas usu ipso adquiritur corporis et scientia feriendi hostem seque protegendi, praesertim si gladiis comminus dimicetur; illud vero maius est, quod servare ordines discunt et vexillum suum in tantis permixtionibus in ipsa prolusione comitantur nec inter doctos aliquis error existit, cum multitudinis sit tanta confusio. Ad palum quoque vel sudibus exerceri percommodum est, cum latera vel pedes aut caput petere punctim caesimque condiscant. Saltus quoque et ictus facere pariter adsuescant, insurgere tripudiantes in clipeum rursusque subsidere, nunc gestiendo provolare cum saltu, nunc cedentes in terga resilire. Missibilibus etiam palos ipsos procul ferire meditentur, ut et ars dirigendi et dexterae virtus possit adcrescere. Sagittarii vero vel funditores scopas, hoc est fruticum vel straminum fasces, pro signo ponebant, ita ut sexcentis pedibus removerentur a signo, ut sagittis vel certe lapidibus ex fustibalo destinatis signum saepius tangerent. Propterea sine trepidatione in acie faciebant quod ludentes in campo fecerant semper. Adsuescendum est etiam, ut semel tantum funda circa caput rotetur, cum ex ea emittitur saxum. Sed et manu sola omnes milites meditabantur libralia saxa iactare, qui usus paratior creditur, quia non desiderat fundam. Missibilia quoque vel plumbatas iugi perpetuoque exercitio dirigere cogebantur usque adeo, ut tempore hiemis de tegulis vel scindulis, quae si deessent, certe de cannis, ulva vel culmo et porticus tegerentur ad equites et quaedam velut basilicae ad pedites, in quibus tempestate vel ventis aere turbato sub tecto armis erudiebatur exercitus. Ceteris autem etiam hibernis diebus, si nives tantum pluviaeque cessarent, exerceri cogebantur in campo, ne intermissa consuetudo et animos militum debilitaret et corpora. Silvam caedere, portare onera, transilire fossas, natare in mari sive fluminibus, gradu pleno ambulare vel currere etiam armatos cum sarcinis suis frequentissime convenit, ut cotidiani laboris usus in pace difficilis non videatur in bello. Sive ergo legio sive auxilia fuerint, exerceantur adsidue. Nam quemadmodum bene exercitatus miles proelium cupit, ita formidat indoctus. Postremo sciendum est in pugna usum amplius prodesse quam vires; nam si doctrina cesset armorum, nihil paganus distat a milite.
24 XXIIII. Athleta venator auriga propter exiguam mercedem vel certe plebis favorem cotidiana meditatione artes suas aut servare aut augere consuevit; militem, cuius est manibus servanda respublica, studiosius oportet scientiam dimicandi usumque rei bellicae iugibus exercitiis custodire, cui contingit non tantum gloriosa victoria sed etiam amplior praeda, quem ad opes ac dignitates ordo militiae et imperatoris iudicium consuevit evehere. Artifices scaenici ab exercitiis non recedunt pro laude vulgi; miles sacramento lectus ab exercitio armorum vel novellus vel iam vetustus cessare non debet, cui pugnandum est pro salute propria et libertate communi, praesertim cum antiqua sit prudensque sententia omnes artes in meditatione consistere.