Vegetius, Epitoma
Edition: K. Lang, 1885

Liber I
0  Prooemium. Antiquis temporibus mos fuit bonarum artium studia mandare litteris atque in libros redacta offerre principibus, quia neque recte aliquid inchoatur, nisi post Deum faverit imperator, neque quemquam magis decet vel meliora scire vel plura quam principem, cuius doctrina omnibus potest prodesse subiectis. Quod Octavianum Augustum ac bonos dehinc principes libenter habuisse frequentibus declaratur exemplis. Sic regnantium testimoniis crebuit eloquentia, dum non culpatur audacia. Hac ego imitatione conpulsus dum considero clementiam vestram ausibus litterarum magis ignoscere posse quam ceteros, tanto inferiorem me antiquis scriptoribus esse vix sensi licet in hoc opusculo nec verborum concinnitas sit necessaria nec acumen ingenii, sed labor diligens ac fidelis, ut, quae apud diversos historicos vel armorum disciplinam docentes dispersa et involuta celantur, pro utilitate Romana proferantur in medium. De dilectu igitur atque exercitatione tironum per quosdam gradus et titulos antiquam consuetudinem conamur ostendere; non quo tibi, imperator invicte, ista videantur incognita, sed ut, quae sponte pro reipublicae salute disponis, agnoscas olim custodisse Romani imperii conditores et in hoc parvo libello, quicquid de maximis rebus semperque necessariis requirendum credis, invenias. 1  I. Nulla enim alia re videmus populum Romanum orbem subegisse terrarum nisi armorum exercitio, disciplina castrorum usuque militiae. Quid enim adversus Gallorum multitudinem paucitas Romana valuisset? Quid adversus Germanorum proceritatem brevitas potuisset audere? Hispanos quidem non tantum numero sed et viribus corporum nostris praestitisse manifestum est; Afrorum dolis atque divitiis semper impares fuimus; Graecorum artibus prudentiaque nos vinci nemo dubitavit. Sed adversus omnia profuit tironem sollerter eligere, ius, ut ita dixerim, armorum docere, cotidiano exercitio roborare, quaecumque evenire in acie atque proeliis possunt, omnia in campestri meditatione praenoscere, severe in desides vindicare. Scientia enim rei bellicae dimicandi nutrit audaciam: nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit. Etenim in certamine bellorum exercitata paucitas ad victoriam promptior est, rudis et indocta multitudo exposita semper ad caedem. 2  II. Rerum ordo deposcit, ut, ex quibus provinciis vel nationibus tirones legendi sint, prima parte tractetur. Constat quidem in omnibus locis et ignavos et strenuos nasci. Sed tamen et gens gentem praecedit in bello et plaga caeli ad robur non tantum corporum sed etiam animorum plurimum valet; quo loco ea, quae a doctissimis hominibus conprobata sunt, non omittamus. Omnes nationes, quae vicinae sunt soli, nimio calore siccitas, amplius quidem sapere, sed minus habere sanguinis dicunt ac propterea constantiam ac fiduciam comminus non habere pugnandi, quia metuunt vulnera qui exiguum sanguinem se habere noverunt. Contra septentrionales populi, remoti a solis ardoribus, inconsultiores quidem, sed tamen largo sanguine redundantes, sunt ad bella promptissimi. Tirones igitur de temperatioribus legendi sunt plagis, quibus et copia sanguinis suppetat ad vulnerum mortisque contemptum et non possit deesse prudentia, quae et modestiam servat in castris et non parum prodest in dimicatione consiliis. 3  III. Sequitur, ut, utrum de agris an de urbibus utilior tiro sit, requiramus. De qua parte numquam credo potuisse dubitari aptiorem armis rusticam plebem, quae sub divo t in labore nutritur, solis patiens, umbrae neglens, balnearum nescia, deliciarum ignara, simplicis animi, parvo contenta, duratis ad omnem laborum tolerantiam membris, cui gestare ferrum, fossam ducere, onus ferre consuetudo de rure est. Interdum tamen necessitas exigit etiam urbanos ad arma conpelli, qui ubi nomen dedere militiae, primum laborare, decurrere, portare pondus et solem pulveremque ferre condiscant, parco victu utantur et rustico, interdum sub divo interdum sub papilionibus commerentur. Tunc demum ad usum erudiantur armorum, et, si longior expeditio emergit, in agrariis plurimum detinendi sunt proculque habendi a civitatis inlecebris, ut eo modo et corporibus eorum robur accedat et animis. Nec infitiandum est post urbem conditam Romanos ex civitate profectos semper ad bellum; sed tunc nullis deliciis frangebantur, sudorem cursu et campestri exercitio collectum iuventus natans abluebat in Tiberi idem bellator, idem agricola, genera tantum mutabat armorum; quod usque adeo verum est, ut aranti Quinctio Cincinnato dictaturam constet oblatam. Ex agris ergo subplendum robur praecipue videtur exercitus; nescio quomodo enim minus mortem timet qui minus deliciarum novit in vita. 4  IIII. Nunc, qua aetate milites legi conveniat, exploremus. Et quidem, si antiqua consuetudo servanda est, incipientem puberatem ad dilectum cogendam nullus ignorat; non enim tantum celerius sed etiam perfectius inbuuntur quae discuntur a pueris. Deinde militaris alacritas, saltus et cursus ante temptandus est, quam corpus aetate pigrescat. Velocitas enim est quae percepto exercitio strenuum efficit bellatorem. Adulescentes legendi sunt, sicut ait Sallustius 'Iam simul ac iuventus belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat.' Melius enim est, ut exercitatus iuvenis causetur aetatem nondum advenisse pugnandi, quam doleat praeterisse. Habeat etiam spatium universa discendi. Neque enim parva aut leuis ars videatur armorum, sive equitem sive peditem sagittarium velis inbuere sive scutatum, armaturae numeros omnes omnesque gestus docere, ne locum deserat, ne ordines turbet, ut missile et destinato ictu et magnis viribus iaciat, ut fossam ducere, sudes scienter figere noverit, tractare scutum et obliquis ictibus venientia tela deflectere, plagam prudenter vitare, audacter inferre. Huic taliter insituto tironi pugnare adversum quoslibet hostes in acie formido non erit sed voluptas. 5  V. Proceritatem tironum ad incommam scio semper exactam, ita ut VI pedum vel certe V et X unciarum inter alares equites vel in primis legionum cohortibus probarentur. Sed tunc erat amplior multitudo, et plures militiam sequebantur aramatam; necdum enim civilis pars florentiorem abducebat iuventutem. Si ergo necessitas exigit, non tam staturae rationem convenit habere quam virium. Et ipso Homero teste non fallitur, qui Tydeum minorem quidem corpore sed fortiroem armis fuisse significat. 6  VI. Sed qui dilectum acturus est vehementer intendat, ut ex vultu, ex oculis, ex omni conformatione membrorum eos eligat, qui implere valeant bellatores. Namque non tantum in hominibus sed etiam in equis et canibus virtus multis declaratur indiciis, sicut doctissimorum hominum disciplina conprehendit; quod etiam in apibus Mantuanus auctor dicit esse servandum     'Nam duo sunt genera, hic melior, insignis et ore     Et rutilis clarus squamis, ille horridus alter     Desidia latamque trahens inglorius alvum'). Sit ergo adulescens Martio operi deputandus vigilantibus oculis, erecta cervice, lato pectore, umeris musculosis, valentibus brachiis, digitis longioribus ventre modicus, exilior clunibus, suris et pedibus non superflua carne distentis sed nervorum duritia collectis. Cum haec in tirone signa deprehenderis, proceritatem non magno opere desideres. Utilius est enim fortes milites esse quam grandes. 7  VII. Sequitur, ut, cuius artis vel eligendi vel penitus repudiandi sint milites, indagemus. Piscatores aucupes dulciarios linteones omnesque, qui aliquid tractasse videbuntur ad gynacea pertinens, longe arbitror pellendos a castris; fabros ferrarios carpentarios, macellarios et cervorum aprorumque venatores convenit sociare militiae. Et hoc est in quo totius reipublicae salus vertitur, ut tirones non tantum corporibus sed etiam animis praestantissimi diligantur; vires regni et Romani nominis fundamentum in prima dilectus examinatione consistunt. Nec leve hoc putetur officium aut passim quibuscumque mandandum; quod apud veteres inter tam varia genera virtutum in Sertorio praecipue constat esse laudatum. Iuventus enim, cui defensio provinciarum, cui bellorum est committenda fortuna, et genere, si copia suppetat, et moribus debet excellere. Honestas enim idoneum militem reddit, verecundia, dum prohibet fugere, facit esse victorem. Quid enim prodest, si exerceatur ignavus, si pluribus stipendiis moretur in castris? Numquam exercitus proficit tempore, cuius in probandis tironibus claudicarit electio. Et quantum usu experimentisque cognovimus, hinc tot ubique ab hostibus inlatae sunt clades, dum longa pax militem incuriosius legit, dum honestiores quique civilia sectantur officia, dum indicti possessoribus tirones per gratiam aut dissimulationem probantium tales sociantur armis, quales domini habere fastidiunt. A magnis ergo viris magnaque diligentia idoneos eligi convenit iuniores. 8  VIII. Sed non statim punctis signorum scribendus est tiro dilectus, verum ante exercitio pertemptandus, ut, utrum vere tanto operi aptus sit, possit agnosci. Et velocitas in illo requiranda videtur et robur, et utrum armorum disciplinam ediscere valeat, utrum habeat confidentiam militarem. Plerique enim, quamvis non improbabiles videantur in specie, tamen experimentis conprobantur indigni. Repudiandi ergo minus utiles et in locum eorum strenuissimi subrogandi sunt. In omni enim conflictu non tam prodest multitudo quam virtus. Signatis itaque tironibus per cotidiana exercitia armorum est demonstranda doctrina. Sed huius rei usum dissimulatio longae securitatis abolevit. Quem invenias, qui docere possit quod ipse non didicit? De historiis ergo vel libris nobis antiqua consuetudo repetenda est. Sed illi res gestas et eventas tantum scripsere bellorum, ista, quae nunc quaerimus, tamquam nota linquentes. Lacedaemonii quidem et Athenienses aliique Graecorum in libros rettulere conplura quae tactica vocant; sed nos disciplinam militarem populi Romani debemus inquirere, qui ex parvissimis finibus imperium suum paene solis regionibus et mundi ipsius fine distendit. Haec necessitas conpulit evolutis auctoribus ea me in hoc opusculo fidelissime dicere, quae Cato ille Censorius de disciplina militari scripsit, quae Cornelius Celsus, quae Frontinus perstringenda duxerunt, quae Paternus diligentissimus iuris militaris adsertor in libros redegit, quae Augusti et Traiani Hadrianique constitutionibus cauta sunt. Nihil enim mihi auctoritatis adsumo sed horum, quos supra rettuli, quae dispersa sunt, velut in ordinem epitomata conscribo. 9  VIIII. Primis ergo meditationum auspiciis tirones militarem edocendi sunt gradum. Nihil enim magis in itinere vel in acie custodiendum est, quam ut omnes milites incedendi ordinem servent. Quod aliter non potest fieri, nisi assiduo exercitio ambulare celeriter et aequaliter discant. Periculum enim ab hostibus semper gravissimum sustinet divisus et inordinatus exercitus. Militari ergo gradu XX milia passuum horis quinque dumtaxat aestivis conficienda sunt. Pleno autem gradu, qui citatior est, totidem horis XXIIII milia peragenda sunt. Quicquid addideris, iam cursus est, cuius spatium non potest definiri. Sed et cursu praecipue adsuefaciendi sunt iuniores, ut maiore impetu in hostem procurrant, ut loca oportuna celeriter, cum usus advenerit, occupent vel adversariis idem facere volentibus praeoccupent, ut ad explorandum alacriter pergant, alacrius redeant, ut fugientium facilius terga conprehendant. Ad saltum etiam, quo vel fossae transiliuntur vel inpediens aliqua altitudo superatur, exercendus est miles, ut, cum eiusmodi difficultates evenerint, possint sine labore transire. Praeterea in ipso conflictu ac dimicatione telorum bellator cum cursu saltuque veniens adversarii praestingit oculos mentemque deterret priusque plagam infligit, quam ille ad cavendum vel ad resistendum certe se praeparet. De exercitio Gnei Pompei Magni Sallustius memorat 'cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis vecte certabat'. Neque enim ille aliter potuisset par esse Sertorio, nisi seque et milites frequentibus exercitiis praeparasset ad proelia. 10  X. Natandi usum aestivis mensibus omnis aequaliter debet tiro condiscere. Non enim semper pontibus flumina transeuntur, sed et cedens et insequens natare cogitur frequenter exercitus. Saepe repentinis imbribus vel nivibus solent exundare torrentes, et ignorantia non solum ab hoste, sed etiam ab ipsis aquis discrimen incurrit. Ideoque Romani veteres, quos tot bella et continuata pericula ad omnem rei militaris erudiverant artem, campum Martium vicinum Tiberi delegerunt, in quo iuventus post exercitium armorum sudorem pulveremque dilueret ac lassitudinem cursus natandi labore deponeret. Non solum autem pedites sed et equites ipsosque equos vel lixas, quos galiarios vocant, ad natandum exercere percommodum est, ne quid imperitis, cum necessitas incumbit, eveniat. 11  XI. Antiqui, sicut invenitur in libris, hoc genere exercuere tirones. Scuta de vimine in modum cratium conrotundata texebant, ita ut duplum pondus cratis haberet, quam scutum publicum habere consuevit. Idemque clavas ligneas dupli aeque ponderis pro gladiis tironibus dabant. Eoque modo non tantum mane sed etiam post meridiem exercebantur ad palos. Palorum enim usus non solum militibus sed etiam gladiatoribus plurimum prodest. Nec umquam aut harena aut campus invictum armis virum probavit, nisi qui diligenter exercitatus docebatur ad palum. A singulis autem tironibus singuli pali defigebantur in terram, ita ut nutare non possent et sex pedibus eminerent. Contra illum palum tamquam contra adversarium tiro cum crate illa et clava velut cum gladio se exercebat et scuto, ut nunc quasi caput aut faciem peteret, nunc a lateribus minaretur, interdum contenderet poplites et crura succidere, recederet adsultaret insiliret, quasi praesentem adversarium, sic palum omni impetu, omni bellandi arte temptaret. In qua meditatione servabatur illa cautela, ut ita tiro ad inferendum vulnus insurgeret, ne qua parte ipse pateret ad plagam. 12  XII. Praeterea non caesim sed punctim ferire discebant. Nam caesim pugnantes non solum facile vicere sed etiam derisere Romani. Caesa enim, quovis impetu veniat, non frequenter interficit, cum et armis vitalia defendantur et ossibus; at contra puncta duas uncias adacta mortalis est; necesse est enim, ut vitalia penetret quicquid inmergitur. Deinde, dum caesa infertur, brachium dextrum latusque nudatur; puncta autem tecto corpore infertur et adversarium sauciat, antequam videat. Ideoque ad dimicandum hoc praecipue genere usos constat esse Romanos; dupli autem ponderis illa cratis et clava ideo dabantur, ut, cum vera et leviora tiro arma sumpsisset, velut graviore pondere liberatus securior alacriorque pugnaret. 13  XIII. Praeterea illo exercitii genere, quod armaturam vocant et a campidoctoribus traditur, inbuendus est tiro; qui usus vel ex parte servatur. Constat enim etiam nunc in omnibus proeliis armaturas melius pugnare quam ceteros. Ex quo intelligi debet, quantum exercitatus miles inexercitato sit melior, cum armaturae utcumque eruditi reliquos contubernales suos bellandi arte praecedant. Ita autem severe apud maiores exercitii disciplina servata est, ut et doctores armorum duplis remunerarentur annonis et milites, qui parum in illa prolusione profecerant, pro frumento hordeum cogerentur accipere, nec ante eis in tritico redderetur annona, quam sub praesentia praefecti legionis, tribunorum vel principiorum experimentis datis ostendissent se omnia, quae erant in militari arte, conplere. Nihil enim neque firmius neque felicius neque laudabilius est republica, in qua abundant milites eruditi. Non enim vestium nitor vel auri argenti gemmarumque copiae hostes aut ad reverentiam nostram aut ad gratiam inclinant, sed solo terrore subiguntur armorum. Deinde in aliis rebus, sicut ait Cato, si quid erratum est, potest postmodum corrigi; proeliorum delicta emendationem non recipiunt, cum poena statim sequatur errorem; nam aut confestim pereunt qui ignave imperiteque pugnaverint aut in fugam versi victoribus ultra pares esse non audent. 14  XIIII. Sed ad inceptum revertor. Tiro, qui cum clava exercetur ad palum, hastilia quoque ponderis gravioris, quam vera futura sunt iacula, adversum illum palum tamquam adversum hominem iactare conpellitur. In qua re armorum doctor adtendit, ut magnis viribus hastile contorqueat, ut destinato ictu vel in palum vel iuxta dirigat missile. Eo enim exercitio et lacertis robur adcrescit et iaculandi peritia atque usus adquiritur. 15  XV. Sed prope tertia vel quarta pars iuniorum, quae aptir potuerit reperiri, arcubus ligneis sagittisque lusoriis illos ipsos exercenda est semper ad palos. Et doctores ad hanc rem artifices eligendi, et maior adhibenda sollertia, ut arcum scienter teneant, ut fortitor inpleant, ut sinistra fixa sit, ut dextra cum ratione ducatur, ut ad illud, quod feriundum est, oculus pariter animusque consentiat, ut, sive in equo sive in terra, rectum sagittare doceantur. Quam artem et disci opus est diligenter et cotidiano usu exercitioque servari. Quantum autem utiliitatis boni sagittarii in proeliis habeant, et Cato in libris de disciplina militari evidenter ostendit, et Claudius pluribus iaculatoribus institutis atque perdoctis hostem, cui prius inpar fuerat, superavit. Africanus quidem Scipio, cum adversum Numantinos, qui exercitus populi Romani sub iugum miserant, esset acie certaturus, aliter se superiorem futurum esse non credidit, nisi in omnibus centuriis lectos sagittarios miscuisset. 16  XVI. Ad lapides vero vel manibus vel fundis iaciendos exerceri diligenter convenit iuniores. Fundarum usum primi Balearium insularum habitatores et invenisse et ita perite exercuisse dicuntur, ut matres parvos filios nullum cibum contingere sinerent, nisi quem ex funda destinato lapide percussissent. Saepe enim adversum bellatores cassidibus catafractis loricis que munitos teretes lapides de funda vel fustibalo destinati sagittis sunt omnibus graviores, cum membris integris letale tamen vulnus importent et sine invidia sanguinis hostis lapidis ictu intereat. In omnibus autem veterum proeliis funditores militasse nullus ignorat. Quae res ideo ab universis tironibus frequenti exercitio discenda est, quia fundam portare nullus est labor. Et interdum evenit, ut in lapidosis locis conflictus habeatur, ut mons sit aliquis defendendus aut collis, ut ab obpugnatione castellorum sive civitatum lapidibus barbari fundisque pellendi sint. 17  XVII. Plumbatarum quoque exercitatio, quos mattiobarbulos vocant, est tradenda iunioribus. Nam in Illyrico dudum duae legiones fuerunt, quae sena milia militum habuerunt, quae, quod his telis scienter utebantur et fortiter, Mattiobarbuli vocabantur. Per hos longo tempore strenuissime constat omnia bella confecta, usque eo, ut Diocletianus et Maximianus, cum ad imperium pervenissent, pro merito virtutis hos Mattiobarbulos Iovianos atque Herculianos censuerint appellandos eosque cunctis legionibus praetulisse doceantur. Quinos autem mattiobarbulos insertos scutis portare consuerunt, quos si oportune milites iactent, prope sagittariorum scutati imitari videntur officium. Nam hostes equosque consauciant, priusquam non modo ad manum sed ad ictum missibilium potuerit perveniri. 18  XVIII. Non tantum autem a tironibus, sed etiam ab stipendiosis militibus salitio equorum districte est semper exacta. Quem usum usque ad hanc aetatem, licet iam cum dissimulatione, pervenisse manifestum est. Equi lignei hieme sub tecto, aestate ponebantur in campo; supra hos iuniores primo inermes, dum consuetudo proficeret, deinde armati cogebantur ascendere. Tantaque cura erat, ut non solum a dextris sed etiam a sinistris partibus et insilire et desilire condiscerent, evaginatos etiam gladios vel contos tenentes. Hoc item adsidua meditatione faciebant, scilicet ut in tumultu proelii sine mora ascenderent qui tam studiose exercebantur in pace. 19  XVIIII. Pondus quoque baiulare usque ad LX libras et iter facere gradu militari frequentissime cogendi sunt iuniores, quibus in arduis expeditionibus necessitas inminet annonam pariter et arma portandi. Nec hoc credatur esse difficile, si usus accesserit; nihil enim est, quod non adsidua meditatio facillimum reddat. Quam rem antiquos milites factitavisse Vergilio ipso teste cognoscimus, qui ait     'Non secus ac patriis acer Romanus in armis      Iniusto sub fasce viam cum carpit, et hosti     Ante expectatum positis stat in agmine castris.'20  XX. Locus exigit, ut, quo armorum genere vel instruendi vel muniendi sint tirones, referre temptemus. Sed in hac parte antiqua penitus consuetudo deleta est; nam licet exemplo Gothorum et Alanorum Hunnorumque equitum arma profecerint, pedites constat esse nudatos. Ab urbe enim condita usque ad tempus divi Gratiani et catafractis et galeis muniebatur pedestris exercitus. Sed cum campestris exercitatio interveniente neglegentia desidiaque cessaret, gravia videri arma coeperunt, quae raro milites induebant; itaque ab imperatore postulant primo catafractas, deinde cassides sedere refundere. Sic detectis pectoribus et capitibus congressi contra Gothos milites nostri multitudine sagittariorum saepe deleti sunt; nec post tot clades, quae usque ad tantarum urbium excidia pervenerunt, cuiquam curae fuit vel catafractas vel galeas pedestribus reddere. Ita fit, ut non de pugna sed de fuga cogitent qui in acie nudi exponuntur ad vulnera. Quid enim pedes sagittarius sine catafracta, sine galea, qui cum arcu scutum tenere non potest, faciat? Quid ipsi draconarii atque signiferi, qui sinistra manu hastas gubernant, in proelio facient, quorum et capita nuda constant et pectora? Sed gravis pediti lorica videtur et galea fortasse raro meditanti, fortasse arma raro tractanti; ceterum cotidianus usus non laborat, etiam si onerosa gestaverit. Sed illi, qui laborem in portandis veteribus munimentis armorum ferre non possunt, detectis corporibus et vulnera sustinere coguntur et mortes et, quod est gravius, aut capi aut certe fuga rempublicam prodere. Sic dum exercitium laboremque declinant, cum maximo dedecore trucidantur ut pecudes. Unde enim apud antiquos murus dicebatur pedestris exercitus, nisi quod pilatae legiones praeter scuta etiam catafractis galeisque fulgebant? usque eo, ut sagittarii sinistra brachia manicis munirentur, pedites autem scutati praeter catafractas et galeas etiam ferreas ocreas in dextris cruribus cogerentur accipere. Sic erant muniti illi, qui in prima acie pugnantes principes, in secunda hastati, in tertia triarii vocabantur. Sed triarii genibus positis solebant intra scuta subsidere, ne stantes vulnerarentur venientibus telis et, cum necessitas postulasset, tamquam requieti vehementius invaderent hostes, a quibus constat saepe factam esse victoriam, cum hastati illi et qui priores steterant interissent. Erant tamen apud veteres inter pedites qui dicebantur leuis armaturae, funditores et ferentarii, qui praecipue in cornibus locabantur et a quibus pugnandi sumebatur exordium; sed hi et velocissimi et exercitatissimi legebantur; nec erant admodum multi, qui cedentes, si proelii necessitas conpulisset, inter principia legionum recipi solebant, ita ut acies inmota consisteret. Usque ad praesentem prope aetatem consuetudo permansit, ut omnes milites pilleis, quos Pannonicos vocabant, ex pellibus uterentur; quod propterea servabatur, ne gravis galea videretur in proelio homini, qui gestabat aliquid semper in capite. Missilibus autem quibus utebatur pedestris exercitus, pila vocabantur, ferro subtili trigono praefixa unciarum novem sive pedali, quod in scuto fixum non possit abscidi et loricam scienter ac fortiter directum facile perrumpit, cuius generis apud nos iam rara sunt tela. Barbari autem scutati pedites his praecipue utuntur, quas bebras vocant, et binas etiam ac ternas in proeliis portant. Sciendum praeterea, cum missilibus agitur, sinistros pedes in ante milites habere debere; ita enim vibrandis spiculis vehementior ictus est. Sed cum ad pila, ut apellant, venitur et manu ad manum gladiis pugnatur, tunc dextros pedes in ante milites habere debent, ut et latera eorum subducantur ab hostibus, ne possint vulnus accipere et proximior dextra sit, quae plagam possit inferre. Instruendos igitur ac protegendos omni antiquo armorum genere constat esse tirones. Necesse est enim, ut dimicandi acriorem sumat audaciam qui munito capite vel pectore non timet vulnus. 21  XXI. Castrorum quoque munitionem debet tiro condiscere; nihil enim neque tam salutare neque tam necessarium invenitur in bello; quippe, si recte constituta sunt castra, ita intra vallum securi milites dies noctesque peragunt, etiam si hostis obsideat, quasi muratam civitatem videantur secum ubique portare. Sed huius rei scientia prorsus intercidit; nemo enim iam diu ductis fossis praefixisque sudibus castra constituit. Sic diurno vel nocturno superventu equitum barbarorum multos exercitus scimus frequenter adflictos. Non solum autem considentes sine castris ista patiuntur, sed cum in acie casu aliquo coeperint cedere, munimenta castrorum, quo se recipiant, non habent et more animalium inulti cadunt, nec prius moriundi finis fit, quam hostibus voluntas defuerit persequendi. 22  XXII. Castra autem, praesertim hoste vicino, tuto semper facienda sunt loco, ut lignorum et pabuli et aquae suppetat copia, et, si diutius conmorandum sit, loci salubritas eligatur. Cavendum etiam, ne mons sit vicinus aut collis altior, qui ab adversariis captus possit officere. Considerandum, ne torrentibus inundari consueverit campus et hoc casu vim patiatur exercitus. Pro numero autem militum vel inpedimentorum munienda sunt castra, ne maior multitudo constipetur in parvis neve paucitas in latioribus ultra quam oportet cogatur extendi. 23  XXIII. Interdum autem quadrata, interdum trigona, interdum semirotunda prout loci qualitas aut necessitas postulaverit, castra facienda sunt. Porta autem, quae appelatur praetoria, aut orientem spectare debet aut illum locum, qui ad hostes respicit, aut, si iter agitur, illam partem debet adtendere, ad quam est profecturus exercitus, intra quam primae centuriae, hoc est cohortes, papiliones tendunt et dracones et signa constitutum. Decumana autem porta, quae apellatur, post praetorium est, per quam delinquentes milites educuntur ad poenam. 24  XXIIII. Castrorum autem diversa triplexque munitio est. Nam si nimia necessitas non premit, caespites circumciduntur e terra et ex his velut murus instruitur, altus tribus pedibus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua levati sunt caespites; deinde tumultuaria fossa fit lata pedes novem et alta pedes VII. Sed ubi vis acrior inminet hostium, tunc legitima fossa ambitum convenit munire castrorum, ita ut XII pedes lata sit et alta sub linea, sicut appellant, pedes novem. Supra autem saepibus hinc inde factis, quae de fossa levata fuerit, terra congeritur et crescit in altum IIII pedes. Sic fit, ut sit XIII alta et XII lata; supra quam sudes de lignis fortissimis, quas milites portare consueverunt, praefiguntur. Ad quod opus ligones rastra qualos aliaque utensilium genera habere convenit semper in promptu. 25  XXV. Sed facile est absentibus adversariis castra munire, verum, si hostis incumbat, tunc omnes equites et media pars peditum ad propulsandum impetum ordinantur in acie, reliqui post ipsos ductis fossis muniunt castra, et per praeconem indicatur, quae centuria prima, quae secunda, quae tertia opus omne conpleverit. Post hoc a centurionibus fossa inspicitur ac mensuratur et vindicatur in eos, qui neglegentius fuerint operati. Ad hunc ergo usum instituendus est tiro, ut, cum necessitas postulaverit, sine perturbatione et celeriter et caute castra possit munire. 26  XXVI. Nihil magis prodesse constat in pugna, quam ut adsiduo exercitio milites in acie dispositos ordines servent necubi contra quam expedit aut conglobant agmen aut laxent. Nam et constipati perdunt spatia pugnandi et sibi invicem inpedimento sunt, et rariores atque interlucentes aditum perrumpendi hostibus praestant. Necesse est autem statim metu universa confundi, si intercisa acie ad dimicantium terga hostis accesserit. Producendi ergo tirones sunt semper ad campum et secundum matriculae ordinem in aciem dirigendi, ita ut primo simplex et extenta sit acies, ne quos sinus, ne quas habeat curvaturas, ut aequali legitimoque spatio miles distet a milite. Tunc praecipiendum, ut subito duplicent aciem, ita ut in ipso impetu is, ad quem respondere solent, ordo servetur. Tertio praecipiendum, ut quadratam aciem repente constituant, quo facto in trigonum, quem cuneum vocant, acies ipsa mutanda est. Quae ordinatio plurimum prodesse consuevit in bello. Iubetur etiam, it instruant orbes, quo genere, cum vis hostium interruperit aciem, resisti ab exercitatis militibus consuevit, ne omnis multitudo fundatur in fugam et grave discrimen immineat. Haec si iuniores adsidua meditatione perceperint, facilius in ipsa dimicatione servabunt. 27  XXVII. Praeterea et vetus consuetudo permansit et divi Augusti atque Hadriani constitutionibus praecavetur, ut ter in mense tam equites quam pedites educantur ambulatum; hoc enim verbo hoc exercitii genus nominant. Decem milia passuum armati instructique omnibus telis pedites militari gradu ire ac redire iubebantur in castra, ita ut aliquam itineris partem cursu alacriore conficerent. Equites quoque divisi per turmas armatique similiter tantum itineris peragebant, ita ut ad equestrem meditationem interdum sequantur interdum cedant et recursu quodam impetus reparent. Non solunt autem in campis, sed etiam in clivosis et arduis locis et descendere et ascendere utraque acies cogebatur, ut nulla res, vel casu prorsus, pugnantibus posset accidere, quam non ante boni milites adsidua exrrcitatione didicissent. 28  XXVIII. Haec fidei ac devotionis intuiti, imperator invicte, de universis auctoribus, qui re militaris disciplinam litteris mandaverunt, in hunc libellum enucleata congessi, ut in dilectu atque exercitatione tironum si quis diligens velit existere, ad antiquae virtutis imitationem facile conroborare possit exercitum. Neque enim degeneravit in hominibus Martius calor nec effetae sunt terrae, quae Lacedaemonios, quae Athenienses, quae Marsos, quae Samnites, quae Pelignos, quae ipsos progenuere Romanos. Nonne Epiri armis plurimum aliquando valuerunt? Nonne Macedones ac Thessali superatis Persis usque ad Indiam bellando penetrarunt? Dacos autem et Moesos et Thracas in tantum bellicosos semper fuisse manifestum est, ut ipsum Martem fabulae apud eos natum esse confirment, Longum est, si universarum provinciarum vires enumerare contendam, cum omnes in Romani imperii dicione consistant. Sed longae securitas pacis homines partim ad delectationem otii partim ad civilia transduxit officia. Ita cura exercitii militaris primo neglegentius agi, postea dissimulari, ad postremum olim in oblivionem perducta cognoscitur, nec aliquis hoc superiore aetate accidisse miretur, cum post primum Punicum bellum viginti et quod excurrit annorum pax ita Romanos illos ubique victores otio et armorum desuetudine enervaverit, ut secundo Punico bello Hannibali pares esse non possent. Tot itaque consulibus, tot ducibus, tot exercitibus amissis, tunc demum ad victoriam pervenerunt, cum usum exercitiumque militare condiscere potuerunt. Semper ergo legendi et exercendi sunt iuniores. Vilius enim constat erudire armis suos quam alienos mercede conducere.