Caput VI 1 Incipiam hinc primum quod dicitur ago. Actio ab agitatu facta. Hinc dicimus "agit gestum tragoedus," et "agitantur quadrigae"; hinc "agitur pecus pastum." Qua vix agi potest, hinc angiportum; qua nil potest agi, hinc angulus, vel quod in eo locus angustissimus, cuius loci is angulus.
2 Actionum trium primus agitatus mentis, quod primum ea quae sumus acturi cogitare debemus, deinde tum dicere et facere. De his tribus minime putat volgus esse actionem cogitationem; tertium, in quo quid facimus, id maximum. Sed et cum cogitamus quid et eam rem agitamus in mente, agimus, et cum pronuntiamus, agimus. Itaque ab eo orator agere dicitur causam et augures augurium agere dicuntur, quom in eo plura dicant quam faciant.
3 Cogitare a cogendo dictum: mens plura in unum cogit, unde eligere possit. Sic e lacte coacto caseus nominatus; sic ex hominibus contio dicta, sic coemptio, sic compitum nominatum. A cogitatione concilium, inde consilium; quod ut vestimentum apud fullonem cum cogitur, conciliari dictum.
4 Sic reminisci, cum ea quae tenuit mens ac memoria, cogitando repetuntur. Hinc etiam comminisci dictum, a con et mente, cum finguntur in mente quae non sunt; et ab hoc illud quod dicitur eminisci, cum commentum pronuntiatur. Ab eadem mente meminisse dictum et amens, qui a mente sua discedit.
5 Hinc etiam metus a mente quodam modo mota, ut metuisti te amovisti; sic, quod frigidus timor, tremuisti timuisti. Tremo dictum a similitudine vocis, quae tunc cum valde tremunt apparet, cum etiam in corpore pili, ut arista in spica hordei, horrent.
6 Curare a cura dictum. Cura, quod cor urat; curiosus, quod hac praeter modum utitur. Recordari, rursus in cor revocare. Curiae, ubi senatus rempublicam curat, et illa ubi cura sacrorum publica; ab his curiones.
7 Volo a voluntate dictum et a volatu, quod animus ita est, ut puncto temporis pervolet quo volt. Lubere ab labendo dictum, quod lubrica mens ac prolabitur, ut dicebant olim. Ab lubendo libido, libidinosus ac Venus Libentina et Libitina, sic alia. 8 Metuere a quodam motu animi, cum id quod malum casurum putat refugit mens. Cum vehementius in movendo ut ab se abeat foras fertur, formido; cum parum movetur pavet, et ab eo pavor.
9 Meminisse a memoria, cum in id quod remansit in mente rursus movetur; quae a manendo ut manimoria potest esse dicta. Itaque Salii quod cantant:
Mamuri Veturi,
significant memoriam veterem. Ab eodem monere, quod is qui monet, proinde sit ac memoria; sic monimenta quae in sepulcris, et ideo secundum viam, quo praetereuntis admoneant et se fuisse et illos esse mortalis. Ab eo cetera quae scripta ac facta memoriae causa monimenta dicta.
10 Maerere a marcere, quod etiam corpus marcesceret; hinc etiam macri dicti. Laetari ab eo quod latius gaudium propter magni boni opinionem diffusum. Itaque Iuventius ait:
Gaudia Sua si omnes homines conferant unum in locum, Tamen mea exsuperet laetitia.