Varro, Lingua, 5
Edition: unbekannt

Caput XXXII
1 Aedificia nominata a parte ut multa: ab aedibus et faciendo maxime aedificium. Et oppidum ab opi dictum, quod munitur opis causa ubi sint et quod opus est ad vitam gerendam ubi habeant tuto. Oppida quod opere muniebant, moenia; quo moenitius esset quod exaggerabant, aggeres dicti, et qui aggerem contineret, moerus. Quod muniendi causa portabatur, munus; quod sepiebant oppidum eo moenere, moerus. 2 Eius summa pinnae ab his quas insigniti milites in galeis habere solent et in gladiatoribus Samnites. Turres a torvis, quod eae proiciunt ante alios. Qua viam relinquebant in muro, qua in oppidum portarent, portas. 3 Oppida condebant in Latio Etrusco ritu multi, id est iunctis bobus, tauro et vacca interiore, aratro circumagebant sulcum (hoc faciebant religionis causa die auspicato), ut fossa et muro essent muniti. Terram unde exculpserant, fossam vocabant et introrsum iactam murum. Post ea qui fiebat orbis, urbis principium; qui quod erat post murum, postmoerium dictum, eo usque auspicia urbana finiuntur. Cippi pomeri stant et circum Ariciam et circum Romam. Quare et oppida quae prius erant circumducta aratro ab orbe et urvo urbes; et, ideo coloniae nostrae omnes in litteris antiquis scribuntur urbes, quod item conditae ut Roma; et ideo coloniae et urbes conduntur, quod intra pomerium ponuntur. 4 Oppidum quod primum conditum in Latio stirpis Romanae, Lavinium: nam ibi dii Penates nostri. Hoc a Latini filia, quae coniuncta Aeneae, Lavinia, appellatum. Hinc post triginta annos oppidum alterum conditur, Alba; id ab sue alba nominatum. Haec e navi Aeneae cum fugisset Lavinium, triginta parit porcos; ex hoc prodigio post Lavinium conditum annis triginta haec urbs facta, propter colorem suis et loci naturam Alba Longa dicta. Hinc mater Romuli Rhea, ex hac Romulus, hinc Roma. 5 In oppido vici a via, quod ex utraque parte viae sunt aedificia. Fundulae a fundo, quod exitum non habent ac pervium non est. Angiportum, sive quod id, angustum, sive ab agendo et portu. Quo conferrent suas controversias et quae venderentur vellent quo ferrent, forum appellarunt. 6 Ubi quid generatim, additum ab eo cognomen, ut Forum Bovarium, Forum Holitorium: hoc erat antiquum Macellum, ubi holerum copia; ea loca etiam nunc Lacedaemonii vocant makellon, sed Iones ostia hortorum makellotas hortorum, et castelli makella. Secundum Tiberim ad Portunium Forum Piscarium vocant: ideo ait Plautus: Apud Forum Piscarium. Ubi variae res ad Corneta Forum Cuppedinis a cuppedio, id est a fastidio, quod multi Forum Cupidinis a cupiditate. 7 Haec omnia posteaquam contracta in unum locum quae ad victum pertinebant et aedificatus locus, appellatum Macellum, ut quidam scribunt, quod ibi fuerit hortus, alii quod ibi domus furis, cui cognomen fuit Macellus, quae ibi publice sit diruta, e qua aedificatum hoc quod vocetur ab eo Macellum. 8 In Foro Lacum Curtium a Curtio dictum constat, et de eo triceps historia: nam et Procilius non idem prodidit quod Piso, nec quod is Cornelius secutus. A Procilio relatum in eo loco dehisse terram et id ex S.C. ad haruspices relatum esse; responsum deum Manium postilionem postulare, id est civem fortissimum eo demitti. Tum quendam Curtium virum fortem armatum ascendisse in equum et a Concordia versum cum eo praecipitatum; eo facto locum coisse atque eius corpus divinitus humasse ac reliquisse genti suae monumentum. 9 Piso in Annalibus scribit Sabino bello, quod fuit Romulo et Tatio, virum fortissimum Mettium Curtium Sabinum, cum Romulus cum suis ex superiore parte impressionem fecisset, in locum palustrem, qui tum fuit in Foro antequam cloacae sunt factae, secessisse atque ad suos in Capitolium recepisse; ab eo lacum Curtium invenisse nomen. 10 Cornelius et Lutatius scribunt eum locum esse fulguritum et ex S. C. septum esse: id quod factum esset a Curtio consule, cui M. Genucius fuit collega, Curtium appellatum. 11 Arx ab arcendo, quod is locus munitissimus Urbis, a quo facillime possit hostis prohiberi. Carcer a coercendo, quod exire prohibentur. In hoc pars quae sub terra Tullianum, ideo quod additum a Tullio rege. Quod Syracusis, ubi delicti causa custodiuntur, vocantur latomiae, inde lautumia translatum, quod hic quoque in eo loco lapidicinae fuerunt. 12 In Aventino, Lauretum ab eo quod ibi sepultus est Tatius rex, qui ab Laurentibus interfectus est, aut ab silva laurea, quod ea ibi excisa et aedificatus vicus: ut inter Sacram Viam et Macellum editum Corneta a cornis, quae abscisae loco reliquerunt nomen, ut Aesculetum ab aesculo dictum et Fagutal a fago, unde etiam Iovis Fagutalis, quod ibi sacellum. 13 Armilustrium ab ambitu lustri: locus idem Circus Maximus, dictus, quod circum spectaculis aedificatus ubi ludi fiunt, et quod ibi circum metas fertur pompa et equi currunt. Itaque dictum in Cornicularia militis adventu, quem circumeunt ludentes: Quid cessamus ludos facere? Circus noster ecce adest. In circo primum unde mittuntur equi, nunc dicuntur carceres, Naevius oppidum appellat. Carceres dicti, quod coercentur equi, ne inde exeant antequam magistratus signum misit. Quod ad muri speciem pinnis turribusque carceres olim fuerunt, scripsit poeta: Dictator ubi currum insidit, pervehitur usque ad oppidum. 14 Intumus circus ad Murciae, vocatur, ut Procilius aiebat, ab urceis, quod is locus esset inter figulos; alii dicunt a murteto declinatum, quod ibi id fuerit; cuius vestigium manet, quod ibi est sacellum etiam nunc Murteae Veneris. Item simili de causa Circus Flaminius dicitur, qui circum aedificatus est Flaminium Campum, et quod ibi quoque Ludis Tauriis equi circum metas currunt. 15 Comitium ab eo quod coibant eo comitiis curiatis et litium causa. Curiae duorum generum: nam et ubi curarent sacerdotes res divinas, ut curiae veteres, et ubi senatus humanas, ut Curia Hostilia, quod primus aedificavit Hostilius rex. Ante hanc Rostra; cuius id vocabulum, ex hostibus capta fixa sunt rostra; sub dextra huius a Comitio locus substructus, ubi nationum subsisterent legati qui ad senatum essent missi; is Graecostasis appellatus a parte, ut multa. 16 Senaculum supra Graecostasim, ubi Aedis Concordiae et Basilica Opimia; Senaculum vocatum, ubi senatus aut ubi seniores consisterent, dictum ut gerousia apud Graecos. Lautolae ab lavando, quod ibi ad Ianum Geminum aquae caldae fuerunt. Ab his palus fuit in Minore Velabro, a quo, quod ibi vehebantur lintribus, velabrum, ut illud de quo supra dictum est. 17 Aequimaelium, quod aequata Maeli domus publice, quod regnum occupare voluit is. Locus ad Busta Gallica, quod Roma recuperata Gallorum ossa qui possederunt urbem ibi coacervata ac consepta. Locus qui vocatur Doliola ad Cluacam Maxumam, ubi non licet despuere, a doliolis sub terra. Eorum duae traditae historiae, quod alii inesse aiunt ossa cadaverum, alii Numae Pompilii religiosa quaedam post mortem eius infossa. Argiletum sunt qui scripserunt ab Argo Larisaeo, quod is huc venerit ibique sit sepultus, alii ab argilla, quod ibi id genus terrae sit. 18 Clivos Publicius ab aedilibus plebei Publiciis qui eum publice aedificarunt. Simili de causa Pullius et Cosconius, quod ab his viocuris dicuntur aedificati. Clivus proximus a Flora susus versus Capitolium Vetus, quod ibi sacellum Iovis Iunonis Minervae, et id antiquius quam aedis quae in Capitolio facta. 19 Esquiliis Vicus Africus, quod ibi obsides ex Africa bello Punico dicuntur custoditi. Vicus Cyprius a cypro, quod ibi Sabini cives additi consederunt, qui a bono omine id appellarunt: nam cyprum Sabine bonum. Prope hunc Vicus Sceleratus, dictus a Tullia Tarquini Superbi uxore, quod ibi cum iaceret pater occisus, supra eum carpentum mulio ut inigeret iussit.