Valerius Maximus, Mirabilia, 9
Edition: unbekannt

Caput II
Initium  Haec societas vitiorum lascivi vultus et novae cupiditati inhaerentium oculorum ac delicato cultu affluentis perque varios inlecebrarum motus volitantis animi: crudelitatis vero horridus habitus, truculenta species, violenti spiritus, vox terribilis, omnia minis et cruentis imperiis referta. cui silentium donare crementum est adicere: <et>enim quem modum sibi ipsa statuet, si ne suggillationis quidem frenis fuerit revocata? ad summam, cum penes illam sit timeri, penes nos sit odisse.
Exemplum 1  L. Sulla, quem neque laudare neque vituperare quisquam satis digne potest, quia, dum quaerit victorias, Scipionem [se] populo Romano, dum exercet, Hannibalem repraesentavit, - egregie namque auctoritate nobilitatis defensa crudeliter totam urbem atque omnes Italiae partes civilis sanguinis fluminibus inundavit - quattuor legiones contrariae partis fidem suam secutas in publica villa, quae in Martio campo erat, nequiquam fallacis dexterae misericordiam inplorantes obtruncari iussit. quarum lamentabiles quiritatus trepidae civitatis aures receperunt, lacerata ferro corpora Tiberis inpatiens tanti oneris cruentatis aquis vehere est coactus. v milia Praenestinorum spe salutis per P. Cethegum data extra moenia municipii evocata, cum abiectis armis humi corpora prostravissent, interficienda protinusque per agros dispergenda curavit. quattuor milia et dcc dirae proscriptionis edicto iugulatos in tabulas publicas retulit, videlicet ne memoria tam praeclarae rei dilueretur. nec contentus in eos saevire, qui armis a se dissenserant, etiam quieti animi cives propter pecuniae magnitudinem per nomenclatorem conquisitos proscriptorum numero adiecit. adversus mulieres quoque gladios destrinxit, quasi parum caedibus virorum satiatus. id quoque inexplebilis feritatis indicium est: abscisa miserorum capita modo non vultum ac spiritum retinentia in conspectum suum afferri voluit, ut oculis illa, quia ore nefas erat, manderet. quam porro crudeliter se in M. Mario praetore gessit! quem per ora vulgi ad sepulcrum Lutatiae gentis pertractum non prius vita privavit quam oculos infelices erueret et singulas corporis partes confringeret. vix mihi veri similia narrare videor: at ille etiam M. Plaetorium, quod ad eius supplicium exanimis ceciderat, continuo ibi mactavit, novus punitor misericordiae, apud quem iniquo animo scelus intueri scelus admittere fuit. sed mortuorum umbris saltem pepercit? minime: nam C. Marii, cuius, etsi postea hostis, quaestor tamen aliquando fuerat, erutos cineres in Anienis alveum sparsit. en quibus actis felicitatis nomen adserendum putavit!
Exemplum 2  Cuius tamen crudelitatis C. Marius invidiam levat: nam et ille nimia cupiditate persequendi inimicos iram suam nefarie destrinxit, C. Caesaris consularis et censorii nobilissimum corpus ignobili saevitia trucidando, et quidem apud seditiosissimi et abiectissimi hominis bustum: id enim malorum miserrimae tunc rei publicae deerat, ut Vario Caesar piaculo caderet. paene tanti victoriae eius non fuerunt, quarum oblitus plus criminis domi quam laudis in militia meruit. idem caput M. Antoni abscisum laetis manibus inter epulas per summam animi ac verborum insolentiam aliquamdiu tenuit clarissimique et civis et oratoris sanguine contaminari mensae sacra passus <est> atque etiam P. Annium, qui id attulerat, in sinum suum recentis caedis vestigiis aspersum recepit.
Exemplum 3  Damasippus nihil laudis habuit, quod corrumperet, itaque memoria eius licentiore accusatione perstringitur. cuius iussu principum civitatis capita hostiarum capitibus permixta sunt Carbonisque Arvinae truncum corpus patibulo adfixum gestatum est. adeo aut flagitiosissimi hominis praetura multum aut rei publicae maiestas nihil potuit.
Exemplum 4  Munatius etiam Flaccus, Pompeiani nominis acrior quam probabilior defensor, cum ab imperatore Caesare in Hispania inclusus moenibus Ateguensium obsideretur, efferatam crudelitatem suam truculentissimo genere vaesaniae exercuit: omnes enim eius oppidi cives, quos studiosiores Caesaris senserat, iugulatos muris praecipitavit. feminas quoque citatis nominibus virorum, qui in contrariis castris erant, ut caedes coniugum suarum cernerent, maternis<que> gremiis superpositos liberos trucidavit. infantes alios in conspectu parentum humo infligi, alios superiactatos pilis excipi iussit. quae auditu etiam intolerabilia Romano iussu Lusitanis manibus administrata sunt, cuius gentis praesidio Flaccus vallatus divinis opibus vaecordi pertinacia resistebat.
Exemplum externum 1  Transgrediemur nunc ad illa, quibus ut par dolor, ita nullus nostrae civitatis rubor inest. Karthaginienses Atilium Regulum palpebris resectis machinae, in qua undique praeacuti stimuli eminebant, inclusum vigilantia pariter et continuo tractu doloris necaverunt, tormenti genus haud dignum passo, auctoribus dignissimum. eadem usi crudelitate milites nostros quo<dam> mar<i>ti<mo> certamine in suam potestatem redactos navibus substraverunt, ut earum carinis ac pondere elisi inusitata ratione mortis barbaram feritatem satiarent, taetro facinore pollutis classibus ipsum mare violaturi.
Exemplum externum 2  Eorum dux Hannibal, cuius maiore ex parte virtus saevitia constabat, in flumine <Ver>gello corporibus Romanis ponte facto exercitum transduxit, ut aeque terrestrium scelestum Karthaginiensium copiarum ingressum terra quam maritimarum Neptunus experiretur. idem captivos nostros oneribus et itinere fessos iam prima pedum parte succisa relinquebat. quos vero in castra perduxerat, paria fere fratrum et propinquorum iungens ferro decernere cogebat neque ante sanguine explebatur quam ad unum victorem omnes redegisset. iusto ergo illum odio, verum tamen tardo supplicio senatus Prusiae regis factum supplicem ad voluntariam mortem conpulit.
Exemplum externum 3  Tam hercule quam Mitridatem regem, qui una epistola lxxx civium Romanorum in Asia per urbes negotiandi gratia dispersa interemit tantaeque provinciae hospitalis deos iniusto, sed non inulto cruore respersit, quoniam cum maximo cruciatu veneno repugnantem spiritum suum tandem succumbere coegit simulque piacula crucibus illis dedit, quibus [illos] amicos suos auctore Gauro spadone libidinosus obsequio, scelestus imperio adfecerat.
Exemplum externum 4  ~ Zisemis, Diogyridis filii, Thraciae regis, etsi minus admirabilem crudelitatem gentis ipsius feritas, narrandam tamen rabies saevitiae facit, cui neque vivos homines medios secare neque parentes liberorum vesci <cogere> corporibus nefas fuit.
Exemplum externum 5  Iterum Ptolomaeus Physcon emergit, paulo ante libidinosae amentiae taeterrimum exemplum, idem inter praecipua crudelitatis indicia referendus: quid enim hoc facto truculentius? filium suum nomine Memphiten, quem ex Cleopatra, eadem sorore et uxore, sustulerat, liberalis formae, optimae spei puerum, in conspectu suo occidi iussit protinusque caput eius et pedes praecisos [et manus] in cista chlamyde opertos pro munere natalicio matri misit, perinde quasi ipse cladis, quam illi inferebat, expers, ac non infelicior, quod in communi orbitate Cleopatram miserabilem cunctis, se invisum reddiderat. adeo caeco furore summa quaeque effervescit crudelitas, cum munimentum ex se ipsa repperit: nam cum animadverteret quanto sui odio patria teneretur, timori remedium scelere petivit, quoque tutius plebe trucidata regnaret, frequens iuventute gymnasium armis et igni circumdedit omnesque, qui in eo erant, partim ferro, partim flamma necavit.
Exemplum externum 6  Ochus autem, qui postea Darius appellatus est, sanctissimo Persis iure iurando obstrictus ne quem ex coniuratione, quae septem magos cum eo oppresserat, aut veneno aut ferro aut ulla vi aut inopia alimentorum necaret, crudeliorem mortis rationem excogitavit, qua hos ustos sibi non perrupto vinculo religionis tolleret: saeptum enim altis parietibus locum cinere conplevit superpositoque tigno prominente benigne cibo et potione exceptos in eo conlocabat, e quo somno sopiti in illam insidiosam congeriem decidebant.
Exemplum externum 7  Apertior et taetrior alterius Ochi cognomine Artaxerxis crudelitas, qui Atossam sororem atque eandem socrum vivam capite defodit et patruum cum centum amplius filiis ac nepotibus vacua area destitutum iaculis confixit nulla iniuria lacessitus, sed quod in his maximam apud Persas probitatis et fortitudinis laudem consistere videbat.
Exemplum externum 8  Consimili genere aemulationis instincta civitas Atheniensium indigno gloriae suae decreto Aeginensium iuventuti pollices abscidit, ut classe potens populus in certamen maritimarum virium secum descendere nequiret. non agnosco Athenas timori remedium a crudelitate mutuantis.
Exemplum externum 9  Saevus etiam ille aenei tauri inventor, quo inclusi subditis ignibus longo et abdito cruciatu mugitus resonantem spiritum edere cogebantur, ne eiulatus eorum humano sono vocis expressi Phalaridis tyranni misericordiam implorare possent. quam quia calamitosis deesse voluit, taeterrimum artis suae opus primus inclusus merito auspicatus est.
Exemplum externum 10  Ac ne Etrusci quidem parum feroces in poena excogitanda, qui vivorum corpora cadaveribus adversa adversis alligata atque constricta, ita ut singulae membrorum partes singulis essent adconmodatae, tabescere simul patiebantur, amari vitae pariter ac mortis tortores.
Exemplum externum 11  Sicut illi barbari, quos ferunt mactatarum pecudum intestinis et visceribus egestis homines inserere, ita ut capitibus tantummodo emineant, quoque [ut] diutius poenae sufficiant, cibo et potione infelicem spiritum prorogare, donec intus putrefacti laniatui sint animalibus, quae tabidis in corporibus nasci solent. queramur nunc cum rerum natura, quod nos multis et asperis adversae valetudinis incommodis obnoxios esse voluerit, habitumque caelestis roboris humanae condicioni denegatum moleste feramus, cum tot cruciatus sibimet ipsa mortalitas inpulsu crudelitatis excogitaverit.