Valerius Maximus, Mirabilia, 5
Edition: unbekannt

Caput III
Exemplum 1  Urbis nostrae parentem senatus in amplissimo dignitatis gradu ab eo conlocatus in curia laceravit, nec duxit nefas ei vitam adimere, qui aeternum Romano imperio spiritum ingeneraverat. rude nimirum illud et ferox saeculum, quod conditoris sui cruore foede maculatum ne summa quidem posteritatis dissimulare pietas potest.
Exemplum 2  Hunc ingrate lapsae mentis errorem consentanea civitatis nostrae paenitentia sequitur. virium Romanarum et incrementum laetissimum et tu<te>la certissima, Furius Camillus, in urbe incolumitatem suam tueri non valuit, cuius ipse salutem stabilierat, felicitatem auxerat: a L. enim Apuleio tribuno pl. tamquam peculator Veientanae praedae reus factus duris atque, ut ita dicam, ferreis sententiis in exilium missus est, et quidem eo tempore, quo optimo iuvene filio spoliatus solaciis magis adlevandus quam cladibus onerandus erat. sed inmemor patria tanti viri maximorum meritorum exequiis filii damnationem patris iunxit. at, inquit, aerario abesse tribunus pl. querebatur xv milia aeris: tanti namque poena finita est. indignam summam, propter quam populus Romanus tali principe careret! Priore adhuc querella vibrante alia deinceps exurgit. Africanus superior non solum contusam et confractam belli Punici armis rem publicam, sed paene iam exsanguem atque morientem Karthaginis dominam reddidit. cuius clarissima opera iniuriis pensando cives ; ignobilis eum ac desertae paludis accolam fecerunt. eiusque voluntarii exilii acerbitatem non tacitus ad inferos tulit, sepulcro suo inscribi iubendo 'ingrata patria, ne ossa quidem mea habes'. quid ista aut necessitate indignius aut querella iustius aut ultione moderatius? cineres ei suos negavit, quam in cinerem conlabi passus non fuerat. igitur hanc unam Scipionis vindictam ingrati animi urbs Romana sensit, maiorem me hercule Coriolani violentia: ille enim patriam metu pulsavit, hic verecundia. de qua [re] ne queri quidem - tanta verae pietatis constantia - nisi post fata sustinuit. Talia passo, credo, quae fratri eius accidere solacio esse potuerunt. cui rex Antiochus devictus et Asia imperio populi Romani adiecta speciosissimusque triumphus ut peculatus reus fieret et in carcerem duci iuberetur causam praebuit. Nihilo virtute posterior Africanus avo minor, sed ne exitu quidem felicior: duabus enim urbibus, Numantia atque Karthagine, imperio Romano inminentibus ex rerum natura depulsis raptorem spiritus domi invenit, mortis punitorem in foro non repperit. Quis ignorat tantum laudis Scipionem Nasicam toga quantum armis utrumque Africanum meruisse, qui pestifera Ti. Gracchi manu faucibus conprehensam rem publicam strangulari passus non est? sed is quoque propter iniquissimam virtutum suarum apud cives aestimationem sub titulo legationis Pergamum secessit et quod vitae superfuit ibi sine ullo ingratae patriae desiderio peregit. In eodem nomine versor necdum Corneliae gentis querellas exhausi: namque P. Lentulus clarissimus et amantissimus rei publicae civis, cum in Aventino C. Gracchi nefarios conatus et aciem pia ac forti pugna magnis vulneribus exceptis fugasset, proelii illius, quo leges, pacem libertatemque in suo statu retinuerat, hanc mercedem tulit ne in urbe nostra moreretur: si quidem invidia et obtrectatione conpulsus legatione <a> senatu libera impetrata habitaque contione, qua a dis inmortalibus petiit ne umquam ad ingratum populum reverteretur, in Siciliam profectus est ibique perseveranter morando compotem se voti fecit. quinque igitur deinceps Cornelii totidem sunt notissima ingratae patriae exempla. Atque horum quidem secessus voluntari: Ahala vero, cum magister equitum Sp. Maelium regnum adfectantem occidisset, custoditae libertatis civium exilio suo poenas pependit.
Exemplum 3  Ceterum ut senatus populique mens in modum subitae tempestatis concitata leni querella prosequenda est, ita singulorum ingrata facta liberiore <in>dignatione proscindenda sunt, quia potentes consilii, cum utrumque ratione perpendere liceret, scelus pietati praetulerunt: quo enim nimbo, qua porcella verborum impium Sextili caput obrui meretur, quod C. Caesarem, a quo cum studiose tum etiam feliciter gravissimi criminis reus defensus fuerat, Cinnanae proscriptionis tempore profugum, praesidium suum in fundo Tarquiniensi cladis condicione inplorare, beneficii iure repetere coactum, a sacris perfidae mensae et altaribus nefandorum penatium avulsum truculento victori iugulandum tradere non exhorruit? finge accusatorem eius fortuna publica in supplicis nomen conversum tam luctuosam illam opem genibus adnixum orasse, crudeliter tamen repulsus videretur, quia etiam quos iniuriae invisos faciunt, gratiosos miseriae reddunt. verum Sextilius non accusatorem, sed patronum saevissimae inimici violentiae suis manibus obiecit, si metu mortis, vita indignus, si praemii spe, dignissimus morte.
Exemplum 4  Sed ut ad alium consentaneum huic ingrati animi actum transgrediar, M. Cicero C. Popilium Laenatem Picenae regionis rogatu M. Caeli non minore cura quam eloquentia defendit eumque causa admodum dubia fluctuantem salvum ad penates suos remisit. hic Popilius postea nec re nec verbo a Cicerone laesus ultro M. Antonium rogavit ut ad illum proscriptum persequendum et iugulandum mitteretur, impetratisque detestabilis ministerii partibus gaudio exultans Caietam cucurrit et virum, mitto quod amplissimae dignitatis, certe ~ salubritate studio praestantis officii privatim sibi venerandum, iugulum praebere iussit ac protinus caput Romanae eloquentiae et pacis clarissimam dexteram per summum et securum otium amputavit eaque sarcina tamquam opimis spoliis alacer in urbem reversus est: neque enim scelestum portanti onus succurrit illud se caput ferre, quod pro capite eius quondam peroraverat. invalidae ad hoc monstrum suggillandum litterae, quoniam qui talem Ciceronis casum satis digne deplorare possit, alius Cicero non extat.
Exemplum 5  Quo te nunc modo, Magne Pompei, attingam nescio: nam et amplitudinem fortunae tuae, quae quondam omnes terras et omnia maria fulgore suo occupaverat, intueor et ruinam eius maiorem esse quam ut manu mea adtemptari debeat memini. sed tamen nobis quoque tacentibus Cn. Carbonis, a quo admodum adulescens de paternis bonis in foro dimicans protectus es, iussu tuo interempti mors animis hominum non sine aliqua reprehensione obversabitur, quia tam ingrato facto plus L. Sullae viribus quam propriae indulsisti verecundiae.
Exemplum externum 1  Ac ne nostra confessis alienigenae urbes insultent, Karthaginienses Hannibalem, qui pro illorum incolumitate et victoria tot imperatores totque exercitus nostros trucidaverat, quot gregarios milites hostium si occidisset magnae gloriae foret, conspectu suo summovere <in> animum induxerunt. 5.3.ext. 2 Neminem Lycurgo aut maiorem aut utiliorem virum Lacedaemon genuit, utpote cui Apollo Pythius oraculum petenti respondisse fertur nescire se utrum illum hominum an deorum numero adgregaret. huic tamen neque vitae summa sinceritas neque constantissimus erga patriam amor neque leges salutariter excogitatae auxilio esse potuerunt quo minus infestos cives experiretur: saepe enim lapidibus petitus, aliquando foro eiectus, oculo etiam privatus, ad ultimum ipsa patria pulsus est. quid aliae faciant urbes, ubi etiam illa, quae constantiae et moderationis et gravitatis eximiam sibi laudem vindicat, tam ingrata adversus tam bene meritum extitit?
Exemplum externum 2  Detrahe Atheniensibus Thesea, nullae aut non tam clarae Athenae erunt, si quidem ille vicatim dispersos cives suos in [suam] unam urbem contraxit, separatimque et agresti more viventi populo amplissimae civitatis formam atque imaginem inposuit. idem saeva potentissimi regis Minois imperia vixdum aetate pubescente reppulit: idem effrenatam Thebarum insolentiam domuit: idem opem liberis Herculis tulit et quidquid ubique monstri aut sceleris fuit virtute animi ac robore dexterae comminuit. huius tamen summoti ab Atheniensibus Scyros, exule minor insula, ossa mortui cepit. 5.3.ext. 3 Iam Solon, qui tam praeclaras tamque utiles Atheniensibus leges tulit, ut, si his perpetuo uti voluissent, sempiternum habituri fuerint imperium, qui Salaminam velut hostilem arcem ex propinquo saluti eorum inminentem recuperavit, qui Pisistrati tyrannidem primus vidit orientem, solus armis opprimi debere palam dictitare <est> ausus, senectutem Cypri profugus exegit, neque ei in patria, <de> qua optime meruerat, humari contigit. Bene egissent Athenienses cum Miltiade, si eum post ccc milia Persarum Marathone devicta in exilium protinus misissent ac non in carcere et vinculis mori coegissent. at, puto, hactenus saevire adversus optime meritum abunde duxerunt. immo ne corpus quidem eius sic expirare coacti sepulturae prius mandari passi sunt quam Cimo filius eius eisdem se vinculis constringendum traderet. hanc hereditatem paternam maximi ducis filius et futurus ipse aetatis suae dux maximus solam se crevisse, catenas et carcerem, gloriari potuit. Aristides etiam, quo totius Graeciae iustitia censetur, continentiae quoque eximium specimen, patria iussus excedere est. felices Athenas, quae post illius exilium invenire aliquem aut virum bonum aut amantem sui civem potuerunt, cum quo tunc ipsa sanctitas migravit! Themistocles eorum, qui ingratam patriam experti sunt, celeberrimum exemplum, cum illam incolumem, claram, opulentam, principem Graeciae reddidisset, eo usque sensit inimicam, ut ad Xerxis, quem paulo ante destruxerat, non debitam sibi misericordiam perfugere necesse haberet. Phocion vero his dotibus, quae ad pariendum homin<um amor>em potentissimae iudicantur, clementia et liber<ali>tate instructissimus tantum non in eculeum ab Atheniensibus inpositus est. certe post obitum nullam Atticae regionis, quae ossibus eius iniceretur, glebulam invenit, iussus extra fines proici, intra quos optimus civis vixerat. Quid abest igitur, quin publica dementia sit existimanda summo consensu maximas virtutes quasi gravissima delicta punire beneficiaque iniuriis rependere? quod cum ubique tum praecipue Athenis intolerabile videri debet, in qua urbe adversus ingratos actio constituta est, et recte, quia dandi et accipiendi beneficii commercium, sine quo vix vita hominum ~ experet tollit quisquis bene merito parem referre gratiam neglegit. quantam ergo reprehensionem me rentur qui, cum aequissima iura, sed iniquissima ingenia haberent, moribus suis quam legibus uti maluerunt? quod si qua providentia deorum effici posset ut excellentissimi viri, quorum modo casus retuli, legem ingratorum vindicem retinentes patriam suam in ius ad aliam civitatem pertraherent, nonne ingeniosum et garrulum populum mutum atque elinguem hac postulatione reddidissent? 'Discordes foci tui pagisque dividua tuguria Graeciae facta sunt columen: lucet Marathon Persicis tropaeis: Salamis et Artemisium Xerxis naufragia numerantur: praevalidis manibus exhausta moenia pulchrioribus operibus consurgunt. harum rerum auctores ubi vixerunt? ubi iacent? responde! nempe Thesea parvulo in scopulo sepeliri et Miltiadem in carcere mori et Cimona paternas induere catenas et Themistoclea victorem victi hostis genua conplecti Solonemque cum Aristide et Phocione penates suos ingrata fugere coegisti, cum interim cineribus nostris foede ac miserabiliter dispersis Oedipodis [ossa], caede patris, nuptiis matris contaminati, inter ipsum Arium pagum, divini atque humani certaminis venerabile domicilium, et excelsam praesidis Minervae arcem honore arae decoratos sacro sanctiores colis. adeo tibi aliena mala tuis bonis gratiora sunt. lege itaque legem, quae te iure iurando obstrictam tenet, et quia bene meritis debita reddere praemia noluisti, laesis iusta piacula exsolve'. tacent mutae illorum umbrae, fati necessitate constrictae: at, inmemores beneficiorum Athenae, reprehensionis lingua sermone licenti soluta non tacet.