Valerius Maximus, Mirabilia, 5
Edition: nicht identifiziert
Caput II
Initium Gratas vero animi significationes et ingrata facta libuit oculis subicere, ut vitio ac virtuti iusta merces aestimationis ipsa comparatione accederet. sed quoniam contrario proposito sese distinxerunt, nostro quoque stilo separentur, prioremque locum obtineant quae laudem quam quae reprehensionem merentur.
Exemplum 1 Atque ut a publicis actis ordiar, Marcium patriae * * conantem admotoque portis urbis ingenti Volscorum exercitu funus ac tenebras Romano imperio minantem Veturia mater et Volumnia uxor nefarium opus exequi precibus suis passae non sunt. in quarum honorem senatus matronarum ordinem benignissimis decretis adornavit: sanxit namque ut feminis semita viri cederent, confessus plus salutis rei publicae in stola quam in armis fuisse, vetustisque aurium insignibus novum vittae discrimen adiecit. permisit quoque his purpurea veste et aureis uti segmentis. super haec aedem et aram Fortunae muliebri eo loco, quo Coriolanus exoratus fuerat, faciendam curavit, memorem beneficii animum suum exquisito religionis cultu testando. Quem secundi etiam Punici belli tempore exhibuit: cum enim a Fulvio Capua obsideretur ac duae Campanae mulieres benivolentiam erga Romanos dimittere ex animis noluissent, Vestia Oppia mater familiae et Cluvia Facula meretrix, quarum altera cotidie pro salute exercitus nostri sacrificavit, altera captis militibus Romanorum alimenta subministrare non destitit, urbe illa oppressa senatus his et libertatem et bona restituit, et si quid amplius praemii petissent, libenter se daturum adseveravit. vacasse tanto gaudio patribus conscriptis duabus humillimis feminis referre gratiam, nedum tam prompte retulisse mirandum.
Exemplum 2 Quid illa quoque iuventute Romana gratius, quae Nautio et Minucio consulibus ultro nomina sua militari sacramento obtulit, ut Tusculanis, quorum fines Aequi occupaverant, praesidium ferrent, quia paucis ante mensibus constantissime et fortissime imperium populi Romani defenderant? ergo, quod auditu novum est, ne patriae grata voluntas cessasse videretur, exercitus se ipse conscripsit.
Exemplum 3 Magnum grati populi specimen in Q. Fabio Maximo enituit: nam cum quinque consulatibus salutariter re publica administrata decessisset, certatim aes contulit, quo maior ac speciosior funeris eius pompa duceretur. elevet aliquis praemia virtutis, cum animadvertat fortes viros felicius sepeliri quam vivere ignavos.
Exemplum 4 Fabio autem etiam incolumi summa cum gloria gratia relata est. dictatori ei magister equitum Minucius scito plebis, quod numquam antea factum fuerat, aequatus partito exercitu separatim in Samnio cum Hannibale conflixerat. ubi temere inito certamine pestiferum habiturus exitum subsidio Fabi conservatus, et ipse eum patrem appellavit et ab legionibus suis patronum salutari voluit ac deposito aequalis imperii iugo magisterium equitum, sicut par erat, dictaturae subiecit inprudentisque vulgi errorem gratae mentis significatione correxit.
Exemplum 5 Tam hercule probabiliter quam Q. Terentius Culleo praetoria familia natus et inter paucos senatorii ordinis splendidus optimo exemplo Africani superioris currum triumphantis, quia captus a Karthaginiensibus ab eo fuerat recuperatus, pilleum capite gerens sec<ut>us est: auctori enim libertatis suae tamquam patrono accepti beneficii confessionem spectante populo Romano merito reddidit.
Exemplum 6 At Flaminini de Philippo rege triumphantis currum non unus, sed duo milia civium Romanorum pilleata comitata sunt, quae is Punicis bellis intercepta et in Graecia servientia cura sua collecta in pristinum gradum restituerat. ~ geminarum ea decus imperatoris, a quo simul et devicti hostes et conservati cives spectaculum patriae praebuerunt. illorum quoque salus dupliciter omnibus accepta fuit, et quia tam multi et quia tam grati exoptatum libertatis statum recuperaverant.
Exemplum 7 Metellus vero Pius pertinaci erga exulem patrem amore tam clarum lacrimis quam alii victoriis cognomen adsecutus non dubitavit consul pro Q. Calidio praeturae candidato supplicare populo, quod tribunus pl. legem, qua pater eius in civitatem restitueretur, tulerat. quin etiam patronum eum domus et familiae suae semper dictitavit. nec hac re de principatu, quem procul dubio obtinebat, quicquam decerpsit, quia non humili, sed grato animo longe inferioris hominis maximo merito eximiam summittebat dignitatem.
Exemplum 8 Nam C. quidem Marii non solum praecipuus, sed etiam praepotens gratae mentis fuit impetus: duas enim Camertium cohortes mira virtute vim Cimbrorum sustinentis in ipsa acie adversus condicionem foederis civitate donavit. quod quidem factum et vere et egregie excusavit dicendo, inter armorum strepitum verba se iuris civilis exaudire non potuisse. et sane id tempus tunc erat, quo magis defendere quam audire leges oportebat.
Exemplum 9 C. Marii vestigia ubique L. Sulla certamine laudis subsequitur: dictator enim privato et<iam> Pompeio et caput adaperuit et sella adsurrexit et equo descendit eaque se libenter facere in contione praedicavit, memor ab eo duo de xx annos nato partes suas exercitu paterno adiutas. multa insignia Pompeio, sed nescio an hoc quicquam admirabilius contigerit, quod magnitudine beneficii sui oblivisci Sullam coegit.
Exemplum 10 Sit aliquis in summo splendore etiam sordibus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirti et Pansae iussu senatus locante qui tunc libitinam exercebant cum rerum suarum usum tum ministerium suum gratuitum polliciti sunt, quia hi pro re publica dimicantes occiderant, perseverantique postulatione extuderunt ut exequiarum apparatus sestertio nummo ipsis praebendus addiceretur. quorum laudem ~ adiecta lege condicio auget magis quam extenuat, quoniam quidem quaestum contempserunt nulli alii rei quam quaestui viventes.
Exemplum externum 0 Pace cinerum suorum reges gentium exterarum secundum hunc tam contemptum gregem referri se patientur, qui aut non adtingendus aut [non] in ultima parte domesticorum exemplorum conlocandus fuit. sed dum honesti etiam ab infimis istis editi memoria non intercidat, licet separatum locum obtineant, ut nec his adiecti nec illis praelati videantur.
Exemplum externum 1 Darius privatae adhuc fortunae amiculo Sylosontis Sami delectatus curio<sio>re contemplatione fecit ut ultro sibi et quidem a cupido daretur. cuius muneris quam grata aestimatio animo eius esset adlapsa regno potitus ostendit: totam namque urbem et insulam Samiorum Sylosonti fruendam tradidit: non enim pretium rei aestimatum, sed occasio liber<ali>tatis honorata est, magisque a quo donum proficisceretur quam ad quem perveniret provisum.
Exemplum externum 2 Mitridates quoque rex magnifice gratus apparuit, quoniam pro Leonico, acerrimo salutis suae defensore, a Rhodiis navali pugna excepto omnes hostium captivos permutavit satius esse existimans ab invisissimis circumiri quam bene merito gratiam non referre.
Exemplum externum 3 Liberalis populus Romanus magnitudine muneris, quod Attalo regi Asiam dono dedit. sed Attalus etiam testamenti aequitate gratus, qui eandem Asiam populo Romano legavit. itaque nec huius munificentia nec illius tam memor beneficii animus tot verbis laudari potest, quot amplissimae civitates vel amice datae vel pie redditae sunt.
Exemplum externum 4 Ceterum nescio an praecipue Masinissae regis pectus grati animi pignoribus fuerit refertum: beneficio enim Scipionis et persua<su> regni modo liber<al>ius auctus memoriam inclyti muneris ad ultimum vitae finem, longa etiam a dis immortalibus senectute do natus, constantissima fide perduxit, adeo ut eum non solum Africa, sed etiam cunctae gentes scirent amiciorem Corneliae familiae atque urbi Romanae quam sibimet <ip>si ~ superesse. ille cum gravi Karthaginiensium bello premeretur ac vix tutelae imperii sui sufficeret, tamen Scipioni Aemiliano, quia nepos Africani erat, bonam magnamque partem Numidici exercitus, quam <ad> Lucullum consulem, a quo ad auxilia petenda missus fuerat, in Hispaniam duceret, promptissima mente tradidit praesentique periculo respectum pristini beneficii anteposuit. ille, cum iam aetate deficiente magnas regni opes quattuor et quinquaginta filiorum numero relinquens in lectulo laberetur, M'. Manilium, qui pro consule Africam obtinebat, litteris obsecravit ut ad se Scipionem Aemilianum sub eo tunc militantem mitteret, feliciorem mortem suam futuram ratus, si in conplexu dexterae eius supremum spiritum ac mandata posuisset. ille adventum Scipionis fatis suis praecurrentibus haec uxori liberisque praeceperat, unum in terris populum Romanum et unam in populo Romano Scipionis domum nossent, integra omnia Aemiliano reservarent, eum dividendi regni arbitrum haberent: quod is statuisset perinde <ac> testamento cautum inmutabile ac sanctum optinerent. tot tamque variis rebus se Masinissa infatigabili pietatis serie ad centesimum extendit annum. his et horum similibus exemplis benificientia generis humani nutritur atque augetur: hae sunt eius faces, hi stimuli, propter quos iuvandi et emerendi cupiditate flagrat. et sane amplissimae et speciosissimae divitiae sunt feliciter erogatis beneficiis late posse censeri. quorum quoniam religiosum cultum instituimus, nunc neglectum suggillandi gratia, quo sit gratior, referemus.