Valerius Maximus, Mirabilia, 3
Edition: unbekannt
Caput II
Initium Nos quia iam initia procursusque virtutis patefecimus, actum ipsum persequemur, cuius ponderosissima vis et efficacissimi lacerti in fortitudine consistunt. Nec me praeterit, conditor urbis nostrae, Romule, principatum hoc tibi in genere laudis adsignari oportere. sed patere, obsecro, uno te praecurri exemplo, cui et ipse aliquantum honoris debes, quia beneficio illius effectum est ne tam praeclarum opus tuum Roma dilaberetur.
Exemplum 1 Etruscis in urbem ponte sublicio inrumpentibus Horatius Cocles extremam eius partem occupavit totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur, infatigabili pugna sustinuit atque, ut patriam periculo inminenti liberatam vidit, armatus se in Tiberim misit. cuius fortitudinem dii immortales admirati incolumitatem sinceram ei praestiterunt: nam neque altitudine deiectus quassatus[ue] nec pondere armorum pressus nec ullo verticis circuitu actus, ne telis quidem, quae undique congerebantur, laesus tutum natandi eventum habuit. unus itaque tot civium, tot hostium in se oculos convertit, stupentis illos admiratione, hos inter laetitiam et metum haesitantis, unusque duos acerrima pugna consertos exercitus, alterum repellendo, alterum propugnando distraxit. denique unus urbi nostrae tantum scuto suo quantum Tiberis alveo munimenti attulit. quapropter discedentes Etrusci dicere potuerunt: Romanos vicimus, ab Horatio victi sumus.
Exemplum 2 Immemorem me propositi mei Cloelia facit, paene eadem [enim] tempestate, certe adversus eundem hostem et in eodem Tiberi inclytum ausa facinus: inter ceteras enim virgines obses Porsennae data hostium nocturno tempore custodiam egressa equum conscendit celerique traiectu fluminis non solum obsidio se, sed etiam metu patriam solvit, viris puella lumen virtutis praeferendo.
Exemplum 3 Redeo nunc ad Romulum, qui ab Acrone Caeninensium rege ad dimicandum provocatus, quamquam et numero et fortitudine militum superiorem se crederet, tutiusque erat toto cum exercitu quam solum in aciem descendere, sua potissimum dextera omen victoriae corripuit. nec incepto eius fortuna defuit: occiso enim Acrone fusisque hostibus opima de eo spolia Iovi Feretrio retulit. hactenus istud, quia publica religione consecrata virtus nulla privata laudatione indiget.
Exemplum 4 Ab Romulo proximus Cornelius Cossus eidem deo spolia consecravit, cum magister equitum ducem Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus initio huiusce generis inchoatae gloriae Romulus: Cosso quoque multum adquisitum est, quod imitari Romulum valuit.
Exemplum 5 Ne M. quidem Marcelli memoriam ab his exemplis separare debemus, in quo tantus vigor animi fuit, ut apud Padum Gallorum regem ingenti exercitu stipatum cum paucis equitibus invaderet, quem protinus obtruncatum armis exuit eaque Iovi Feretrio dicavit.
Exemplum 6 Eodem et virtutis et pugnae genere usi sunt T. Manlius Torquatus et Valerius Corvinus et Aemilianus Scipio. hi etiam ultro provocatos hostium duces interemerunt, sed quia sub alienis auspiciis rem gesserant, spolia Iovi Feretrio non posuerunt consecranda. Idem Scipio Aemilianus, cum in Hispania sub Lucullo duce militaret atque Intercatia, praevalidum oppidum, circumsederetur, primus moenia eius conscendit. neque erat in eo exercitu quisquam aut nobilitate aut animi indole aut futuris actis, cuius magis saluti parci et consuli deberet. sed tunc clarissimus quisque iuvenum pro amplificanda et tuenda patria plurimum laboris ac periculi sustinebat, deforme sibi existimans, quos dignitate praestaret, ab his virtute superari. ideoque Aemilianus hanc militiam aliis propter difficultatem vitantibus sibi depoposcit.
Exemplum 7 Magnum inter haec fortitudinis exemplum antiquitas offert. Romani Gallorum exercitu pulsi, cum se in Capitolium et in arcem conferrent, inque his collibus morari omnes non possent, necessarium consilium in plana parte urbis relinquendorum seniorum ceperunt, quo facilius iuventus reliquias imperii tueretur. ceterum ne illo quidem tam misero tamque luctuoso tempore civitas nostra virtutis suae oblita est: defuncti enim honoribus apertis ianuis in curulibus sellis cum insignibus magistratuum, quos gesserant, sacerdotiorumque, quae erant adepti, consederunt, ut et ipsi in occasu suo splendorem et ornamenta praeteritae vitae retinerent et plebi ad fortius sustinendos casus suos * * * . venerabilis eorum aspectus primo hostibus fuit et novitate rei et magnificentia cultus et ipso audaciae genere commotis. sed quis dubitaret quin et Galli et victores illam admirationem mox in risum et in omne contumeliae genus conversuri essent? non expectavit igitur hanc iniuriae maturitatem M. Atilius, verum barbam suam permulcenti Gallo scipionem vehementi ictu capiti inflixit eique propter dolorem ad se occidendum ruenti cupidius corpus obtulit. capi ergo virtus nescit, patientiae dedecus ignorat, fortunae succumbere omni fato tristius ducit, nova et speciosa genera interitus excogitat, si quisquam interit, qui sic extinguitur.
Exemplum 8 Reddendus est nunc Romanae iuventuti debitus gloriae titulus, quae C. Sempronio Atratino consule cum Volscis apud Verruginem parum prospere dimicante, ne acies nostra iam inclinata propelleretur, equis delapsa se ipsa
Exemplum 9 Strenuus ille quoque flos ordinis equestris, cuius mira virtute Fabius Maximus Rullianus magister equitum bello, quod adversus Samnites gerebatur, male commissi proelii crimine levatus est: namque Papirio Cursore propter auspicia repetenda in urbem proficiscente castris praepositus ac vetitus in aciem exercitum ducere, nihilo minus manus cum hoste, sed tam infeliciter quam temere conseruit: procul enim dubio superabatur. ceterum optimae indolis iuventus detractis equorum frenis vehementer eos calcaribus stimulatos in adversos Samnites egit obstinataque animi praesentia extortam manibus hostium victoriam et cum ea spem maximi civis [Rulliani] patriae restituit.
Exemplum 10 Qualis deinde roboris illi milites, qui vehementi ictu remorum concitatam fuga Punicam <classem nantes lubricis pelagi quasi cam>porum firmitate pedites in litus retraxerunt?
Exemplum 11 Eiusdem temporis et notae miles, qui Cannensi proelio, quo Hannibal magis vires Romanorum contudit quam animos fregit, cum ad retinenda arma inutiles vulneribus manus haberet, spoliare se conantis Numidae cervicem conplexus os naribus et auribus corrosis deforme reddidit inque plenis ultionis morsibus expiravit. sepone iniquum pugnae eventum, quantum interfectore fortior interfectus! Poenus enim in victoria obnoxius morienti solacio fuit, Romanus in ipso fine vitae vindex sui extitit.
Exemplum 12 Militis hic in adverso casu tam egregius virilis animus, quem relaturus sum imperatoris: P. enim Crassus cum Aristonico bellum in Asia gerens a Thracibus, quorum is magnum numerum in praesidio habebat, inter Elaeam et Zmyrnam exceptus, ne in dicionem eius perveniret, dedecus arcessita ratione mortis effugit: virgam enim, qua ad regendum equum usus fuerat, in unius barbari oculum direxit. qui vi doloris accensus latus Crassi sica confodit, dumque se ulciscitur, Romanum imperatorem maiestatis amissae turpitudine liberavit. ostendit fortunae Crassus quam indignum virum tam gravi contumelia adficere voluisset, quoniam quidem iniectos ab ea libertati suae miserabiles laqueos prudenter pariter ac fortiter rupit donatumque se iam Aristonico dignitati suae reddidit.
Exemplum 13 Eodem mentis proposito usus est Scipio <Metellus>: namque infeliciter Cn. Pompei generi sui defensis in Africa partibus classe Hispaniam petens, cum animadvertisset navem, qua vehebatur, ab hostibus captam, gladio praecordia sua transverberavit, ac deinde prostratus in puppi quaerentibus Caesarianis militibus ubinam esset imperator respondit 'imperator se bene habet', tantumque eloqui valuit, quantum ad testandam animi fortitudinem aeternae laudi satis erat.
Exemplum 14 Tui quoque clarissimi excessus, Cato, Utica monumentum est, in qua ex fortissimis vulneribus tuis plus gloriae quam sanguinis manavit: si quidem constantissime in gladium incumbendo magnum hominibus documentum dedisti, quanto potior esse debeat probis dignitas sine vita quam vita sine dignitate.
Exemplum 15 Cuius filia minime muliebris animi. quae, cum Bruti viri sui consilium, quod de interficiendo ceperat Caesare, ea nocte, quam dies taeterrimi facti secutus est, cognosset, egresso cubiculum Bruto cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque velut forte elapso se vulneravit. clamore deinde ancillarum in cubiculum revocatus Brutus obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. cui secreto Porcia 'non est hoc' inquit 'temerarium factum meum, sed in tali statu nostro amoris mei erga te certissimum indicium: experiri enim volui, si tibi propositum parum ex sententia cessisset, quam aequo animo me ferro essem interemptura'.
Exemplum 16 Felicior progenie sua superior Cato, a quo Porciae familiae principia manarunt. qui cum ab hoste in acie vehementer ~ parvulo peteretur, vagina gladius eius elapsus decidit. quem subiectum proeliantium globo atque undique hostilibus pedibus circumdatum postquam abesse sibi animadvertit, adeo constanti animo in suam potestatem redegit, ut illum non periculo oppressus rapere, sed metu vacuus sumere videretur. quo spectaculo adtoniti hostes postero die ad eum supplices pacem petentes venerunt.
Exemplum 17 Togae quoque fortitudo militaribus operibus inserenda est, quia eandem laudem foro atque castris edita meretur. cum Ti. Gracchus in tribunatu profusissimis largitionibus favore populi occupato rem publicam oppressam teneret palamque dictitaret interempto senatu omnia per plebem agi debere, in aedem Fidei Publicae convocati patres conscripti a consule Mucio Scaevola quidnam in tali tempestate faciendum esset deliberabant, cunctisque censentibus ut consul armis rem publicam tueretur, Scaevola negavit se quicquam vi esse acturum. tum Scipio Nasica, 'quoniam' inquit 'consul, dum iuris ordinem sequitur, id agit, ut cum omnibus legibus Romanum imperium corruat, egomet me privatus voluntati vestrae ducem offero', ac deinde laevam manum <im>a parte togae circumdedit sublataque dextra proclamavit: 'qui rem publicam salvam esse volunt me sequantur', eaque voce cunctatione bonorum civium discussa Gracchum cum scelerata factione quas merebatur poenas persolvere coegit.
Exemplum 18 Item, cum tr. pl. Saturninus et praetor Glaucia et Equitius designatus tr. pl. maximos in civitate nostra seditionum motus excitavissent, nec quisquam se populo concitato opponeret, primum M. Aemilius Scaurus C. Marium consulatum sextum gerentem hortatus est ut libertatem legesque manu defenderet protinusque arma sibi adferri iussit. quibus allatis ultima senectute confectum et paene dilapsum corpus induit spiculoque innixus ante fores curiae constitit ac parvulis et extremis spiritus reliquiis ne res publica expiraret effecit: praesentia enim animi sui senatum et equestrem ordinem ad vindictam exigendam inpulit.
Exemplum 19 Sed ut armorum togaeque prius, nunc etiam siderum clarum decus, divum Iulium, certissimam verae virtutis effigiem, repraesentemus, cum innumerabili multitudine et feroci impetu Nerviorum inclinari aciem suam videret, timidius pugnanti militi scutum detraxit eoque tectus acerrime proeliari coepit. quo facto fortitudinem per totum exercitum diffudit labentemque belli fortunam divino animi ardore restituit. idem alio proelio legionis Martiae aquiliferum ineundae fugae gratia iam conversum faucibus conprehensum in contrariam partem ~ detraxit dexteramque ad hostem tendens 'corsum tu' inquit 'abis? illic sunt cum quibus dimicamus'. et manibus quidem unum militem, adhortatione vero tam acri omnium legionum trepidationem correxit vincique paratas vincere docuit.
Exemplum 20 Ceterum ut humanae virtutis actum exequamur, cum Hannibal Capuam, in qua Romanus exercitus erat, obsideret, Vibius Accaus Paelignae cohortis praefectus vexillum trans Punicum vallum proiecit, se ipsum suosque conmilitones, si signo hostes potiti essent, execratus, et ad id petendum subsequente cohorte primus impetum fecit. quod ut Valerius Flaccus tribunus tertiae legionis aspexit, conversus ad suos 'spectatores' inquit, 'ut video, alienae virtutis huc venimus, sed absit istud dedecus a sanguine nostro, ut Romani gloria cedere Latinis velimus. ego certe aut speciosam optans mortem aut felicem audaciae exitum vel solus procurrere paratus sum'. his auditis Pedanius centurio convulsum signum dextra retinens 'iam hoc' inquit 'intra hostile vallum mecum erit: proinde sequantur qui id capi nolunt', et cum eo in castra Poenorum inrupit totamque secum traxit legionem. ita trium hominum fortis temeritas Hannibalem, paulo ante spe sua Capuae potitorem, ne castrorum quidem suorum potentem esse passa est.
Exemplum 21 Quorum virtuti nihil cedit Q. Occius, qui propter fortitudinem Achilles cognominatus est: nam ut reliqua eius opera non exequar, abunde tamen duobus factis, quae relaturus sum, quantus bellator fuerit cognoscetur. Q. Metello consuli legatus in Hispaniam profectus, Celtibericum sub eo bellum gerens, postquam cognovit a quodam gentis huius iuvene se ad dimicandum provocari - erat autem illi forte prandendi gratia posita mensa - , relicta ea arma sua extra vallum deferri equumque educi clam iussit, ne a Metello inpediretur, et illum Celtiberum insolentissime obequitantem consectatus interemit detractasque corpori eius exuvias ovans laetitia in castra retulit. idem Pyrresum nobilitate ac virtute omnes Celtiberos praestantem, cum ab eo in certamen pugnae devocatus esset, succumbere sibi coegit. nec erubuit flagrantissimi pectoris iuvenis gladium ei suum et sagulum utroque exercitu spectante tradere. ille vero etiam petiit ut hospitii iure inter se iuncti essent, quando inter Romanos et Celtiberos pax foret restituta.
Exemplum 22 Ne Acilium quidem praeterire possumus, qui, cum decumae legionis miles pro C. Caesaris partibus maritima pugna proeliaretur, abscisa dextra, quam Massiliensium navi iniecerat, laeva puppim adprehendit nec ante dimicare destitit quam captam profundo mergeret. quod factum parum iusta notitia patet. at Cynaegirum Atheniensem simili pertinacia in consectandis hostibus usum verbosa cantu laudum suarum Graecia omnium saeculorum memoriae litterarum praeconio inculcat.
Exemplum 23 Classicam Acilii gloriam terrestri laude M. Caesius Scaeva eiusdem imperatoris centurio subsecutus est: cum pro castello enim, cui praepositus erat, dimicaret, Gnaeique Pompei praefectus Iustuleius summo studio et magno militum numero ad ~ eum capiendum niteretur, omnes, qui propius accesserant, interemit ac sine ullo regressu pedis pugnans super ingentem stragem, quam ipse fecerat, conruit. cuius capite, umero, femine saucio, oculo eruto, scutum c et xx ictibus perfossum apparuit. talis in ca stris divi Iuli disciplina milites aluit, quorum alter dextera, alter oculo amisso hostibus inhaesit, ille post hanc iacturam victor, hic ne hac quidem iactura victus. Tuum vero, Scaevi, inexuperabilem spiritum in utra parte rerum naturae admiratione prosequar nescio, quoniam excellenti virtute dubium reliquisti inter undasne pugnam fortiorem edideris an in terra vocem miseris: bello namque, quo C. Caesar non contentus opera sua litoribus Oceani claudere Britannicae insulae caelestis iniecit manus, cum quattuor conmilitonibus rate transvectus in scopulum vicinum insulae, quam hostium ingentes copiae obtinebant, postquam aestus regressu suo spatium, quo scopulus et insula dividebantur, in vadum transitu facile redegit, ingenti multitudine barbarorum adfluente, ceteris rate ad litus regressis solus immobilem stationis gradum retinens, undique ruentibus telis et ab omni parte acri studio ad te invadendum nitentibus, quinque militum diurno proelio suffectura pila una dextera hostium corporibus adegisti. ad ultimum destricto gladio audacissimum quemque modo umbonis inpulsu, modo mucronis ictu depellens hinc Romanis, illinc Britannicis oculis incredibili, nisi cernereris, spectaculo fuisti. postquam deinde ira ac pudor cuncta conari fessos coegit, tragula femur traiectus saxique pondere ora contusus, galea iam ictibus discussa et scuto crebris foraminibus absumpto, profundo te credidisti ac duabus loricis onustus inter undas, quas hostili cruore infe ceras, enasti, visoque imperatore armis non amissis, sed bene inpensis, cum laudem mere<re>ris, veniam petisti, <quod sine scuto redisses,> magnus proelio, sed maior disciplinae militaris memoria. itaque ab optimo virtutis aestimatore cum facta tum etiam verba tua centurionatus honore d<on>ata sunt.
Exemplum 24 Sed quod ad proeliatorum excellentem fortitudinem adtinet, merito L. Sicci Dentati commemoratio omnia Romana exempla finierit, cuius opera honoresque operum ultra fidem veri excedere iudicari possent, nisi ea certi auctores, inter quos M. Varro, monumentis suis testata esse voluissent. quem centies et vicies in aciem descendisse tradunt, eo robore animi atque corporis utentem, ut maiorem semper victoriae partem traxisse videretur: sex et xxx spolia ex hoste retulisse, quorum in numero octo fuisse <eorum>, cum quibus inspectante utroque exercitu ex provocatione dimicasset, xiiii cives ex media morte raptos servasse, v et xl vulnera pectore excepisse, tergo cicatricibus vacuo: novem triumphales imperatorum currus secutum, totius civitatis oculos in se numerosa donorum pompa convertentem: praeferebantur enim aureae coronae octo, civicae xiiii, murales iii, obsidionalis i, torques lxxxiii, armillae clx, hastae xviii, phalerae xxv, ornamenta etiam legioni, nedum militi satis multa.
Exemplum externum 1 Ille quoque ex pluribus corporibus in unum magna cum admiratione Calibus cruor confusus est. in quo oppido cum Fulvius Flaccus Campanam perfidiam principes civitatis ante tribunal suum capitali supplicio adficiendo vindicaret litterisque a senatu acceptis finem poenae eorum statuere cogeretur, ultro se ei T. Iubellius Taurea Campanus obtulit et quam potuit clara voce 'quoniam' inquit, 'Fulvi, tanta cupiditate hauriendi sanguinis nostri teneris, quid cessas in me cruentam securem destringere, ut gloriari possis fortiorem aliquanto virum quam ipse es tuo iussu esse interemptum? ' eo deinde [dicente] libenter id se fuisse facturum, nisi senatus voluntate inpediretur, adfirmante, 'at me' inquit, 'cui nihil patres conscripti praeceperunt, aspice, oculis quidem tuis gratum, animo vero tuo maius opus edentem', protinusque interfecta coniuge ac liberis gladio incubuit. quem illum virum putemus fuisse, qui suorum ac sua caede testari voluit se Fulvii crudelitatem suggillare quam senatus misericordia uti maluisse?
Exemplum externum 2 Age, Darei quantus ardor animi! qui, cum sordida et crudeli magorum tyrannide Persas liberaret unumque ex his obscuro loco abiectum corporis pondere urgueret, praeclari operis socio plagam ei inferre dubitanti, ne, dum magum petit, ipsum vulneraret, 'tu vero' inquit 'nihil est quod respectu mei timidius gladio utaris: vel per utrumque illum agas licet, dum hic quam celerrime pereat'.
Exemplum externum 3 Hoc loci Leonidas nobilis Spartanus occurrit, cuius proposito, opere, exitu nihil fortius: nam cum ccc civibus apud Thermopylas toti Asiae obiectus gravem illum et mari et terrae Xerxen, nec hominibus tantum terribilem, sed Neptuno quoque conpedes et caelo tenebras minitantem, pertinacia virtutis ad ultimam desperationem redegit. ceterum perfidia et scelere incolarum eius regionis [et] loci opportunitate, qua plurimum adiuvabatur, spoliatus occidere dimicans quam adsignatam sibi a patria stationem deserere maluit adeoque alacri animo suos ad id proelium, quo perituri erant, cohortatus est, ut diceret 'sic prandete, conmilitones, tamquam apud inferos cenaturi'. mors erat denuntiata: Lacedaemonii, perinde ac victoria esset promissa, dicto intrepidi paruerunt.
Exemplum externum 4 Othryadae quoque pugna pariter ac morte ~ speciosa Thyreatium laude quam spatio latius solum cernitur. qui sanguine suo scriptis litteris dereptam hostibus victoriam tantum non post fata sua in sinum patriae cruento tropaei titulo retulit.
Exemplum externum 5 Excellentissimos Spartanae virtutis proventus mi<se>rabilis lapsus sequitur. Epaminondas, maxima Thebarum felicitas idemque Lacedaemonis prima clades, cum vetustam eius urbis gloriam invictamque ad id tempus publicam virtutem apud Leuctram et Mantineam secundis proeliis contudisset, traiectus hasta, sanguine et spiritu deficiens recreare se cocantes primum an clypeus suus salvus esset, deinde an penitus fusi hostes forent interrogavit. quae postquam ex animi sententia conperit, 'non finis' inquit, 'conmilitones, vitae meae, sed melius et ~ athius initium advenit: nunc enim vester Epaminondas nascitur, quia sic moritur. Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciae factas video, et fortis et animosa civitas Spartana iacet armis nostris abiecta: amara dominatione Graecia liberata est. orbus quoque, non tamen sine liberis morior, quoniam mirificas filias Leuctram et Mantineam relinquo'. e corpore deinde suo hastam educi iussit eoque vultu expiravit, quo, si eum di inmortales victoriis suis perfrui passi essent, sospes patriae moenia intrasset.
Exemplum externum 6 Ac ne Theramenis quidem Atheniensis in publica custodia mori coacti parva mentis constantia, in qua xxx tyrannorum iussu porrectam veneni potionem non dubitanter hausit quodque ex ea superfuerat iocabundus inlisum humo clarum edere sonum coegit renidensque servo publico, qui eam tradiderat, 'Critiae' inquit 'propino: vide igitur ut hoc poculum ad eum continuo perferas'. erat autem is ex xxx tyrannis crudelissimus. profecto supplicio est se liberare tam facile supplicium perpeti. itaque Theramenes perinde atque in domestico lectulo moriens vita excessit, inimicorum existimatione punitus, suo iudicio finitus.
Exemplum externum 7 Sed Theramenes a litteris et doctrina virilitatem traxit, Numantino vero Rhoetogeni ad consimilem virtutem capessendam quasi magistra gentis suae ferocitas extitit: perditis namque et adflictis rebus Numantinorum, cum omnes cives nobilitate, pecunia, honoribus praestaret, vicum suum, qui in ea urbe speciosissimus erat, contractis undique nutrimentis ignis incendit protinusque strictum gladium in medio posuit ac binos inter se dimicare iussit, ut victus incisa cervice ardentibus tectis superiaceretur. qui, cum tam forti lege mortis omnis absumpsisset, ad ultimum se ipse flammis inmersit.
Exemplum externum 8 Verum ut aeque populo Romano inimicae urbis excidium referam, Karthagine capta uxor Hasdrubalis exprobrata ei impietate, quod a Scipione soli sibi impetrare vitam contentus fuisset, dextra laevaque communes filios mortem non recusantis trahens incendio se flagrantis patriae obiecit.
Exemplum externum 9 Mulieris fortitudinis exemplo aeque fortem duarum puellarum casum adiciam. cum pestifera seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps evidentissimis exhausta cladibus ad unicam filiam Harmoniam virginem esset redacta et in eam certatim ab inimicis impetus fieret, nutrix eius aequalem illi puellam regio cultu ornatam hostilibus gladiis subiecit, quae, ne cum ferro quidem trucidaretur, cuius esset condicionis [ediceret] proclamavit. admirata illius animum Harmonia [et] tantae fidei superesse non sustinuit revocatosque interfectores professa quaenam esset in caedem suam convertit. ita alteri tectum mendacium, alteri veritas aperta finis vitae fuit.