Tertullianus, Adversus Marcionem, 3
Edition: J.-P. Migne PL2, 1844

Caput VIII APPARAT MIGNE AUSBLENDEN

1 Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis (quod aiunt) a vipera mutuari [Mutuare alii.] venenum; evomat iam hinc proprii ingenii virus, phantasma vindicans Christum. Nisi quod et ista sententia alios habebit auctores, praecoquos et abortivos [Praecoquos et abortivos, etc. Haeretici nempe alii Marcionitas antecesserunt, qui quasi abortivi foetus haeresis fuerunt et praecoces fructus. Lib. de Pallio Utica civitas dicitur pariter Romana praecoqua, quae scilicet ante tempus Romanorum habitus gestasset, priusquam ius coloniae obtinuisset. LE PR.] [Note: Aborsivos alii.] quodammodo Marcionitas, quos apostolus Ioannes [Ioan. 2, 4] antichristos pronuntiavit, negantes Christum in carne venisse; et tamen non ut alterius Dei ius constituerent, quia et de isto [Iusto Par.] notati fuissent; sed quoniam incredibile praesumpserant Deum carnem.
2 Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem; aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi, qui ipsum Deum eius nec auctorem carnis induxerat, nec resuscitatorem: optimum videlicet, et in isto [Et add. Rhen. Seml. Oberth.] diversissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. Et ideo Christus eius ne mentiretur, ne falleret, et hoc modo creatoris forsitan deputaretur, non erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur; caro, nec caro; homo, nec homo: proinde Deus Christus, nec Deus. Cur enim non etiam Dei phantasma portaverit? An credam ei de interiore substantia, qui sit de exteriore frustratus?
3 Quomodo verax habebitur in occulto, tam fallax repertus in aperto? Quomodo autem in semetipso veritatem spiritus fallacia carnis confundens, negatam ab Apostolo [II Cor. 6, 14] lucis, id est veritatis, et fallaciae, id est tenebrarum, commisit communicationem? Iam nunc, cum mendacium deprehenditur Christi caro, sequitur ut et omnia quae per carnem Christi gesta sunt, mendacio gesta sint, congressus, contactus, convictus, ipsae quoque virtutes.
4 Si enim tangendo aliquem liberavit a vitio, vel tactus ab aliquo; quod corporaliter actum est, non potest vere actum credi sine corporis ipsius veritate. Nihil solidum ab inani, nihil plenum a vacuo perfici licuit. Putativus habitus, putativus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. Sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur: nihil enim passus est, qui non vere est passus.
5 Vere autem pati, phantasma non potuit. Eversum est igitur totum Dei opus. Totum christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur, quam tam impresse Apostolus demandat, utique veram, summum eam fundamentum Evangelii constituens, et salutis nostrae, et praedicationis suae: Tradidi enim, inquit [I Cor. 15, 3, 4], vobis in primis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus sit, et quod resurrexerit [Resurrexit Rhen. Seml. Oberth.] tertia die. Porro, si caro eius negatur, quomodo mors eius asseveratur, quae propria carnis est passio per mortem devertentis [Revertentis Lat.] in terram, de qua est sumpta secundum legem sui auctoris? Negata vero morte, dum caro negatur, nec de resurrectione constabit.
6 Eadem enim ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis; cuius sicut et mors, ita et resurrectio est [I Cor. 15, 13]. Proinde resurrectione Christi infirmata, etiam nostra subversa est. Nec ea enim valebit, propter quam Christus venit, si Christus non resurrexit [Valebit Rhen. Seml. Oberth.]. Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab Apostolo ex resurrectione Christi; ita, resurrectione Christi non consistente, aufertur et mortuorum resurrectio, atque ita inanis est [Et add. Rhen. Seml. Oberth.] fides nostra, inanis est praedicatio Apostolorum, inveniuntur autem etiam falsi testes Dei, quod testimonium dixerint quasi resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit, et sumus adhuc in delictis, et, qui in Christo dormierunt, perierunt, sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.