Caput XVII
APPARAT MIGNE AUSBLENDEN
|
1 | Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis ostendunt: quam semotam a iudicariis sensibus, et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem Deo agnoscere, pluentem super bonos et malos, et solem suum oriri facientem super iustos et iniustos [Matth., 5. 45]: quod alius Deus omnino non praestat. |
2 | Nam etsi hoc quoque testimonium Christi in Creatorem Marcion de Evangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est , et omni a conscientia legitur; et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis: illa patientia, quae exspectat poenitentiam potius peccatoris, quam mortem; et mavult misericordiam, quam sacrificium [Os., 6, 6]; avertens iam destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae lacrymis, et restituens statum regni Babylonis tyranno poenitentiam functo. Illam dico misericordiam, quae et filium Saulis moriturum ex devotione populo concessit: et David, delicta in domum Uriae confessum, venia liberavit: et ipsum Israel toties restituit, quoties iudicavit; toties refovit, quoties et increpuit. |
3 | Non solum igitur iudicem aspiciens, convertere et ad optimi exempla. Notans cum ulciscitur, considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem: cum utrumque conveneris in Creatore, invenies in eo et illud, propter quod alterum Deum credis. Veni denique ad inspectationem doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum, consiliorumque eius. |
4 | Dices forsitan, haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et Solonas omnes, Moses et Deus. Nulla posteritas non a primordiis accipit. Tamen non a tuo Deo didicit Creator meus praescribere : Non occides; non adulterabis; non furaberis; non falsum testimonium dices; alienum non concupisces; honora patrem et matrem; et: diliges proximum tuum ut temetipsum. |
5 | Ad haec innocentiae, pudicitiae, et iustitiae, et pietatis principalia consulta, accedunt etiam humanitatis praescripta: cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur [Levit., 25]; cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum; bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur. |