| 44 | texentem telam studiose ipsam offendimus, |
| |
| 45 | mediocriter vestitam veste lugubri |
| 46 | eius anui causa opinor quae erat mortua) |
| 47 | sine auro; tum ornatam ita uti quae ornantur sibi, |
| 48 | nulla mala re esse expolitam muliebri; |
| 49 | capillu pexu prolixus circum caput |
| |
| 50 | reiectu neglegenter; pax. CLIN. Syre mi, obsecro, |
| 51 | ne me in laetitiam frustra conicias. SY. anus |
| 52 | subtemen nebat. praeterea una ancillula |
| 53 | erat; ea texebat una, pannis obsita, |
| 54 | neglecta, inmunda inluvie. CLIT. si haec sunt, Clinia, |
| |
| 55 | vera, ita uti credo, quis te est fortunatior? |
| 56 | scin hanc quam dicit sordidatam et sordidam? |
| 57 | magnum hoc quoque signumst dominam esse extra noxiam, |
| 58 | quom eius tam negleguntur internuntii. |
| 59 | nam disciplinast isdem munerarier |
| |
| 60 | ancillas primum ad dominas qui adfectant viam. |
| 61 | CLIN. perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam |
| 62 | studeas inire. quid ait ubi me nominas? |
| 63 | SY. ubi dicimus redisse te et rogare uti |
| 64 | veniret ad te, mulier telam desinit |
| |
| 65 | continuo et lacrumis opplet os totum sibi, |
| 66 | ut facile scires desiderio id fieri [tuo]. |
| 67 | CLIN. prae gaudio, ita me di ament, ubi sim nescio: |
| 68 | ita timui. CLIT. at ego nil esse scibam, Clinia. |
| 69 | agedum vicissim, Syre, dic quae illast altera? |
| |
| 70 | SY. adducimus tuam Bacchidem. CLIT. hem quid? Bacchidem? |
| 71 | eho sceleste, quo illam duci? SY. quo ego illam? ad nos scilicet. |
| 72 | CLIT. ad patremne? SY. ad eum ipsum. CLIT. o hominis inpudentem audaciam! SY. heus |
| 73 | non fit sine periclo facinu magnum nec memorabile. |
| 74 | CLIT. hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus? |
| |
| 75 | ubi si paullulum modo quid te fugerit, ego perierim. |
| 76 | quid illo facias? SY. at enim . . CLIT. quid enim? SY. si sinas, dicam. CLIN. sine. |
| 77 | CLIT. sino. SY. ita res est haec nunc quasi quom . . CLIT. quas, malum, ambages mihi |
| 78 | narrare occipit? CLIN. Syre, verum hic dicit: mitte, ad rem redi. |
| 79 | SY. enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius, |
| |
| 80 | Clitipho, es neque ferri potis es. CLIN. audiundum hercle est, tace. |
| 81 | [CLIT. quid est?] SY. vis amare, vis potiri, vis quod des illi effici; |
| 82 | tuom esse in potiundo periclum non vis: haud stulte sapis; |
| 83 | siquidem id saperest velle te id quod non potest contingere. |
| 84 | aut haec cum illis sunt habenda aut illa cum his mittenda sunt. |
| |
| 85 | harum duarum condicionum nunc utram malis vide; |
| 86 | etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio. |
| 87 | nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copiast. |
| 88 | tum quod illi argentum es pollicitus, eadem hac inveniam via, |
| 89 | quod ut efficerem orando surdas iam auris reddideras mihi. |
| |
| 90 | quid aliud tibi vis? CLIT. siquidem hoc fit. SY. siquidem? experiundo scies. |
| 91 | CLIT. age age, cedo istuc tuom consilium: quid id est? SY. adsimulabimus |
| 92 | tuam amicam huius esse amicam. CLIT. pulchre: quid faciat sua? |
| 93 | an ea quoque dicetur huiu, si una haec dedecorist parum? |
| 94 | SY. immo ad tuam matrem abducetur. CLIT. quid eo? SY. longumst, Clitipho, |
| |
| 95 | si tibi narrem quam ob rem id faciam. CLIN. vera causast. CLIT. fabulae! |
| 96 | nil sati firmi video quam ob rem accipere hunc mi expediat metum. |
| 97 | SY. mane, habeo aliud, si istuc metui, quod ambo confiteamini |
| 98 | sine periclo esse. CLIT. huiu modi obsecro aliquid reperi. CLIN. maxume. |
| 99 | SY. ibo obviam, hinc dicam ut revortantur domum. CLIT. hem |
| |
| 100 | quid dixti? SY. ademptum tibi iam faxo omnem metum, |
| 101 | in aurem utramvis otiose ut dormias. |
| 102 | CLIT. quid ago nunc? CLIN. tune? quod boni . . CLIT. Syre! dic modo |
| 103 | verum. SY. age modo: hodie sero ac nequiquam voles. |
| 104 | CLIN. datur, fruare dum licet; nam nescias . . |
| |
| 105 | CLIT. Syre inquam! SY. perge porro, tamen istuc ago. |
| 106 | CLIN. eius sit potestas posthac an numquam tibi. |
| 107 | CLIT. verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus heus Syre! |
| 108 | SY. concaluit. quid vis? CLIT. redi, redi! SY. adsum: dic quid est? |
| 109 | iam hoc quoque negabi tibi placere. CLIT. immo, Syre, |
| |
| 110 | et me et meum amorem et famam permitto tibi. |
| 111 | tu es iudex: nequid accusandu sis vide. |
| 112 | SY. ridiculumst istuc me admonere, Clitipho, |
| 113 | quasi istic minor mea res agatur quam tua. |
| 114 | hic siquid nobis forte advorsi evenerit, |
| |
| 115 | tibi erunt parata verba, huic homini verbera: |
| 116 | quapropter haec res ne utiquam neglectust mihi. |
| 117 | sed istunc exora ut suam esse adsimulet. CLIN. scilicet |
| 118 | facturum me esse; in eum iam res rediit locum |
| 119 | ut sit necessu. CLIT. merito te amo, Clinia. |
| |
| 120 | CLIN. verum illa nequid titubet. SY. perdoctast probe. |
| 121 | CLIT. at hoc demiror qui tam facile potueris |
| 122 | persuadere illi, quae solet quos spernere! |
| 123 | SY. in tempore ad eam veni, quod rerum omniumst |
| 124 | primum. nam quendam misere offendi ibi militem |
| |
| 125 | eius noctem orantem: haec arte tractabat virum, |
| 126 | ut illius animum cupidum inopia incenderet |
| 127 | eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum. |
| 128 | sed heus tu, vide sis nequid inprudens ruas! |
| 129 | patrem novisti ad has res quam sit perspicax; |
| |
| 130 | ego te autem novi quam esse soleas inpotens; |
| 131 | inversa verba, eversas cervices tuas, |
| 132 | gemitus screatus tussis risus abstine. |
| 133 | CLIT. laudabi. SY. vide sis. CLIT. tutemet mirabere. |
| 134 | SY. sed quam cito sunt consecutae mulieres! |
| |
| 135 | CLIT. ubi sunt? quor retines? SY. iam nunc haec non est tua. |
| 136 | CLIT. scio, apud patrem; at nunc interim. SY. nihilo magis. |
| 137 | CLIT. sine. SY. non sinam inquam. CLIT. quaeso paullisper. SY. veto. |
| 138 | CLIT. saltem salutem . . SY. abeas si sapias. CLIT. eo. |
| 139 | quid istic? SY. manebit. CLIT. [o] hominem felicem! SY. ambula. |
| |