Sulpicius Severus, Chronica, 2
Edition: unbekannt

Caput XVII
1 Adversum hunc Alexander Macedo acie conflixit. eo victo Persis imperium ademptum, quod ab initio Cyri steterat annos CC et L. 2 Alexander victor fere omnium gentium adiisse Hierosolymae templum dicitur ac dona intulisse, edixitque per omne imperium, quod sui iuris effecerat, ut Iudaeis ibidem degentibus esset liberum in patriam reverti. exacto duodecimo imperii anno, septimo posteaquam Darium devicerat, apud Babylonam defunctus est. 3 regnum amici eius, qui simul cum illo maxima illa bella gesserant, partiti sunt. hi aliquanto tempore sine usurpatione regali susceptas partes procuraverunt, Arridaeo quodam Philippo Alexandri fratre regnante, cui perimbecillo verbo datum imperium videbatur, re autem penes eos erat, qui sibi exercitum et provincias distribuerant. 4 nec vero hic rerum status diu mansit, omnesque se reges appellari maluerunt. primus in Syria post Alexandrum Seleucus rex fuit, subiecta eidem Perside ac Babylone. 5 qua tempestate Iudaei annuum stipendium trecenta argenti talenta regi dabant, nec tamen per externos magistratus, sed per sacerdotes suos regebantur. patrioque ritu vivebant, donec plerique eorum longa rursum pace corrupti miscere omnia seditionibus et turbare coeperunt, affectantes summum sacerdotium libidine, avaritia et dominandi cupidine.