Suetonius, Nero
Edition: nicht identifiziert

Caput XXXIX
1  Accesserunt tantis ex principe malis probrisque quaedam et fortuita: pestilentia unius autumni, quo triginta funerum milia in rationem Libitinae venerunt; clades Britannica, qua duo praecipua oppida magna civium sociorumque caede direpta sunt; ignominia ad Orientem legionibus in Armenia sub iugum missis aegreque Syria retenta. Mirum et vel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et convicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent exstitisse. 2 Multa Graece Latineque proscripta aut vulgata sunt, sicut illa:
Νέρων Ὀρέστης Ἀλκμέων μητροκτόνος.
Νεόψηφον· Νέρων ἰδίαν μητέρα ἀπέκτεινε.
Quis negat Aeneae magna de stirpe Neronem?
Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem.
Dum tendit citharam noster, dum cornua Parthus,
Noster erit Paean, ille Hecatebeletes.
Roma domus fiet; Veios migrate, Quirites,
Si non et Veios occupat ista domus.
Sed neque auctores requisiit et quosdam per indicem delatos ad senatum adfici graviore poena prohibuit. 3 Transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico clara voce corripuerat, quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret; et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam
ὑγίαινε πάτερ, ὑγίαινε μῆτερ
ita demonstraverat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinaeque significans, et in novissima clausula
Orcus vobis ducit pedes
senatum gestu notarat. Histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summovit, vel contemptu omnis infimiae vel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.