Solinus, Mirabilia
Edition: unbekannt
Caput LIV Taprobane. In ea de qualitate hominum, de sideribus, de natura maris, et nationis disciplina, de testudinum magnitudine, de margarito.
1 Taprobanem insulam, antequam temeritas humana exquisito penitus mari fidem panderet, diu orbem alterum putaverunt et quidem quem habitare *Antichthones crederentur. Verum Alexandri Magni virtus ignorantiam publici erroris non tulit ulterius permanere, sed in haec usque secreta propagavit nominis sui gloriam.
2 Missus igitur Onesicritus praefectus classis Macedonicae terram istam, quanta esset, quid gigneret, quomodo haberetur, exquisitam notitiae nostrae dedit. Patet in longitudinem stadiorum septem milia, in latitudinem quinque milia.
3 Scinditur amni interfluo. Nam pars eius bestiis et elephantis repleta est maioribus multo quam fert India; partem homines tenent. margaritis scatet et gemmis omnibus. Sita est inter ortum et occasum. Ab eoo mari incipit praetenta Indiae.
4 A Prasia Indorum gente dierum viginti primo in eam fuit cursus, sed cum papyraceis et Nili navibus illo pergeretur; mox cursu nostrarum navium septem dierum iter factum est.
5 Mare vadosum interiacet altitudinis non amplius senum passuum, certis autem canalibus depressum adeo, ut nullae umquam ancorae ad profundi illius fundamenta potuerint pervenire.
6 Nulla in navigando siderum observatio: utpote ubi septemtriones nequaquam videntur vergiliaeque nunquam apparent. Lunam ab octava in sextam decimam tantum supra terram vident.
7 Lucet ibi canopos sidus clarum et amplissimum. Solem orientem dextra habent, occidentem sinistra. Observatione itaque navigandi nulla suppetente, ut ad destinatum pergentes locum capiant, vehunt alites, quarum meatus terram petentium magistros habent cursus regendi. Quaternis non amplius mensibus in anno navigatur.
8 In Claudii principatum de Taprobane haec tantum noveramus; tunc enim fortuna patefecit scientiae viam latiorem. Nam libertus Annii Plocami, qui tunc Rubri maris vectigal administrabat, Arabiam petens, aquilonibus praeter Carmaniam raptus, quinto decimo demum die adpulsus est ad hoc litus portumque advectus qui Hippuros nominatur.
9 Sex deinde mensibus sermonem perdoctus admissusque ad conloquia regis quae compererat reportavit. Stupuisse scilicet regem pecuniam quae capta cum ipso erat, quod tametsi signata disparibus foret vultibus, tamen parem haberet modum ponderis;
10 cuius aequalitatis contemplatione cum Romanam amicitiam flagrantius concupivisset, *Rachia principe legatos ad nos usque misit, a quibus cognita sunt universa.
11 Ergo inde homines corporum magnitudine omnes homines antecedunt; crines fuco inbuunt, caeruleis oculis ac truci visu, terrifico sono vocis.
12 Quibus inmatura mors est in annos centum aevum trahunt; aliis omnibus annosa aetas et paene ultra humanam extenta fragilitatem.
13 Nulli aut ante diem aut per diem somnus. Aedificia modice ab humo elevata. Annona eodem semper tenore. Vites nesciunt; pomis abundant.
14 Colunt Herculem. In regis electione non nobilitas praevalet, sed suffragium universorum. Populus enim eligit spectatum moribus et inveterata clementia, etiam annis gravem.
15 Sed hoc in eo quaeritur, cui liberi nulli sunt; nam qui pater fuerit, etiamsi vita spectetur, non admittitur ad regendum; et si forte dum regnat pignus sustulit, exuitur potestate; idque eo maxime custoditur, ne fiat hereditarium regnum.
16 Deinde etiamsi rex maximam praeferat aequitatem, nolunt ei totum licere: *triginta ergo rectores accipit, ne in causis capitum solus iudicet; quamquam sic quoque si displicuerit iudicatum, ad populum provocatur atque ita datis iudicibus septuaginta fertur sententia, cui necessario adquiescitur.
17 Cultu rex dissimili a ceteris vestitur syrmate, ut est habitus, quo Liberum patrem amiciri videmus. Quod si etiam ipse in peccato aliquo arguitur, morte multatur:
18 non tamen ut cuiusquam attrectetur manu, sed consensu publico rerum omnium interdicta ei facultate; etiam conloquii potestas punito denegatur.
19 Culturae student universi. Venatibus indulgent nec plebeias agunt praedas, quippe cum tigrides aut elephanti tantum requirantur.
20 Maria quoque piscationibus inquietant marinasque testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat et numerosam familiam non arte receptet.
21 Maior pars insulae huius calore ambusta est et in vastas deficit solitudines. Latus eius mare adluit perviridi colore fruticosum, ita ut iubae arborum plerumque gubernaculis atterantur. Cernunt latus Sericum de montium suorum iugis.
22 Mirantur aurum et ad gratiam poculorum omnium gemmarum adhibent apparatum. Secant marmora testudinea varietate.
23 Margaritas legunt plurimas maximasque. Conchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem velut maritum, cuius desiderio hiant; et cum maxime liquitur lunaris imber, oscitatione quadam hauriunt umorem cupitum: sic concipiunt gravidaeque fiunt.
24 De saginae qualitate reddunt habitus unionum; nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. Ita magis de caelo quam de mari partus habent.
25 Denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens vespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu conprimuntur clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva; aut enim perparvuli fiunt scrupuli aut inanes.
26 Conchis ipsis inest sensus: partus suos maculari timent cumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapides solis calore, subsidunt in profundum et se gurgitibus ab aestu vindicant. Huic tamen providentiae aetas opitulatur; nam candor senecta disperit et grandescentibus conchis flavescit margarita. In aqua mollis est unio, duratur exemptus.
27 Numquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum. Ultra semiunciales inventos negant. Piscantium insidias timent conchae; unde est, ut aut inter scopulos aut inter marinos canes plurimum delitescant. Gregatim natant; certus examini dux est; illa si capta sit, etiam quae evaserint in plagas revertuntur.
28 Dat et India margaritas, dat et litus Brittannicum: sicut divus Iulius thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicavit, ex Brittannicis margaritis factum subiecta inscriptione intellegi voluit.
29 Lolliam Paulinam Gaii principis coniugem vulgatum est habuisse tunicam ex margaritis sestertio tunc quadringenties aestimatam; cuius parandae avaritie pater ipsius Manilius spoliatis Orientis regionibus offendit C. Caesarem Augusti filium interdictaque amicitia principis veneno interiit.
30 Illud quoque expressit vetus diligentia, quod Sullanis primum temporibus Romam inlati sunt uniones.