Solinus, Mirabilia
Edition: unbekannt
Caput L Gentes circum Oxum amnem. Terminus itinerum Liberi patris et Herculis. Item regiones cum gentibus. Simul de camelorum natura.
1 Oxus amnis oritur de lacu Oaxo, cuius oras hinc inde Bateni et Oxistacae accolunt; sed praecipuam partem Bactri tenent. Bactris praeterea est proprius amnis Bactros: unde et oppidum quod incolunt Bactrum.
2 Gentis huius quae pone sunt, Propanisi iugis ambiuntur; quae adversa, Indi fontibus terminantur; reliqua includit Ochus flumen.
3 Ultra hos Panda oppidum Sogdianorum, in quorum finibus Alexander Magnus tertiam Alexandriam condidit ad contestandos itineris sui terminos.
4 Hic enim locus est, in quo primum a Libero patre, post ab Hercule, deinde a Samiramide, postremo etiam a Cyro arae sunt constitutae, quod proximum gloriae omnes duxerunt illo usque promovisse itineris sui metas.
5 Universi eius ductus dumtaxat ab illa terrarum parte Laxates fluvius secat fines, quem tamen Laxaten soli vocant Bactri; nam alii Scythae Silim nominant. Hunc eundem esse Tanain exercitus Alexandri Magni crediderunt; verum Demodamas dux Seleuci et Antiochi, satis idoneus vero auctor, transvectus amnem istum, titulos omnium supergressus est aliumque esse quam Tanain deprehendit.
6 Ob cuius gloriae insigne dedit nomini suo, ut altaria ibi strueret Apollini Didymaeo. Hoc est conliminium, in quo limes Persicus Scythis iungitur; quos Scythas Persae lingua sua Sacas dicunt et invicem Scythae Persas Chorsacos nominant montemque Caucasum Croucasim, id est nivibus candicantem.
7 Densissima hic populorum frequentia cum Parthis legem placiti ab exordio moris incorrupta custodit disciplina: e quibus celeberrimi sunt Massagetae et Essedones, Satarchae et Apalaei.
8 Post quos, immanissimis barbaris interiacentibus, de ritu aliarum nationum paene inconstanter definitum advertimus.
9 Bactri camelos fortissimos mittunt, licet et Arabia plurimos gignat; verum hoc differunt, quod Arabici bina tubera in dorso habent, singula Bactriani. Hi numquam pedes atterunt: sunt enim illis reciprocis quibusdam pulmunculis vestigia carnulenta. Unde et contraria est labes ambulantibus nullo favente praesidio ad nisum insistendi. Habentur in duplex ministerium: sunt alii oneri ferundo accommodati, alii perniciores; sed nec illi ultra iustum pondera recipiunt nec isti amplius quam solita spatia volunt egredi.
10 Geniturae cupidine efferantur adeo, ut saeviant cum venerem requirunt. Oderunt equinum genus. Sitim etiam in quadriduum tolerant; verum cum occasio bibendi data est, tantum implentur, quantum et satiet desideria praeterita et in futurum diu prosit.
11 Lutulentas aquas captant, puras refugiunt; denique nisi caenosior liquor fuerit, ipsi adsidua proculcatione limum excitant, ut turbidetur. Durant in annos centum, nisi forte translati in peregrina insolentia mutati aeris morbos trahant.
12 Ad bella feminae praeparantur inventumque est ut desiderium eis coitionis quadam castratione execaretur: putant enim fieri validiores, si coitibus arceantur.