Solinus, Mirabilia
Edition: unbekannt
Caput XXXV Regio Ostracina. Ioppe oppidum. Andromedae viucula.
1 A Pelusio Cassius mons est et delubrum Iovis Cassii, atque ita Ostracine locus Pompeii Magni sepulchro inclitus. Idumaea inde incipit palmis opima. Deinde Ioppe oppidum antiquissimum orbe toto, utpote ante inundationem terrarum conditum.
2 Id oppidum saxum ostentat, quod vinculorum Andromedae vestigia adhuc retinet. Quam expositam belvae non inritus rumor circumtulit; quippe ossa monstri illius M. Scaurus inter alia miracula in aedilitate sua Romae publicavit.
3 Annalibus nota res est; mensura quoque veracibus libris continetur, scilicet quod costarum longitudo excesserit pedes quadraginta, excelsitas fuerit elephantis Indicis eminentior; porro verticuli spinae ipsius latitudine semipedem sint supergressi.